Skip to the text

Caput XVIII

serveris, et hos serves, ete. » Marius Victorinus in 3. hymno de Trinit. « Da, inquit, peccatis veniam, praesta aeternam vitam, dona pacem et gloriam, o Beata Trinitas. Libera nos, salva nos, justifica nos, o Beata Trinitas. » Augustinus in fin. lib. de Trinit. <x Domine Deus une, Deus Trinitas, qusecumque dixi in his libris de tuo, cognoscant et tui, si qua de raeo, et tu ignosce et tui. Arnen. »

Solvitur argumentum Quintum.

Quinta objectio: Evangelistse et Apostoli perpetuo inculcant, verum Christum natum esse ex Virgine, passum, mortuum, nec alium noverunt ante istum; al:oqui Matthaeus, Marcus, et Lucas non inccepissent Evangelium a nativitate, sed nati assent aliquas res gestas Christi ante carnem, et Joannes non dixisset: Hoc fecit initio signorum Jesu Joan. II, si ab aeterno Christus fuisset. Praeterea Actnr. II: Certissime sciat, ait Petrus, omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. At Christus aeternus Deus non potuit fieriDominusetChristus, quia id semper naturaliter fuisset, igitur verus Christus rion fuit ab aeterno, ac propterea nec verus Deus esse potest. Hoc argumentum non semel repetunt Transylvani in illo suo opere, quod jam saepe citavimus.

Possumus addere ad confirmationem hujus erroris (ut ex solutione magis elucescat veritas) quae proferebant testimonia veteres Ariani. Igitur illi quidem Christum fuisse ante Incarnationem agnoscebant, sed creatum probabant ex illo Prov.VIII juxta LXX: Dominus creavit me initio viarum suarum. Et Eccl. XXIV: Tunc dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Joan. I: Qui post me venturus est, ante me factus est. Coloss. I: Primogenitus omnis creaturae. At primogenitus est similis fratribus in natura Ileb. 1: Tanto melior Angelis ef-

factus, quanto excellentius prae illis nomen hcereditavit, etc. Et agitur hic de nativitate ex Patre, ut omnes docent Ileb III: Considerate Ponti fcem confessionis nostne Jesum Christum, qui f de lis est ei, qui fecit illum.

Respondeo ad argumentum Transylvanorum: nos quoque non agnoscere alium Christum, quam eum, qui natus, passus, mortuus est: unus enim est Christus, non plures, tamen illum unum credimus bis natum secundum duas naturas.

Ad illud, quod Evangelistse non meminerunt ullius Christi ante carnem, dico: Evangelistas propositum sibi habuisse describere adventum Messia?., et res gestas ejus, id est, Dei incarnati adventum, vitam, doctrinam, mortem, resurrectionem, etc propterea non fuisse necessarium ut altius inciperent. Et tamen ne putaremus, Verbum ante carnem non fuisse, Joannes Evangelista ita inccepit: In principio erat Verbum, etc. Et in I. Epist. inccepit: Quod fuit ab initio, quod vidimus, etc. Et in I. cap. Apocalyps. Qui est, et qui erat, et qui venturus est.

Ad locum Act. II respondeo cum Cyrillo lib. IX thes. cap 3. Christum factum Dominum a Patre ratione humanitatis, quomodo etiam posset dici factus Deus, id enim factum est per incarnationem, ut ille homo Jesus sit Deus, et Dominus, non per participationem et gratiam, sed per unionem Verbi et carnis. Posset etiam dici, ut idem Cyrillus ibidem notat, illud fecit positum esse pro declaravit, sicut Philip. II: Dedit illi nomen quod est super omne nomen.

Ad illud Prov. VIII: Dominus creavit me. Patres multis modis responderunt. Prima responsio refertur ab Athanasio in lib. De decretis Nicaenae Synodi ex Dionysio Romano, quod verbum Graecum sxrtcre hoc loco non significet facere, sed praeficere, ut sensus sit: Dominus in initio prcefecit me omnibus operibus Aiis creandis.

Secunda est Athanasii serm. 3. contra Arianos, et Cyrilli lib. V thes. cap. 6. qui dicunt, Scipturam promiscue usurpare vocabula faciendi, creandi, gignendi. Nam Deuter. XXXII dicitur: Deum qui te genuit dereliquisti. Et tamen legimus Gen. I et II: Fecit Deus hominem, itaque non ex solo verbo creavit, aut genuit, sed ex adjunctis

sensum Scripturae elicere oportet. Et quia hic dicitur Filios creatus antequam Deus quidquam faceret, apparet, creatum dictam esse pro genitum.

Tertia est ejusdem Athanasii ibidem, et Nazianzeni Orat. 4. de Theol. Gyrilli lib. V thes. cap.4, 5, 6, 7. et Augustini lib.I Trin. cap. 12. qui monent, in hoc eodem capite scriptum esse: Ante omnes colles ego parturiebar; et proinde hic explicari utramque naturam Christi, naturam divinam cum dicitur parturiebar, humanam cum dicitur creavit me.

Quarta est Basilii lib. II in Eunom. Epiphanii haer. 69. quae est Arianorum, et Hieronymi in epist. ad Cyprian. qui monent recurrendum ad fontem Hebraicum, siquidem in Hebraeo non est creavit, quod ipsi dicunt n*n sed possedit n ip quo verbo solet explicari vera generatio, ut Gen. IY: Possedi hominem per Deum, dixit Eva quando genuit Cain mni nk Vn^p et hoc modo hic habetur 9aap hoc est, possedit per generationem, et forte ita etiam verterunt LXX, sed depravatus est codex mutatione unius litterulae, nam hrure, est creavit, bmaz, est possedit.

Quinta est pulcherrima, et servit etiam sequenti testimonio Eccl. XXIV, ubi nop potest negari quin scriptum sit creavit. Est autem haec explicatio Concilii cujusdam Catholici Orientalis can. 5. apud Hilarium lib. de Synod. paulo post principium, et eamdem sequitur B. Thomas lib. IV contra Gentes, cap. 8.

Dicimus igitur productionem Filii Dei nunc vocari generationem, nunc creationem. quia nullo vocabulo perfecte explicari potest: nam generatio significat productionem in eadem substantia, sed cum mutatione quadam generantis: creatio significat productionem alterius substantiae, sed sine mutatione creantis. Porro Filius Dei ita producitur, ut recipiat substantiam gignentis, et ea ratione dici potest generari: sed recipit sine mutatione, aut alteratione producentis, et ea ratione dici potest creari. Utrumque igitur dicitur, ut ex utroque sumatur, quod est perfectionis, et quod est imperfectionis omittatur.

Ad illud Joan. I: Ante me factus est dico, significari illis verbis, non Christum productum ante Joannem, sed Joanni praelatum, et antepositum fuisse, ac si Joannes dixisset,

qui post me venit, major me est. Ita explicat Ambrosius lib. IY. de Fide, cap. 3. et omnes Interpretes, ut Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, et colligitur ex textu, nara sic ait: Ante me factus est, quia prior me erat, id est, praecessit me dignitate, quia aeternus erat, et ego temporalis.

Ad illud Primogenitus omnis creaturae Cyrillus lib. X. thes. cap. 4. respondet: Christum dici primogenitum ut homo est, sicut dicitur unigenitus ut Deus est. Addit etiam, Christum posse dici primogenitum etiam ut Deus est, quia ipse est causa ut alii efficiantur Filii Dei; dicitur enim primum, quod est causa aliorum. Verum simplicior et magis ad litteram videtur Ambrosii et Chrysostomi Commentarius, qui docent, primogenitum omnis creaturae dici Filium, quia est genitus antequam ulla creatura fieret, quod clarius dicitur Ecclesiastici XXIV: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Si enim ante omnem creaturam prodiit, non est ipse creatura.

Illud Hebr. I: Tanto melior Angelis effectus, etc. Chrysostomus et Theophylactus exponunt, id est, declaratus, et recte: nam hic agitur de statu adepto post resurrectionem; sic enim ait Paulus: Purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior Angelis effectus, etc. id esi post passionem exaltatus est, et declaratus tanto excellentior omnibus Angelis, quantum distat Filii gloria a conditione servi. Potest etiam cum Cyrillo lib. VIII thes. cap. 2. illud Effectus melior significare magis honoratus, seu pluris aestimatus: quomodo dicimus pluris facio, vel majoris facio probum quam divitem, Angelum quam hominem, etc.

Ad ultimum patet responsio. Non enim dicitur Christus simpliciter factus ad Hebr. III, sed factus Pontifex, quod quidem verissimum est, si intelligatur, ut debet intelligi, de Christo qua homo erat, non qua Deus erat.

Chapter 19 of 91