Skip to the text

Caput XV. Solvitur argumentum Secundum

Secunda objectio Transylvanorum lib. I, cap. i, et 3. Et lib. in explicat. I cap. Evang. secundum Joan.TemporeApostolorumEbion. et Cerinthus docuerunt, Christum aeternum descendisse in hominem Jesum, ut Irenaeus docet lib. III, cap. 19, nec est verum, quod vulgo fertur, Ebionitas docuisse Christum nudum hominem esse; igitur illi sunt veri Ebionitae, qui Christum faciunt compositum ex duabus naturis.

Respondeo: et hanc etiam miram Diaboli artem fuisse, qua haeresis Ebionis, quam Transylvani vere sequuntur, nobis attribuitur. Dico igitur veram haeresim Ebionis fuisse, Filium Mariae nudum esse hominem, sed anno 30. in eum descendisse, et in eo habitasse aliam personam, quam dicebat Ebion esse Christum, et hoc modo fuisse Jesum unitum cum Christo per conjunctionem, et inhabitationem, quod idem Transylvani docent.

Ac ut mendacium eorum, arguatur, profe-

ramus testimonia Veterum dicentium, Ebionem asseruisse, Filium Mariae purum hominem. Ignatius in epist. ad Pliiladelph. « Si quis, inquit, confiteatur Christum Jesum, sed eumdem nudum esse hominem pu(et; hujusmodi serpens est, inops sensu, cognomento Ebion. » Irenseus lib. III. cap.II. (( Secundum nullam sententiam haereticorum Verbum caro factum est. » Et lib. I, cap. 23 et 26. dicit, secundum Ebionem et Cerinthum, Jesum nudum hominem natum, deinde autem descendisse in eum Christum informa columbae, ut in eo habitaret. Et lib. III, cap. 20. '<■ Ostenso quod in principio Verbum existens apud Deum, quod et semper aderat generi humano hunc unitum suo plasmati passibilem hominem factum, exclusa est omnis contradictio dicentium: Si ergo tunc natus est, non erat ante Christus.» Tertullianus lib. de cain. Christi, cap. 14. « Poterit, inquit, haec opinio Ebioni convenire, qui nudum hominem constituit Jesum.» Et lib. de praescript. haeret, cap. 45. « Cerinthus, inquit, Christum hominem tantummodo sine divinitate contendens. » Eusebius lib. III. histor. cap. 27. dicit, Ebion itarum quosdam facere Christum Filium Josephi: quosdam solius Virginis; omnes tamen in eo convenire, ut ante Mariam non fuerit. Hieronymus de vir. illustrib. in Joan. dicit, S. Joannem compulsum ab Episcopis Asiae Evangelium scribere, et aeternam Christi generationem edicere propter Ebionitas, qui tunc docebant, Christum purum esse hominem. Augustinus haeres. 10. « Ebionei, inquit, Christum tantummodo esse hominem docent. »Idem habet Joannes Cassianus lib. I. de incarnat. bt alii nonnulli.

Chapter 16 of 91