Caput V. Secunda Classis ex veteri Testamento
Primus locus Psal. II, qui Psalmus de Christo intelligitur, tum quia Rabbi Salomon, et caeteri Rabbini de Messia exponunt, teste Calatino, lib. III, cap. 7. tum etiam quia de Christo intelligitur Act. IV et XIII, et Hebr. I, et certe Paulus ad Hebr. I. non adduceret ex hoc Psalmo argumentum contra Hebraeos, nisi scivisset, Hebraeos hunc Psalmum de Christo intelligere solitos. In hoc igitur Psalmo dicitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Ac ne putemus, Messiam esse Filium Dei per adoptionem, quo modo etiam Israel dictus est primogenitus Dei; subjungit: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram, apprehendite disciplinam, etc. Ubi nota, in Hebraeo fonte, quem adversarii semper requirunt, esse “2 Osculamini Filium, id est, in
signum subjectionis osculamini manum Filii aut pedem. Neque obstat, quod LXX verterint: Apprehendite disciplinam; illi enim ad sensum, non ad verba respexerunt; tunc enim adoramus vere Christum, cum ejus doctrinam accipimus.
Nota praeterea in sequentibus verbis: Ne quando irascatur Dominus, in Hebraeo non esse Dominum, sed referri ad Filium illa verba Ne quando irascatur, nimirum Filius. Ex quo intelligimus vocem Dominum, a LXX additam, ad Filium esse referendam: de quo etiam intelligitur necessario id quod sequitur: Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Hic est jam argumentum, Messias est Filius Dei adorandus ab omnibus Regibus; et quibus ille irascitur, ii omnino peribunt, et qui in illo confidunt, ii beati erunt; ergo Messias est verus Deus. Nam solus verus Deus habet imperium vitee et mortis, I Reg. II. Item in Scripturis passim in solo vero Deo confidendum esse dicitur, ut Hierem. XVII: Maledictus homo, qui confidit in homine. Et infra: Benedictus vir, qui confidit in Domino.
Secundus locus Isaiae XLYIII: Audi meJacob, et Israel, quem eqo voco. Ego ipse, ego primus, et ego novissimus: manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est ccvlos. Et infra: Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram, et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Certum est, hunc missum non esse Patrem, tum quia Pater non habet a quo mitti possit, tum etiam quia Filius testatur se missum esse a Patre, Joan. VIII, et a Spiritu sancto, Lucae IV,.et tamen videmus hunc ipsum missum esse illum Dominum Deum, qui fecit coelum et terram, et qui est primus et novissimus. Respondit ad hunc locum, quem objecerat quidam Paulus Thurius, Franciscus David, disputat. Alban. V. illa verba. Et nunc Dominus Deus misit me dicta esse ab ipso Propheta de se ipso, quam explicationem a Yatablo accepit: Vatablus autem a Rabbinis.
Probat Franciscus David suam sententiam. Primo quia si iste locus intelligeretur de Christo, Christus fuisset ante incarnationem. At I Joan. IV dicitur, spiritus Antichristi esse, qui asserit Christum fuisse extra et ante carnem. Secundo, quia Paulus dicit Heb. I, Deum novissime locutum esse in Filio. Isto igitur loco Isaiae non est Christus qui loquitur, nam dicit, se a principio locutum esse. Tertio, quia illud ibi eram solet exponi a Catholicis ibi id est, in monte Sina. At Galat. III dicitur Lex data in monte Sina per Angelos, non per Christum. At istse rationes nihil probant, et mirum est, illum Paulum Thurium non potuisse eas refellere.
Ad Primum; Joannes non ait, Christum non fuisse ante carnem, sed ait, Antichristum esse, qui negat Christi incarnationem,
ut negabant eo tempore Ebion et Cerinthus, et nunc ipsi Transylvani. Haec enim sunt verba Joannis I, cap. IV. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est, et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus. Quid est autem solvere Jesum, nisi dividere Verbum a carne, ac dicere, Filium Dei non esse factum vere filium hominis, sed solum in eo tanquam in templo inhabitasse? Quid vero est, Jesum in carne venisse, nisi Verbum Dei veram carnem in unitatem hypostasis suse assumpsisse, atque ita verum hominem factum ad homines venisse?
Ad Secundum; Paulus non negat, Dei Verbum locutum ante incarnationem, sed tantum ait, Deum ultimo tempore locutum esse corporali ore et voce per Filium incarnatum, qui olim loquebatur per ora Prophetarum.
Ad Tertium dico: Legem datam in Sina a Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto, sed ministerio Angelorum. Quod autem Isaias ad litteram loquatur de Christo, patet primo ex Patribus: nos enim habemus consensum Patrum. Nam Origenes lib. I. cont. Celsum ultra medium, Euseb. lib. V demonstrat, cap. 6, Athanasius in serm. de sanctiss. Deip. ultra medium, Chrysostomus de sanet, et ador. Spir. circa finem, Ambrosius lib. II de Fide, cap. 4, Hieronymus et Cyrillus in hunc locum Isahe, et Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. ult. ita exposuerunt. Praeterea textus ipse id clamat: Ex tempore antequam fierent, ibi eram et nunc Dominus Deus misit me, in Hebraeo habetur nnjn WN 'nimi rora, a tempore essendi hoc, ibi ego, et nunc Dominus Deus misit me, hoc est, cum fierent, ibi eram, et sic verterunt LXX flvtxa lysvsTo, lv.il r'y.m; vel ante tempus essendi hoc, id est ut vertit Hieronymus, Antequam fieret, ibi eram. Quid est autem illud Essendi hoc? Aliqui exponunt coelum et terram, ut Hieronymus, et tunc sensus est, Antequam fieret, vel Cum fieret coelum et terra, ego ibi' eram. Et hoc certe non potest convenire Prophetae.
Alii intelligunt per illud Hoc Legem datam in Sina, et hoc etiam non convenit Prophetae in persona sua, quippe qui natus est multis saeculis post Legem datam, ne dicafii post creationem coeli et terrae. Itaque duae explicationes nobis maxime favent. Alii exponunt de hac prophetia, ut sit sensus: Cum fieret haec prophetia, ego aderam. At ridiculum est: quis enim non est, ubi loquitur? Aliqui exponere possent de eversione Babylonis per Cyrum, nam de hac re paulo ante loqifebatur Isaias: sed ibi, id est, in Babylonia non erat Isaias, cum id fieret, imo eversa est Babylon a Cyro ducentis annis post mortem Isaiae, et tamen hic loquitur de re jam facta cum ait Cum hoc feret, vel Antequam feret. Bestat solum ut dicant, Prophetam de improviso mutare personam, et cum dixisset in persona Dei Antequam feret, ibi eram: jam in persona sua dicere Nunc Dominus Deus misit me. Sed obstat copulativa Et, quae habetur in textu Graeco, Hebraeo, et Latino. Cogit enim ea copula, ut de eodem omnia intelligamus. Qui enim dixit Antequam feret, ibi eram, subjungit Et nunc misit me Dominus. Alioquin si licet sine causa fingere mutationes personarum, nihil unquam certi ex divinis Litteris colligi poterit.
Tertius locus est Isaiae XXXV: Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi coccorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Hunc locum de Christo intelligi patet. Primo, quia Dominus Mattii. XI respondit discipulis Joannis: Euntes ^ enuntiate Joanni etc. Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant etc.
Secundo, quia nunquam Deus per ullum Prophetam haec signa fecit. Qui enim tempore Testamenti veteris miracula fecerunt, sunt Moses, Josue, Elias, Elisaeus, et ipse Isaias. At nulli eorum curarunt caecos, surdos, mutos, claudos, quae signa Isaias nominavit, et Christus passim fecit. Praeterea loquitur Isaias de tempore futuro: Deus, inquit, ipse veniet etc. at omnes illi Prophetae, qui signa aliqua fecerunt, ante tempora Isaiae fuerunt.. Unde Dominus Jo. XV: Si opera non fecissem, quae nemo alius fecit etc.
Tertio, qui aPatres sic exponunt: Ireneeus lib. III. cap. 22. Cyprianus lib, II cont. Jud. cap. 7. Eusebius lib. VI demonst. cap. 21. Hieronymus et Cyrillus in hunc locum Isaiae. Item Cyrillus lib. IV in Jo. cap. 28. Augustinus lib. de quinq. haeres, cap. 6. Athana-
sius lib. De Immunit. Verbi, ultra medium. Quod autem Dominus Deus, de quo hic est sermo, sit Deus Israel, patet, quia absolute Propheta dicit, Deus ipse veniet; nam Deos falsos et metaphoricos nunquam absolute appellant Deos Prophetae, et praesertim illud pronomen Ipse indicat verum Deum, non autem ministrum aliquem loco ejus venturum.
Quartus locus est Isa. LII: Dicit Dominus: jugiter tota die nomen meum blasphematur, propter hoc sciet populus meus nomen meum in illa die, quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum. Quod is, qui initio loquitur, sit Dominus Deus, certum est, nam Utitur nomine ineffabili, et conqueritur, quod blasphemetur nomen suum, et nominat se Deum Israel, et vocat Judaios populum suum, ac denique dicit se esse qui per Prophetas loquebatur, quae omnia soli Deo voto conveniunt.
Quod autem idem ipse sit Christus, probatur. Nam dicit: Ego qui loquebar, ecce adsum. Quando enim quaeso, qui loquebatur olim per Prophetas adfuit praesens, ut per se loqueretur, nisi cum natus est Christus? Unde recte legitur haec prophetia in nocte natalis Domini, et omnia sequentia mirabiliter cohaerent. Nam statim Propheta, quasi videret Christum jam perambulantem montes Judaeae, et evangelizantem, subjungit: Quam pulchri super montes pedes praedicantis pacem, annuntiantis bonum? Item: Oculo ad oculum videbunt. Et infra, explicans fructus hujus adventus: Consolatus est Dominus populum suum, redemit Hierusalem. Paravit brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terree salutare Dei nostri. Et infra: Praecedet vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. Denique sic exponunt Patres, Tertullianus lib. IV in Marcion. amte medium. Eusebius lib. VI demonstr. cap* 24. Ambrosius lib. II de Fide, cap. 3. Hieronymus et Cyrillus in hunc locum.
Quintus locus est Isaiae XLV: Haec dicit Dominus: Labor NE gypti et negotiatio NE thiopice et Sabaim, viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. Haec tam manifeste dicuntur a Domino Deo de Filio suo incarnando, ut Hieronymus in hunc locum scribat, nullum esse effugium a laqueis hujus Testimonii. Nam etsi in superioribus loquatur de Cyro; tamen quia Cyro non convenit illud Non est absque te Deus; oportet vel haec dici de Cyro, ut Christum referebat, vel simpliciter de Christo, nec de Patre possunt intelligi, cum ipse Pater sit, » qui dicit de alia persona: Te adorabunt, teque deprecabuntur. Et subjungit verba deprecantium: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Adde, quod Patri non recte diceretur, in te est Deus: Christo autem rectissime omnia conveniunt; nam et in ipso est Deus, cum sit ejus humanitas quasi templum divinitatis, et absque ipso non est Deus, quia ipse solus cum Patre et Spiritu sancto est verus Deus.
Sextus locus est Baruch III: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplina?, et tradidit eam Jacob dilecto suo, post hcec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est Hic de Deo Israel clarissime agitur, qui solus similem non habet, et qui postquam tradidit disciplinam Israel, id est, Legem in monte Sina, tandem homo factus in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Atque ita exponunt Patres. Cyprianus lib.II. cont. Jud. cap. 5. Eusebius lib. VI demonst. cap. 19. Ambrosius lib. Ide Fide, cap. 2. Hilarius lib.V Trin. in fine. Nazianzenus Orat. 4. de Theol. Basilius lib. IV in Eunom. non procul a fine Chrysostomus in Orat, quod Christus sit Deus. Augustinus lib. XVIII de Civit. Dei cap. 33. Gyrillus lib. X in Julian. Theodoretus in hunc locum. Ad hunc locum nihil respondent, nisi librum esse apocryphum, quia non habetur in Hebraeo. At certe longe major est tot Patrum auctoritas, qui hunc librum ut sacrum et canonicum citant, quam paucorum haereticorum, qui eumdem librum rejiciunt.
Septimus locus est Zacharise II. Hcec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad Gentes, quee spoliaverunt vos, qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei, quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt preedee his, qui serviebant sibi, et cognoscetis, quia Dominus exercituum misit me. Lauda et Icet are filia Sion, quia ego ecce venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus, et applicabuntur Gen¬
tes multa 'i ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies, quia Dominus exercituum misit me ad te. Hic locus efficacissimus est, ut notavit Eusebius lib. V, demonstrat, cap. 25 et 26. Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. ult. Item Ambrosius lib. II de Fide, ca^. 3. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus in Comment. hujus Prophetae. Nam vere Dominus exercituum dicitur missus a Domino exercituum, idque frequenter repetitur.
Respondet tamen Franciscus David disp. 8. hunc locum non esse ad propositum, quia est vaticinium de futuro, licet Propheta loquatur in praeterito: nam loquitur de conversione Gentium, quae facta est post Christi ascensionem; ex quo non potest probari, Christum ante incarnationem fuisse. Praeterea negat Franciscus David scriptum esse, Jehova misit me Jehova.
At contra: nam nos non vim facimus in praeterito aut futuro, sed in eo, quod iste, qui se missum dicit a Domino exercituum, vocat etiam seipsum Dominum exercituum: et cum constet, unum tantum esse Dominum exercituum; sequitur, Christum esse unum et eumdem Deum et Dominum exercituum cum Patre suo, licet distinguantur personaliter. Impudenter, autem negat Franciscus David scriptum esse, Jehova misit me Jehova, nam etiamsi non sit scriptum bis verbis simul positis, scriptum tamen est his verbis, licet quibusdam interpositis, quae non mutant sensum, ut patet.
Octavus locus Zacharise cap. III. Ostendit mihi Dominus Jesum Sacerdotem magnum, stantem coram Angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei, et dixit Dominus ad Satan: lncrepet Dominus in te Satan, Dominus equi elegit Hierusalem. Ille apertissime videmus, Dominum mlT) dicere diabolo: Lncrepet in te Dominus mni Ex quo sequitur Dominum mrv non esse unam personam, sed plures. Quod autem altera harum sit Christus, docent Eusebius lib. V demonstrat, cap. 27, Hieronymus, Theodoretus, et Rupertus in hunc locum. Et rationem reddit Theodoretus, cur Filius potius sit, quam Spiritus sanctus, qui ait lncrepet in te Dominus; quia nimirum Satan adversabatur Jesu Filio Josedech, qui gerebat figuram Christi: unde cum non posset ille Jesus per se Satanae resistere, Filius Dei qui etiam
Jesus dicendus erat, increpuit pro illo Satanam, et simul liac increpatione significavit, se, cum carnem acciperet, diabolum increpaturum, quod fecit Matth. IY, cum ait: Vade Satana.
Posset aliquis respondere: lioc loco Angelum coram quo stabat Jesus, Dominum vocari, et eum dixisse lncrepet in te Dominus; ita enim exponit Benedictus Arias Montanus in Commentar, hujus loci; et potest confirmari ejus explicatio, tum quia in epistola Judee, Angelo Michaeli tribuitur haec vox ad Satanam lncrepet in te Dominus; tum etiam, quia frequenter in Scripturis Angeli appellantur nomine Domini, quia legati ejus erant, et ejus personam gerebant, ut patet Gen. XVIII, Exod. III, Judic. II, et alibi. At contra: nam Judas non loquitur de hac increpatione, sed de alia quae facta est ab Angelo contendente cum diabolo de Moysi corpore. Porro Angeli numquam appellantur nomine rurn sed is, qui per Angelos loquebatur, qui erat verus Deus: aut certe Angelus dicitur rurn non ut Angelus, sed ut Dominum repraesentans. Sed sive hoc loco Dominus ipse loquatur, sive Angelus Domini personam gerens; semper tamen colligitur esse duas personas, quae sint unus numero Dominus. Nam si esset tantum una persona Dominus;- non diceret Angelus illam personam repraesentans lncrepet in te Dominus, sed ipse increparet, ut personam Domini referens.
Nonus locus Zachariae XII. Effundam super Domum David, et super habitatores Hierusalem spiritum gratice et precum, et aspicient ad me, quem confixerunt. Hic locus intelligitur de Christo confixo in cruce, et tamen loquitur Deus Israel, qui solus potesf effundere in homines spiritum gratiae et precum. Nec est opus afferre testimonia Patrum. Nam Joan. XIX dicitur impletum hoc, quando Christus crucifixus, et lancea perforatus fuit: et praeterea res ipsa clamat. Nam quando, quaeso, Deus auctor gratiae, confixus fuit, nisi quando Christus verus Deus et Dominus gloriae (ut Paulus loquitur) crucifixus fuit? Yel, si hoc non placet, ostendant adversarii, ubi et quando Deus Pater confixus fuerit, ut possit vere dicere: Aspicient ad me, quem confixerunt.
Tertia classis ex Testamento novo.
Primum testimonium sit illa confessio Petri ex revelatione Dei Patris, Matthaei XYI. Tues Christus Filius Dei vivi. Ubi nota, hic Petrum asserere Christum esse Filium verum, et naturalem Dei; ideo enim addidit Vivi, quia proprium est viventium gignere sibi simile in natura. Et confirmatur ex aliis locis, nam Joan. III dicitur Christus Filius unigenitus. Rom. YI1I dicitur Filius proprius. I Joan. Y dicitur Filius verus. Coloss. I, et Hebr. I dicitur Naturalis: nam dicitur imago seu character hypostasis paternae, quod non convenit adoptivis. Item ibidem dicitur talis Filius, ut respectu ejus Angeli servi dicantur, qui tamen alioqui filii Dei sunt adoptivi, et quidem praecipui.
Denique Christus accusatus fuit, quod se praedicasset Filium Dei, Joan. XIX: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Et certum est, non fuisse accusatum, quod se fecisset Filium Dei adoptivum, aut metaphoricum: nam etiam Judaei dicebant: Unum Patrem habemus Deum, Joan. VIII. Et tamen Christus non diluit hanc accusationem, sed tanquam veram admisit, et in ea confessione mori voluit. At si verus, proprius, unigenitus, naturalis Filius est; ergo ex substantia Patris genitus, non autem partem substantiae accepit, quia Deus impartibilis est; ergo accepit totam; igitur est unus numero Deus cum Patre.
Respondent Ministri Transylvani lib. II, cap. 7, et Blandrata, disput. 6. Albana, Christum esse Filium verum et proprium Dei, quia de Spiritu sancto conceptus fuit, et probant. Nam Lucae I dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
At contra: nam etiam Adam, Eva, Angeli omnes, non geniti sunt ex semine viri, sed immediate opera Dei; quomodo ergo dicitur Filius unigenitus? Secundo, si ideo est Filius
Dei Christus, quia conceptus est in utero Virginis opera Spiritus sancti; ergo Filius Spiritus sancti clici poterit: at hoc nusquam habet Scriptura, imo contra, Spiritum a Filio procedere dicit Joan. XV, et alibi. Tertio, hoc non est esse naturalem et verum Filium: non enim Deus ex substantia sua genuit Christum in utero Virginis, sed ex sola substantia Virginis. Unde Hebr. VII, dicitur, _ Christus sine patre et sine matre, id est, sine patre in terris, sine matre in coelis, ut omnes Graeci et Latini exposuerunt.
Ad locum illum Lucae I dico cum Ambros. ser. 5, in Psal. CXVIII. Gregorio lib. XVIII Moral. cap. 12. Beda et Bernardo in hunc locum, virtutem Altissimi esse Verbum Dei, quod in uterum Virginis descendit, ibique carnem induit; ac ideo filius Mariae Filius Altissimi dicitur. Posset etiam dici, conceptionem de Spiritu sancto signum, non causam esse, cur Christus dicatur Filius Dei. Decuit enim, ut si Dei Filius hominis filius fieri vellet, nonnisi ex Virgine nasceretur: et si Virgo paritura esset, nonnisi Deum pareret, ut recte ait B. Bernardus serm. 2. super Missus est.
Porro Jacobus Paleologus, qui unus cum esset ex praecipuis Doctoribus novorum Samosatenorum, Romae tandem, ut supra diximus, ad veram Fidem conversus est; argumentum nostrum non solum nihili faciebat, sed etiam adversus nos hac ratione retorquebat. Non potest ullus verus Dei Filius esse Deus verus: Christus autem est verus Dei Filius; non igitur est verus Deus. Atque hunc syllogismum (ut ego saepe exilio audivi) jactabat ut verissimam demonstrationem: et cum ei dicerem, majorem propositionem syllogismi illius adeo esse falsam, ut contraria sit verissima. Ut enim verus filius hominis est verus homo, verus filius leonis est verus leo, et in caeteris omnibus ad eumdem modum; ita quoque verum Dei Filium, verum Deum esse necesse est.
Respondebat: secundum Philosophiam quidem, verum Filium ejusdem esse naturae cum Patre suo, non autem secundum Scripturam. Siquidem Scriptura eos veros Dei filios facit, qui a Deo constituuntur haeredes, ut de Christo dicitur Hebr. I, non autem potest esse Deus verus, qui a Deo haeres constituitur.
Non exspectas, credo, prudens Lector, harum ineptiarum refutationem. Quid enim? non erat secundum Scripturam verus filius Adami Seth, et Abrahami Isaac, et Jacobi Ruben? et nonne erant ejusdem naturae cum patribus suis? Deinde Scriptura nonne aperte dicit, hominem esse haeredem, quia filium; non filium, quia haeredem? Rom. VIII. Quod si filii et hceredes; hceredes quidem Dei, coliceredes autem Christi. Et de Christo Ileb. I, prius dicit: Locutus est nobis in Filio.- Deinde addit: Quem constituit hceredem universorum. Nec intelligas eum constitutum haeredem temporali donatione, sed aeterna generatione.
Secundum testimonium Lucae I. Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, et ipse prcecedet ante illum in spiritu et virtute Elice. Dominus Deus Israel omnium judicio, et maxime haereticorum hujus temporis, est solus verus Deus: at Angelus hoc loco vocat Christum Dominum Deum Israel. Sic enim interpretantur Irenaeus lib. III, c. 14. Ambrosius, Beda, Euthymius, et alii in hunc locum. Nec potest aliter intelligi; nam illud Et ipse prcecedet ante illum non potest referri nisi ad Dominum Deum Israel immediate antea nominatum. Constat autem, Joannem praecessisse ante Christum, non ante Deum Patrem: Eduxit, inquit Paulus Actor. XIII. Deus Israel Salvatorem Jesum, prcedicante Joanne ante faciem adventus ejus Baptismum poenitentiae. Idem confirmatur ex illis verbis: Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Joannes enim non conabatur convertere homines, nisi ad Christum, illum enim assidue praedicabat. Unde Joan. I. Cum vidisset Joannes Jesum ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata Mundi. Et continuo ad illa verba, Andreas qui Joannis discipulus erat, conversus est ad Christum, et secutus est eum.
Tertium testimonium Joan. V. Magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum, dicebat Deum aequalem se faciens Deo. Si Christus aequalem se Deo Patri praedicabat; ergo erat verus Deus sempiternus et altissimus ctc.
Ad hoc posset aliquis dicere: Christum non se praedicasse aequalem Deo Patri, sed id credidisse Judaeos, ut sensus sit; quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat Sabbatum opinione ipsorum, sed etiam Filium Dei se faciebat, ecqualem se faciens Deo, ipsorum opinione.
At parum refert, utrum Evangelista referat sententiam Judaeorum,- an exponat id quod erat. Nam, ut Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, et alii omnes in hunc locum dicunt, vera erat opinio Judaeorum, et hoc Evangelista narrat, nimirum illos bene intellexisse, Christum praedicare se aequalem Deo. Nam si falsa fuisset opinio Judaeorum, ut recte notavit Chrysostomus, certe Christus aut Evangelista admonuissent, ne in tanta re erraremus; sicut quando dixerat Dominus Joan. II. Templum triduo se reaedificaturum, exposuit Evangelista, hoc dixisse de templo corporis sui. Et Joan. ult. cum ex verbis Domini discipuli collegissent, Joannem non moriturum, addit ipse Joannes: Non dixit J esus non moritur etc.. Christus autem non solum non correxit opinionem Judaeorum, sed etiam confirmavit dicens, se operari eadem quae Pater operatur, et sicut Pater excitat quos vult, ita et Filius. Vide Cyrillum in totum boc c. 5, ubi ostendit, Christum multis modis se aequalem Patri ostendisse.
Quartum testimonium Joan. X. Ego et Pater unum sumus. Hoc testimonio utuntur omn^s Patres contra Arianos, ht probent unam esse essentiam Patris et Filii. Respondent Transylvani lib. II, cap. 9 et Franciscus David disp. 2. Albana, hunc locum intelligi de concordia charitatis, qua erant unum Pater et Filius. Et probant primo auctoritate Erasmi et Calvini: poterant etiam addere Arium et Eunomium. Secundo probant ex Joan. XVII, ubi dicitur de Apostolis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
At quod de unitate essentiae hic locus intelligatur, probo primo cum Basilio lib. I in Eunom. circa fin. et Chrysostomo in hunc locum ex praecedentibus verbis. Christus enim ut probet non perituras suas oves, facit hoc argumentum: Nemo potest rapere oves de manibus Patris mei, quia ipse major omnibus est; ergo nec de manibus meis potest ullus oves meas rapere: Ego enim et Pater unum sumus. Quod argumentum nihil concludit nisi illud Unum sumus significet unam et eamdam esse manum, id est, potentiam Patris et Filii: quod si eadem po¬
tentia, certe etiam eadem essentia: nam in Deo non distinguuntur potentia et essentia.
Secundo probo cum Augustino et Chrysostomo in hunc locum. Quia audito hoc verbo Judcei sustulerunt lapides, ut jacerent in eum; ergo intellexerunt per illud Unum sumus Christum se vere Deum unum cum Patre praedicare, non enim lapidare voluissent, si tantum credidissent Christum se dicere unum esse cum Patre concordia voluntatis. Cum autem Judaei sic intellexerint, nec tamen Christus correxerit eorum sententiam, constat eos recte intellexisse.
Tertio, quia Christus exposuit, quid sit Ego et Pater unum sumus; nam cum Judaei propter hoc eum vellent lapidare, dixit: Vos dicitis blasphemas, quia dixi Filius Dei sum; ergo idem est, Ego et Pater unum sumus, et Filius Dei sum. Non ergo sunt unum concordia voluntatis, quae potest esse inter eos, qui non sunt consanguinei, \sed unum sunt, quomodo Pater et Filius supt unum, qui eamdem habent naturam.
At objiciunt haeretici, ac in primis Franciscus David disput. 8. Albana, et Ministri Transylvani lib. II, cap. 7. Nam Christus in sequentibus verbis videtur corrigere sententiam Judaeorum, ac declarare, se esse Deum per solam gratiam, sic enim ait: In lege vestra scriptum est, Ego dixi, Dii estis: Si ergo eos dixit Deos, ad equos sermo Dei factus est: quem Pater sanctificavit, et misit in Mundum, vos dicitis, quia blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum?
Respondeo cum Hilariolib. VII. de Trinit. Christum voluisse dicere, si illi possunt appellari Dii, qui dono Dei participant Deitatem, quia sermo Dei ad eos factus est, et sunt a Deo principes aliorum constituti, auctoritate ab ipso accepta; quanto magis ego possum dici vere Deus, licet homo sim, cum Pater me singulari dono sanctificaverit, id est, sanctum sanctorum fecerit, in ipsa conceptione uniendo naturae meae humanae hypostasim Verbi sui? Quia enim Judaei dixerunt: De blasphemia laqndamus te, quia tu cum homo sis, facis teipsum Deum. Dominus ostendere voluit, non solum se esse Deum, sed etiam se hominem verum existentem, esse etiam verum Deum: id autem fecit explicando suam eximiam et singularem sanctifiv
cationem, non per creatam gratiam, sed per gratiam unionis hypostaticae: quod autem talis fuerit ipsius sanctificatio, per quam esset verus Deus probat ex operibus soli Deo vero propriis; ait enim: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere. Et infra: Ut cognoscatis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est. Ista enim mutua inhabitatio non potest intelligi sine identitate naturae. Posset etiam dici, ut innuit Chrysostomus, Christum dupliciter respondisse Judaeis. Primo sic, etiamsi essem purus homo, non propterea blasphemavi dicens, me esse Filium Dei, cum multo minores me dicantur in Scripturis Dii. Secundo, repulsa jam calumnia, ostendisse ex operibus se esse verum Deum.
Yalentinus Gentilis ex hoc ipso loco argumentabatur pro suo errore, ut testatur Calvinus in lib. suo cont. Gentil. Nam Dominus non ait: Ego et Pater unus sumus, sed Unum sumus; ergo sunt ejusdem naturae et Divinitatis, sed non sunt unus numero Deus. Et confirmat ex illo Joann. XVII, ubi dicuntur Apostoli esse 'unum, sicut Pater et Filius unum sunt. Ubi Apostoli dicuntur unum, et tamen differebant numero. Respondeo: non potuisse Christum dicere: Ego et Pater unus sumus, quia tunc confudisset personas. Aliud enim est: Ego et Pater unus sumus, vel unus Deus, aut unus Spiritus sumus; aliud autem '.Ego et Pater unum sumus. Nam ego et Pater unum sumus, significat eos esse unum ens, sive unam naturam, quod non repugnat personarum pluralitati. Similiter, Unus Deus sumus significat eos esse unum in Deitate, et hoc etiam est verum, nec repugnat personarum distinctioni; at Unus sumus significat eos esse unam hypostasim, et implicat contradictionem.
Quod autem hic locus non sit pro Gentili, sed contra ipsum, patet. Primo, quia licet absolute et universaliter Unum sumus non significet unum numero, sed unum in essentia, sive specie, sive numero illa sint unum: tamen in Deo necessario significat unum numero, quia, ut probatum est supra, una tantum est Divinitas numero. Secundo, idem patet, quia licet Gentilis videatur dicere, Patrem et Filium esse unum in essentia et specie; tamen cogitur fateri, se ponere differentiam essentialem inter Patrem et Filium, quandoquidem dicit prothesi 22. et 24.
solum Patrem esse immensum. Filium autem pro modulo generationis circumscriptum etc.
Ad locum Joann. XVII. respondet Augustinus lib. II. cont. Maximin. cap. 12. et lib. III. cap. 22. in Scripturis, nunquam esse dictum de rebus diversarum naturarum Unum sunt. Nam non dictum est, ut Apostoli et Deus unum sint, sed ut ipsi unum sint, sicut Pater et Filius unum sunt. Et rursum, ut in Deo sint unum etc. tamen haec observatio, licet aliquo modo vera sit, non videtur necessaria. Nam licet Apostoli essent ejusdem naturee inter se, tamen cum dictum est a Christo, ut ipsi unum sint, illud Unum non significat unitatem naturae, sed unitatem noncordiae. Praeterea, cur non posset orari eodem modo, ut Angeli et homines unum sint? et tamen Angeli differunt specie ab hominibus. Denique sicut dictum est: Qui adhaeret Deo, unus spiritus fit cum illo, I. Corinth. VI, cur non posset dici: Qui adhaeret Deo unum fit cum eo? Nam unus spiritus est una res: una res et unum idem sunt.
Facilius cum Chrysostomo hom. 1. in Joan. et Cyrillo lib. XI. in Joann. cap. 20. dicere possumus, Christum non velle ut Apostoli sint ita unum omnino, ut sunt unum divinae pbrsonae, sed velle ut Apostoli per gratiam Dei efficiantur unum ex concordia voluntatis, et eo modo imitentur divinas personas, quae sunt naturaliter unum voluntate et consensu, et proinde etiam essentia. Non enim possunt naturaliter agentia libera idem velle, nisi habeant eamdem numero naturam. Praeterea etiamsi absolute ex eo quod Pater et Filius dicuntur unum, non sequeretur esse unum in essentia: tamen Joan. X. id necessario sequeretur, propter rationem, qua illa verba ibi dicuntur, ut jam ostendimus.
etiam in me, quem hic videtis hominem, credere: nam ego non solum sum homo, sed etiam ille Deus, in quem creditis. Ibidem: Si cognovissetis me, et Patrem utique cognovissetis. Item: Philippe, qui videt me videt et Patrem.
Cyrillus lib. IX, cap. 37. in Joann. convincit ex hoc loco, Christum esse unum Deum cum Patre. Non enim potest esse verum, non posse cognosci Christum, quin cognoscatur Pater, nisi sit una utriusque natura. Accedit, quod Apostoli bene noverant, Jesum esse hominem bonum, sapientem, Prophetam, Christum; et tamen audiunt: Si cognovissetis me. Et rursum: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me. Restabat ergo, ut cognoscerent illum esse Deun^ verum, et unum cum Patre: Nam caetera jam cognoverant. Denique Philippus dixerat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sciebant enim Apostoli, nihil homini posse sufficere ad beatitudinem sine cognitione veri Dei, quem verum Deum Patrem esse non dubitabant. Christus ergo respondens Philippo: Philippe, qui videt me, videt et Patrem, non satisfecisset quaestioni illius, nisi significare voluisset, se esse verum Deum, et unum cum Patre, atque in cognitione sui beatitudinem consistere, sicut et in cognitione Patris.
Respondet Franciscus David in disput. 2. Albana, Christum hominem fuisse imaginem Dei; et ideo qui Christum videbat, in sua imagine Deum videbat. Contra: nam si admitteret Franciscus, Christum esse imaginem naturalem Patris, et ejusdem essentiae, recte diceret: at ipse putat Christi formam visibilem et creatam esse imaginem Dei: talis autem imago distat longissime ab exemplari: nihil enim creatum potest esse perfecte et expresse Deo simile, ut dicitur III. lteg. VIII. Non est similis tui Deus. Et Isa. XL. Quam imaginem ponetis ei? Qui autem videt talem imaginem, non potest dicere se vidisse ipsum exemplar, imo cum videmus imagines simillimas rebus, non propterea contenti sumus, sed accendimur ad videndam rem ipsam. Christus autem reprehfendit Philippum, qui putabat non satis videri Patrem ab eo qui videt Filium. Ex quo patet, Christum ut Deum esse omnino
eamdem formam, et pulchritudinem quae est Pater.
Sextum testimonium Joann. XVI. Omnia quce Pater habet mea sunt; ergo essentiam Patris habet Filius. Ac ne quis dicat hoc intelligi de rebus, quae sunt extra Deum, quomodo dicimus, omnia quae habet vir sunt uxoris, et tamen saepe vir habet sapientiam, quam non habet uxor; verba superiora excludunt hunc sensum, praecedit enim: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Illud ergo est commune Patri et Filio, quod accipit Spiritus sanctus ab utroque. Quid accepit Spiritus a Filio? scientiam sine dubio, nam dicit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et supra: Non loquetur a se, sed qucecumque audiet loquetur. Scientia ergo eadem est Patris et Filii: sed scientia in Deo, et essentia sunt idem, ut etiam Aristoteles cognovit; ergo una est essentia utriusque. Et sic exponunt omnes Catholici, Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, et alii in hunc locum.
Septimum testimonium est illud Joan. XX. Dominus meus, et Deus meus{ 5). Quo testimonio, ut efficacissimo utitur Augustin. in ep. 174.’ ad Pascent. Et quidem certum est, hoc loco Dominum Deum significare verum Deum Israel, tum quia in Graeco habetur articulus, tum etiam quia Thomas homo Israelita non noverat alium Dominum Deum quam illum, de quo scriptum erat: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est Addit Chryso stomus in homil. de Trinit. Thomam, cum haec dixit, implevisse illud Psalm. LXXVI. Manibus meis Deum quaesivi, et non sum deceptus. Dubium autem esse non potest, quin in eo Psalmo de vero Deo sit sermo.
Nestoriani (ut cognosci potest ex V. Synodo cap. 12.) dicebant, illa verba Dominus meus et Deus meus referri ad Patrem per exclamationem Thomae admirantis Christi resurrectionem. At haec mera corruptio Scripturae est: nam in Graeco non est w signum exclamantis, sed articulus 6; praeterea praecedit in Evangelio: Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus etc. Quid significat illud dixit ei nonne dixit Christo? nam cum Christo loquebatur Thomas, non cum Patre. Ad haec certum est Thomam illis verbis voluisse confiteri, quocl antea non satis crediderat: at Patrem esse Deum semper crediderat; de Filii autem divinitate nonnihil dubitaverat. Denique omnes Commentarii heec ad Christi divinitatem referunt: etiam Erasmi ipsius, quem Transylvani maximi faciunt.
Octavum testimonium ad Roman. IX. Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in scecula. Hunc locum Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Origenes, QE- cumenius, et omnes alii sic intelligunt, ut Christus dicatur verus Deus, quandoquidem super omnia nihil est, nisi summus Deus.
Erasmus tamen conatur in Annotationib. in hunc locum argumentum infringere, sed levissimis conjecturis. Primo dicit voculam Deus forte non esse de textu, quia Cyprianus lib. II. cont. Judaeos, cap. 6. et Hilarius in Psalm. CXXII. hunc locum citant sine illa voce Deus. At Cyprianus, Aldi et Morelii, habent vocem Deus, nec potest deesse: nam in eo capite probare vult, Christum vocari Deum, et affert loca Scripturae, ubi vocatur Deus. Hilarius non citat locum integrum: nam omittit etiam secundum carnem, qui tamen lib. IV. et VIII. de Trinit. citat hunc locum cum voce Deus. Denique etiam ablato Deus, adhuc remanet argumentum, quia si Christus est super omnia, certe est Deus.
Secundo dicit Erasmus, posse illud Qui est super omnia Deus referri ad Patrem, si nimirum post voces ex quibus Christus secundum carnem ponatur punctum, quomodo dicit se legisse apud Chrysostomum. At in Chrysostomo Graeco, ego non inveni punctum, sed virgulam, qualis est in omnibus codicibus Paulinis Graecis et Latinis. Deinde num propter unum punctum in Commentario Chrysostomi inventum, quod potuit relinqui ab insidente musca, aut irrepere vitio Scriptoris, debent corrigi omnes codices Graeci et Latini? Denique, si non obstante illo puncto, Chrysostomus ipse refert haec verba: Qui est super omnia Deus ad Filium, et idem faciunt omnes auctores, nullo excepto, quae temeritas est, velle jam novum sensum invenire? Nam nullum omnino pro se Erasmus citavit, et nos praeter omnes Commentarios, habemus etiam Irenaeum lib. III. cap. 18. Tertullianum lib. cont. Praxeam. Cyprianum ubi
sup. Hilarium 1. IV. et VIII. Trinit. Ambrosium lib. I de Spir. S. cap. 3. et lib. I. de Fide, cap. 5. et Augustinum lib. III. cont. Faust. cap. 3. et 6. et lib. VI. Trinit. cap. 13. Cyrillumlib. thes. cap. 5. Gregorium hom. 8. in Ezech. Athanasium Orat. 2. cont. Arian. Victorinum lib. I. cont. Arian. Idacium 1. I. cont. Varimadum. Cassianum lib. III. de Incarnat. et alios omnes.
Quod ibidem notat Erasmus, non esse scriptum a Paulo og &iv, sed o wv, nimis frigidum est: quis enim ignorat, articulum praepositivum saepe poni pro postpositivo, et adjunctum participio vim relativi habere? Certe Matth. cap. VI. (ut alia loca praeteream) sic legimus: Pater noster 6 b zoig ovpuvoig, non ^utem og b zoig ovpvnoig.
Nonum testimonium habetur in epist ad Galat. cap. I. Notum vobis facio Euangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem, neque enim ego ah homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Et init, epist. Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem etc. Ubi B. Paulus opponit Christum hominibus, ac proinde docet, Christum non esse purum hominem, ut Trahsylvani volunt, sed esse etiam Deum, ut est Deus Pater: nec solum opponit hominibus, sed etiam Angelis, ac proinde omnibus creaturis. Addit enim: Licet nos aut Angelus de caelo evangelizaverit vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Clarissime igitur Paulus hoc loco separat Christum ab omnibus creaturis, et cum Deo Patre quasi ex altera parte conjungit, et Deum creatorem esse docet.
Decimum testimonium: Philipp. II. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hic videtur clarissime explicari, Christum esse ve* rum Deum, cumhabeat formam, id est naturam Dei, et secundum illam non sit rapina, sed natura aequalis Deo Patri.
Sed occurrunt Ariani, Transylvani, et Erasmus: ac ut distincte procedamus, primo explicandum est, quid sit Cum in forma Dei esset. Secundo quid sit Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. De primo Erasmus in hunc locum, et Franciscus David disp. 2. Alb. contendunt, formam hoc loco significare opera exteriora, in quibus fulgebat Divinitas: tamen non eodem modo exponunt: Nam Franciscus Davidvult, Christum dici in forma Dei, quia erat imago quaedam visibilis, in qua Deus invisibilis cernebatur. Et quod forma significet speciem exteriorem probat ex Deuter. IV. Vocem verborum audistis, formam autem penitus nullam vidistis. Erasmus autem vult, Christum fuisse in forma Dei, quia exterius talia opera faciebat, ut plane se Deum esse ostenderet. Quod autem forma hoc loco significet opera exteriora, probat primo, quia opponitur forma Dei formae servi, quam dicitur Christus suscepisse: Christus autem non suscepit substantialiter formam servi; semper enim Filius fuit, non servus, sed suscepit exteriori specie formam servi, quia humiliavit se, et ligari, ac flagellari permisit. Secundo probat ex Commentario Ambrosii.
At expositio communis omnium aliorum Veterum et Recentiorum est, formam Dei significare essentiam Dei. Et prima sententia Francisci Davidis est mera corruptio textus; nam neminem pro se habet, ac ne Erasmum quidem: nam Erasmus ex hoc loco probat Christi Divinitatem. Praeterea Paulus non dicit, Christum esse formam Dei, sed esse in forma Dei. Deinde sententia Erasmi est aperte falsa: nam primo vox Graeca gopfh quae hic habetur, nusquam in Scriptura accipitur pro forma exteriori, seu pro opere, ut patet percurrenti omnia loca. Imo Chrysostomus in hunc locum dicit, etiam apud alios Scriptores Graecos nunquam ita accipi. Accipitur quidem apud Aristotelem popfb pro forma accidentali aliquando, licet saepius pro substantiali, semper tamen pro forma inhaerente, et intrinseca, numquam pro actione exteriori. Quod allegat ex Deuter. rty. Franciscus, non est ad propositum; nam in Graeco non est uopyhv, sed id est, similitudinem ut in He¬
braeo naifcn et alibi, ubicumque in Latino est forma, in Graeco non est popyh, sed slSo?, Twos, aut aliquid aliud.
Secundo, si esse in forma Dei, est facere opera divina, nimirum miracula; ergo Apostoli quoque dici possent fuisse in forma Dei, cum miracula fecerint maxima.
Tertio, forma Dei opponitur formae servi hoc loco: at forma servi est natura humana, non opus aliquod; nam explicans Paulus quid sit formam servi accipiens, subjungit:
In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; ideo igitur formam servi accepit, quia inter homines ut homo apparuit, similis caeteris etiam exteriori figura. Nec enim habitus hoc loco vestem significat, sed figuram; nam est in Graeco non £<7075?.
Nec argumentum Erasmi quidquam valet. Nam Christus licet sit filius, non servus, si hypostasim respiciamus, tamen ratione naturae humanae recte dicitur servus; ut enim quia est Deus et homo, dicitur aequalis Patri, et minor Patre; immortalis et mortalis; creator et creatura: ita etiam dici potest Dominus et servus: et sic appellatur ab Isaia cap. XLIX. Ex quo loco Hieronymus in I, cap. ad Titum docet, Christum recte dici servum ratione humanae naturae. Et illud Isaiae XLII. E cce servus meus, suscipiam eum; Mathaeus exponit de Christo Matth. XII, et est in Hebraeo Tpy quod proprie servum significat. Imo Christus Jo. XX, nonne ait: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum mevm et Deum vestrum.
Ultimo accedat, quod omnes Interpretes hujus loci, excepto Ambrosio, de cujus Commentariis non parum dubitatur an sint ejus, per formam Dei intelligunt essentiam Dei; et praeter Interpretes, ita etiam intelligunt Athanasius serm. 4. contra Arian. Nazianzenus Orat. 5. de Theol., Nissenus lib. de serm. in monte explicans primam beatitudinem. Hilarius in Psalm. CXXXVIII. et lib. VIII. de Trinit. ultra medium. Cyrillus lib. III. thes. cap. 1. et 2. Hieronymus ini cap. ad Titum. Augustinus lib. II. cont. Maximin. cap. 5. Denique Ambrosius epist. 47. (i Quid est, inquit, in forma Dei? In natura Dei ». Et similiter exponit lib. II, de Fide, cap. 4. Unde magis probabile efficitur, Commentarios in epistolas non esse Ambrosii, quamquam quicumque fuerit auctor, etiamsi mimis probabiliter exponit, nihil tamen favet' hgereticis, cum clarissime dicat, Christum esse verum Deum, et Patri aequalem.
cessario sit finita, temporalis etc. Unde in disput. 4. idem Franciscus videns non posse consistere quod antea dixerat, docet, Christum non esse aequalem Patri dignitate, cum ipse adoret Patrem, non contra; sed esse aequalem, quia habet omnipotentiam communicatam a Deo.
Sed quaero ab illo: quomodo habeat omnipotentiam, an intrinsece, ita ut ipse homo Christus sit omnipotens, an extrinsece per inhabitationem, quia habet in se habitantem Deum omnipotentem? Si primo modo, redit prior difficultas, quia si ille homo habet intrinsece infinitam potentiam; ergo et infinitam essentiam; ergo est ille unus Deus, qui etiam est Pater. Si secundo modo, nihil Paulus diceret, nam hoc modo omnes justi essent ajquales Deo, quia habent in se Deum habitantem.
Quia igitur ista expositio non quadrat, Transylvani Ministri lib. II, cap. 6. dicunt, Paulum non dicere, Christum esse aequalem Deo Patri, sed contrarium potius, hunc enim esse volunt sensum: non rapinam arbitratus est, nimirum, faciendam, ut esset aequalis Deo: quomodo exponit Erasmus hoc loco, et ante eum Maximinus Arianus apud August. lib. II, cap. 5. Et probant primo, quia particula adversativa Sed id videtur ostendere. Si enim sic legamus: Christus merito se censuit Patri aequalem, sed semetipsum exinanivit; quis erit sensus? At si dicas: Christus non putavit rapiendam aequalitatem, sed e contrario semetipsum exinanivit: optimus erit sensus.
Secundo probant ex Tertulliano, qui lib. de Trin. sic ait: « Quamvis se ex Deo Patre Deum esse meminisset, nunquam se Deo Patri aut comparavit, aut contulit etc. » At contra. Nam primo Patres omnes antea citati dicunt, Christum fuisse aequalem Patri, non 'ex rapina, quia ex natura. Secundo locus ipse ita sonat, nisi violenter trahatur alio. Tertio, quia si in forma Dei esse, est esse in essentia Dei, ut supra diximus, non poterat Paulus dicere, Filium non esse aequalem, quem jam dixerat esse in forma Dei.
At illud de adversativa respondeo: vocem Sed et Graece dllx, habere multiplicem vim: aliquando enim habet vim correctionis, et hoc modo accepit Chrysostomus cum Theodoreto, Theophylacto, et GEcumenio: hi enim qui -recte iutelligebant Graecam linguam, volunt i».*, esse notam correctionis.
et hunc esse sensum: Cum Christus esset in forma Dei, adeo non putavit rapinam aequare se Deo, ut potius non diibitaverit dissimulare suam divinitatem, et deponere quodammodo insignia hujus aequalitatis, quia certus erat non posse se eam amittere, cum naturalis sibi esset. Ponunt exemplum de Rege et tyranno. Qui enim scit, se verum et legitimum Regem, nec ullo modo timet sibi, ille facile deponit purpuram, et accipit vestem plebeiam, sive ut oblectet se, sive ut tutior sit in praelis, sive adia de causa: non enim timet, ne propter mutationem habitus pereat sibi regnum. At tyrannus qui rapuit regiam potestatem, non audet vel ard modicum tempus comparere sine purpura et sceptro, ne si conspici atur in veste plebeia, non agnoscatur pro Rege et paulatim amittat- regnum, etc.
Latini accipiunt ut sit adversativa, et aequivaleat particulae tamen, sive, sed tamen, Ita Augustin. lib. II cont. Maximim. cap. 5. ubi hunc vult esse sensum: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed tamen exinanivit se etc. id est, licet esset aequalis Deo, non tamen horruit formam seixi. Ita etiaim Ambrosii Commentarius: Etiamsi erat aequalis Deo, non tamen sibi defendit aequalitatem, sed exinanivit se, id est, non voluit praetextu aequalitatis cura Deo, quam naturaliter habebat, recusare humilitatem passionis et mortis.
Ad locum Tertulliani dico duo: primo, librum de Trinitate qui Tertulliano tribuitur, non esso ipsius, sed potius Novatiani, ut Hieronymus asserit lib. II in Ruffin. et de Scriptor. Eccles. in Novatiano. Secundo dico: sententiam hujus auctoris non esse contra nos; ille enim dicit, Filium se non comparasse Patri, solum* propter originis auctoritatem, non propter aliquam differentiam naturae. Nam ibidem clare asserit* Filium fuisse in forma Dei, quia in natura Dei et super omnia, sicut est Pater: et tamen, quia ipse est a Patre, non e contrario, detulisse eum semper aliquid Patri. Neque est hoc solius Tertulliani, sed Hilarii lib. IX de Trinit., Basilii lib. I, in Eunom., Nazianzeni lib. IY Theol., et Cyrilli lib. II thes. cap. 4. qui exponunt de Filio Dei, non solum ut est filius hominis, sed etiam ut est Filius Dei Pater major me est: dicunt enim, Patrem esse majorem ratione principii, et tamen Filium non esse minorem propter naturae identitatem.
Undecimus lucus est I. Jo. V. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: e/ fm qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis. Quo loco S. Joannes vult ostendere, Christum esse verum Deum, et verum hominem; et propterea affert testimonia divina et humana, nec enim cum ait: Tres sunt, qui testimonium dant in c celo, per illam vocem in coelo intelligit locum coelestem, sed testimonii qualitatem; alio qui etiam Angeli sunt in coelo, et testimonium Christo non semel dederunt, et tamen tres tantum testes in coelo Joannes ponit, Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum. Itaque per testes qui sunt in coelo, intelliguntur testes divini, ut distinguatur a testibus humanis et creatis; et propterea etiam paulo post ait: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Sicut igitur spiritus, aqua, et sanguis sunt testimonia terrena, et comprobarunt veram Christi humanitatem, quando videlicet in morte Christi ex ore ipsius spiritus, ex latere aqua et sanguis fluxerunt: ita quoque Pater, Verbum, et Spiritus sanctus sunt personae divinae, et testimonium divinum perhibuerunt de vera Christi divinitate, tum alibi sarpe, tum etiam in Baptismo et Transfiguratione.
Sed objicit Gcorgius Blandrata in disput. II. Alb. Primo, illa verba tres sunt qui testimonium dant in coelo a nullo auctore legi, excepto Hieronymo, qui parum prudens fuit. Secundo, non secus dici de spiritu, aqua, et sanguine unum sunt, quam de Patre, Verbo, * et Spiritu sancto: ac proinde sicut Spiritus, aqua et sanguis non sunt unum numero, imo nec specie, ita nec Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum esse unum numero, aut specie, sed sola consensione voluntatis.
Respondeo: Blandratam non esse parum prudentem, sed multum impudentem, cum sanctum Hieronymum parum prudentem, Erasmum videlicet imitatus, appellat: nec solum aio multum impudentem esse Blandratam, sed etiam imperitum, aut mendacem, cum ait, solum Hieronymum ita legisse. Nam ita etiam legerunt Hyginus inepist. I. Cyprianus lib. de unit. Eccl.; Idacius in lib. adver. Varimadum; Athanasius in lib. I, ad Theoph. de unita Deit. Trinit. Auctor disputationis ejusdem Athanasii cum Ario
habitae in Concilio Nicaeno; Fulgentius in lib. cont. object. Arian. prope extremo; et Eugenius Carthaginiensis in explicat. Fidei Cath.
Quod autem attinet ad illud et hi tres unum sunt: sciendum est, illa verba in multis Latinis codicibus non haberi, ubi sermo est de spiritu, aqua, et sanguine. Nam in Bibliis Lovaniensibus notantur ad marginem 15. codices manuscripti, quia ea verba non habent. Graeci autem codices habent quidem, sed differenter: nam de Patre, Verbo, et Spiritu sancto dicunt v.od 0-jt oi ot Tptit; sv sicriv, et hi tres unum sunt: de spiritu, aqua, et sanguine, vX ot totis sis rb ev tiru, et hi tres m unum sunt: ubi aperte vides, non esse unum, spiritum, aquam, et sanguinem, sed solum conspirare in unum testimonium.
Duodecimus locus est I. Jo. V. in ult. ver.: Ut simus in vero Filio ejus, hic est verus Deus et vita ceterna. At unus solus est verus Deus. Jo. XVII. Te solum verum Deam: unde Transylvani lib. II, cap 5. dicunt, esse nomen proprium Patris verus Deus; ergo Christus est ille idem Deus qui est Pater. Ad hunc locum respondent Transylvani, novi Samosateni, lib. II, cap. 4 et 7. etServetus lib. I. de Trin. Christum esse verum Deum, sed temporalem, quia accepit a Deo veram divinitatem: sed hoc jam alias refutavimus; non enim Divinitas potest uniri creaturae, nisi hypostatice, si ea dici debeat verus Deus: nam accidentaliter non potest uniri, ita ut intrinsece inharreat,ut notum est, quia tunc a subjecto penderet: nec potest uniri essentialiter, ut anima corpori, et forma quai vis substantialis suar materiar, quia tunc esset pars: extrinseca autem unio non sufficit ad denominandum Deum.
Sed objicit Ser vetus illud Apocal. V. Dignus est Agnus accipere virtutem et Divinitatem. Respondeo: aliqui legunt, non divinitatem sed divitias, ut legit Primasius, nam Graece est, rbv xhvrov: sed vulgata editio habet etiam optimum sensum; nam per divinitatem possumus intelligere manifestatio- »nem divinitatis, non ipsam divinitatem. Erasmus Annot. in hunc locum vult, referri illud Hic est verus Deus ad Patrem hoc modo: Ut simus in vero Filio ejus, hic, nimirum, Pater hujus Filii, est verus Deus. At debuisset saltem unum auctorem proferre, qui ita distincte explicaret. Cur enim illud demonstrativum Hic, non demonstrat potius proximam personam, quam remotam? Praesertim cum in Graeco textu ante illud Hic immediate praecedat nomen Jesu Christi: Kcd sopis v iv tm aly j0tvw, ev rw uiw duroO IvjcroO Xoiotw, outo? EffTIV 0 a).V70tVO? 0£O?.
Deinde Patres de Filio exponunt. Hilarius lib. IV. de Trinit. ult. med. postquam citaverat hunc locum, addit post 17. lineas; et cum hic verus Dei Filius bis sit et vita aeterna, etc. ubi quod citaverat hic est verus Deus et vita aeterna, exponit de Filio, cum dicit ipsum esse vitam aeternam. Hieronym. in cap. LXV. Isaiae: Jurabit in Deo Arnen: dicit, non solum Patrem esse Deum Amen id est, Deum verum, sed etiam Filium, et probat ex hoc loco hic est Deus verus et vita aeterna. Augustinus lib. I, de Trinit. cap. 6. « Et, inquit, Filius non tantum Deus, sed et verus Deus, quod Joannes apertissime in epistola sua dicit: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum etc. » Hic est verus Deus etc. Cyrillus lib XII thes. cap. 13. posteaquam hunc locum adduxerat, sic ait: « Quid dicent haeretici ad haec Beati Joannis verba, quibus apertissime Deus verus Filius appellatur. Nam si Deus verus est substantialiter, non participatione hoc ipsum est, sicut creaturae; qui autem Deus verus est, natura Deus est. » Similiter exponunt Beda et OEcumenius in commentario hujus loci.
Eunomiani olim convicti evidentia hujus testimonii admittebant, ut refert Gregorius Nazianzenus Orat. 3. deTheol., Patrem esse verum Deum, et similiter Filium esse verum Deum, sed aequivoce, sicut canis coelestis et terrestres dicuntur aequivoce canes, uterque tamen proprie et vere. At facile est hanc solutionem refutare. Nam vel loquitur Eunomius de aequivocatione perfecta, vel de analogia quadam. Si de perfecta aequivocatione, qualis est inter nomina rerum ejusdem speciei; tunc non erit Pater magis Deus, nec major Deus, nec prior Deus, quam Filius, sicut Judas Iscariotes non est magis homo, aut major homo, aut prius homo, quam Judas Thaddaeus. Praeterea tunc plures essent veri Dii, sicut Judas Iscariotes et Judas Thaddams sunt plures veri homines: at Scriptura unum solum Deum esse docet. Si de analogia quadam, vel Pater, vel Filius non erit vere proprie et simpliciter Deus, si¬
cut homo pictus non est simpliciter et vere ac proprie homo, neque canis coelestis est proprie ac vere canis, sed ita dicitur, quia terrestrem canem repraesentat. At Christus est verus Deus, et similiter Pater; ergo non sola analogia Filius est Deus.
Decimustertius locus Jo. I. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Item: Omnia per ipsum facta sunt. Ex quo loco tria sumuntur argumenta.
Primum sumitur ex nomine Verbi; Verbum enim seu >oyo? est mentis proles, seu notitia et conceptus. Et quamvis conceptus mentis in nobis non dicatur fdius, quia est accidens; tamen est valde similis generationi ejus productio: nam mens intelligens vices patris gerit: objectum vero matris: species est quasi materia generationis, quam mater suppeditat; inde ex complexu mentis et objecti mediante specie prodit notitia seu verbum. Est autem notandum, in Deo, ut etiam Aristoteles docet, idem esse intelligentem, intellectum, intellectionem, et speciem intelligibilem, exceptis tamen relationibus mutuis producentis et producti; ex quo sequitur, Verbum Dei necessario esse idem cum Deo, id est, ejusdem numero substantiae et naturae: sed Christus est Verbum Dei, nam Verbum caro factum est; ergo Christus habet eamdem numero naturam cum Patre.
Secundum argumentum sumitur ex eo quod Verbum dicitur Deus. Nam hoc loco Verbum Dei, quod est Christus, expresse nominatur Deus, et sine dubio idem Deus, qui est etiam Pater. Nam Joannes in toto illo fere capite semper repetit initio sequentis sententiae id, quod posuerat in fine praecedentis: In principio, inquit,, erat Verbum; deinde subjungit: Et Verbum erat apud Deum. Ubi vides, idem nomen poni in fine primae sententiae, et initio secundae; sic etiam quia in secunda dixerat: Et Verbum erat apud Deum; in tertia dicit: Et Deus erat Verbum: ubi idem Deus esse dicitur, et is apud quem erat Verbum; et is qui erat ipsum Verbum. Idipsum observare licet in sequentibus: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, etc.
Tertium argumentum est in illis verbis: Omnia per ipsum facta sunt. Hinc enim sequitur, ut colligit Augustinus lib. I de Trinit. cap. 6. Verbum non esse factum, et proinde non esse creaturam, et proinde esse unum Deum cum Patre: nihil enim est nisi Deus, et creaturae ejus.
Sed respondent ad primum Ministri Transylvani lib. II, cap. 3 et 11. Verbum hoc loco significare Christum hominem, dicique Verbum, quia verba Dei nobis annuntiavit; et probant. Nam cum dicitur: Verbum caro factum est, in Graeco est sysWo, quod significat erat, seu fuit, ut patet ex similibus locis. Nam in hoc capite dicitur: Fuit homo missus a Deo. Graece iyivero: similiter Luc. I. Fuit in diebus Herodis Sacerdos. Et Luc. ult. Qui fuit vir Propheta etc. semper est iyhero. Itaque non est sensus, Verbum esse factum hominem per incarnationem, sed Verbum illud, de quo tam multa dicuntur praeclara, nihil esse aliud, quam carnem, id est, hominem quemdam; sicut Joannes dictus est vox, non quod esset vox incarnata, sed quod homo clamans in deserto.
Ad secundum respondent Franciscus David disp. 9. Alb. et Ministri Transylvani lib. II, cap. 11. Christum merito vocari Deum, sed non eumdem cum Patre; nam in hoc ipso loco dicitur Verbum apud Deum, nimirum Patrem: cum autem subjungitur, et Deus erat Verbum, si vox Deus acciperetur eodem modo, significaretur Filium esse Patrem.
Ad illud autem Omnia per ipsum facta sunt, respondent: intelligi de reparatione facta per Christum, qute etiam solet dici nova creatio. II. Corinth. V: Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Ephes. I: Instaurare omnia in Chdsto, quae in cedis, et quee in terris sunt. Et cap. II: Ipsius enim factura sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis. Et Psal. L: Cor mundum crea in me Deus. Sed errant. Ac primum sententia istorum de Verbo similis est errori Eunomii, quem refellit Cyrillus lib. I in Jo. cap. 4 et 7. dicebat enim ille: Verbum, quod est Christus, non esse aliquid aeternum in Deo, seu subsistens, sed esse quid creatum: sed dici Verbum, quia esset simile, et quasi imago verbi intimi, et quia verba Dei audiens nobis enuntiavit.
Refellitur utrorumque error. Primo ex sequentibus, quia hoc Verbum, quod factum
est caro, erat Deus, et Deus creator omnium rerum; non ergo creatum. Secundo, quia hoc Verbum erat in principio apud Deum, antequam Mundus fieret, nec unquam in tota Scriptura dicitur factum. Tertio, quia si Christus est imago Verbi illius aeterni, et interni, quod est in Deo; non debuit dicere Jo. X: Ego et Pater unum sumus; sed Ego et Verbum unum sumus: nec Jo. XIV: Qui videt me, videt et Patrem, sed videt et Verbum. Vide plura apud Cyrillumloco citato.
Ad argumentum autem ex voce iyivero, respondeo: vocem esse ambiguam, et tam esse, quam feri significare. Unde Jo. II: Nuptiae factae sunt, yj.y.oq iysvero; et cap. 1. Mundus per ipsum factus est, l x6ay.o<; §t’ autov sysvsro. Et infra: Aquam vinum factam, HS w/5 obov yzyvn igivov: hoc autem loco significat, fieri, non esse. Et patet primo ex dictis: nam si Verbum erat ante Mundi creationem, certe ante carnem erat: nam et caro una est ex creaturis; non igitur Verbum caro erat, sed factum est postea caro, cum carnem assumpsit. Secundo, quia si, esse, non fieri significare voluisset Joannes, non dixisset iyiusTO, sed syOsvo, vel ytvsrca, id est, non dixisset, fuit, sed est, vel erat; fuit enim dicitur solum de eo, quod nunc non est: at Christus est etiam nunc caro. Tertio, quia Patres Graeci, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, bene norant potestatem Graeci vocabuli, et tamen omnes exponunt factum est, quomodo etiam habet versio Erasmi, et quee in Bibliis Vatabli exstat, quibus adversarii plurimum tribuere solent.
Quantum ad secundum argumentum, jam diximus, Joannem in isto capite solere frequentissime idem bis repetere in fine unius sententia?, et principio alterius. Ita igitur hic nomen Deus bis ponitur in eadem significatione, et sensus est. Verbum erat apud Deum, id est, apud Patrem qui est Deus, et Deus erat Verbum, i'd est, et idem Deus erat etiam Verbum; sive, ut alii volunt, qui faciunt Deum praedicatum, et Verbum subjectum; et Verbum erat ille idem Deus. Neque obstat quod ibi apud Deum, est articulus tov fcov: hic autem, et Deus erat Verbum, non est articulus ante vocem Deus; unde Origenes argumentabatur, Patrem esse majorem Filio. Nam, ut notat Chrysostomus homil. 3 et
- in Jo. saepe Deus pro Patre sumptus non habet articulum, ut in hoc capite: Fuit homo missus a Deo, et infra: Deum nemo vidit unquam, et aliquando Deus pro Filio habet articulum, ut I. Jo. Y: Hic est verus Deus. Et ad Titum II: Adventum gloriae magni Dei.
Ad illud autem Omnia per ipsum facta sunt, dico primo: explicationem adversariorum esse adeo novam, ut nulli Y eterum in mentem venerit, ut patet legenti Origenem, Ghrysostomum, Cyrillum, Augustinum, Theophylactum, Bedam, Rupertum, Euthymium in Joannem. Dico secundo: non debere Scripturam exponi metaphorice ad libitum, sed tunc solum, cum ipsa Scriptura praebet occasionem, alioqui poterimus pervertere omnes Scripturas, et eadem ratione possemus dicere, in 1. cap. Genes, non describi creationem, sed revocationem rerum. Neque obstant loca in contrarium allata:■ nam in illis semper est aperta mentio renovationis, ut patet legenti illa loca. Hic autem simpliciter dicitur: Omnia per ipsum facta sunt,, et sine ipso factum est nihil. Dico tertio: etiamsi hic locus pateretur utrumque sensum, tamen adversarios probare non posse, debere eum exponi de renovatione potius, quam de prima creatione; rationes enim quas ipsi afferunt, nihil valent.
Primo probant, non agi de creatione, quia Christus non erat natus tunc, cum Mundus creabatur. At negamus, non fuisse tunc Christum natum ex Patre Deo, licet nondum esset natus ex matre: dum autem adversarii assumunt quod probare deberent, nonne principium petunt? Secundo probant, quia Scripturae passim tribuunt Patri opus creationis: at non soli Patri tribuunt, tribuunt etiam Filio. Proverb. YIII: Cum eo eram cuncta componens. Et in hoc I. cap. Joannis: Et Mundus per ipsum factus est. Probant tertio, quia Joannes hoc loco postquam dixerat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, mox restringit, dicens, quod factum est, quasi diceret, non omnia absolute per Christum facta esse, sed illa dumtaxat omnia, quae ad ipsius officium pertinebant, et quae per ipsum facta sunt. At haec esset ridicula restrinctio; esset enim ac si diceretur: Omnia per ipsum facta sunt, quce per ipsum facta sunt: non autem hoc ait
Joannes, sed sine ipso factum est nihil, quod factum est, id est, nulla est res quce sit facta, et non sit facta per ipsum; quod addit Joannes propter Spiritum sanctum, ne putaretur inclusus inter omnia illa quae facta sunt per Verbum. Adde, quod lectio illa probabilior est, quam sequitur Augustinus, ut illa verba quod factum est non pertineant ad praecedentem periodum, sed ad sequentem, hoc modo: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Ex qua lectione plane ruit adversarii argumentum. An igitur propter tam leves et falsas ratiunculas relinquenda est Patrum communis explicatio?
Dico quarto: hunc locum explicari paulo infra cum dicitur: In Mundo erat, et Mundus per ipsum factus est, et Mundus eum non cognovit. Hic enim habemus, eum Mundum factum esse per Christum, qui Christum non cognovit: at si effectio Mundi non esset creatio sed renovatio, falsum esset illud Mundus eum non cognovit, cum renovatio fiat per Fidem et cognitionem Christi. Respondent pertinacissime, hunc esse sensum: In Mundo erat, id est, Christus homo inter homines versabatur: et Mundus eum non cognovit, id est, et homines illi initio eum non cognoscebant: et Mundus per ipsum factus est, id est, et tamen ipse homines illustravit, et fecit novas creaturas.
At contra. Nam adversarii mutant ordinem verborum: volunt enim prius Mundum non cognovisse, et deinde factum fuisse. At Evangelista dicit primo Mundus per ipsum factus est; deinde notat ejus ingratitudinem dicens: Et Mundus eum non cognovit. Praeterea Mundus in Scripturis, aut significat substantiam cceli et terree, ut Eccles. III: Mundum tradidit disputationi eorum.’ aut homines impios dilectores Mundi, Jo. XII. Princeps hujus Mundi ejicietur foras. Jo. XVII: Pro his rogo, non pro Mundo; ergo cum dicitur, Mundus per ipsum factus est, vel significatur substantia coeli et terra*, ut exponunt omnes Patres: vel sensus erit, per Christum factos esse homines impios, quae est ingens blasphemia, accipiendo enim Mundum pro impiis, Christus non facit, sed destruit Mundum, ut faciat novam creaturam.
Chapter 6 of 91