Skip to the text

Caput XI. Octava Classis ex Sibyllis

Sibylla: multa clarius praedixerunt, quam ulli Prophetarum. Citant vero Sibyllarum testimonia Justinus, Athenagoras, Clemens Alexandrinus, Lactantius, Augustinus, et alii Veteres frequentissime. Quin etiam Clemens 1. VI. Stromat. ante med. dicit, Apostolum Paulum hortatum gentiles ad lectionem Sibyllarum. Exstat carmen Sibylla: Erithrea: celeberrimum, cujus capitales littera: faciunt hanc sententiam, Jesus Christus Dei Filius, Salvator, crux, et concluditur hoc disticho:

Unus et geternus Deus, hic servator, et idem

Christus pro nobis passus, quem carmina signant.

Et supra dixerat de Christo venturo acL judicium:

Unde Deum cernent incredulus atque Fidelis.

Legi possunt haec carmina in Oratione Constantini Magni ad Sanctorum coetum, qua: habetur apud Eusebium post vitam Constantini; in qua etiam Oratione Constantinus dicit, Ciceronem incidisse in ista carmina, et ea Latina fecisse. Et licet non inveniantur inter opera Ciceronis, tamen lib. II. de divinat. affirmat Cicero, se vidisse carmina Sibylla:, quee initialibus litteris certam sententiam redderent, quod genus carminis Graece dicitur ompoaTi^ig, ubi satis indicat, se hsec ipsa carmina legisse, nec enim alia exstant, quae capitalibus litteris aliquid,significent.

Praeterea Lactantius lib. IV. cap. 18. et Augustinus lib. XVIII. Dei cap. 23. referunt hasc carmina Sibyllarum de Christi divinitate:

Ipsa tuum stulta Deum non agnovisti, sed spinea coronasti corona, horridumque fel miscuisti.

Item illa:

Et dabunt Deo alapas manibus incoestis.

Praeterea lib. VI. Sibyllin. circa tin. haec legimus:

Cum domus effundet stirpem Davidica, cujus In manibus totus Mundus, tellus, mare, coelum.

Et infra:

Namque Dei malesana tui te notio fugit etc. 0 lignum felix in quo Deus ipse pependit etc.

Et lib. VII.:

Non nosti miseranda tuum, quem proluit olim In Jordane Deum etc.

Lib. VIII. ponuntur verba Angeli ad Mariam:

Accipe Virgo Deum gremio intemerata pudico etc.

Chapter 12 of 91