Caput XX. Solvuntur objectiones contra Divinitatem Spiritus sancti
Transylvani lib. II, cap. 5. nihil fere aliud adferunt adversus divinitatem Spiritus sancti, quam quod nusquam in Scripturis appelletur Deus, aut Dominus, quod argumentum fuit etiam veterum Arianorum, teste Gregorio Nazianzeno lib. V de Theolog. Sed facile est respondere: nam et falsum est, non vocari Deum, cum Actor. V legamus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? non es mentitus hominibus, sed Deo. Et I. Cor. VI: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. Et paulo infra: Glorificate ergo, et portate Deum in corpore vestro. Et praeterea, licet nomen Deus in Scripturis non haberetur, nonne satis esse debet, si evidenter ostendatur in Scripturis, ex operibus Deo soli propriis. Spiritum sanctum esse Deum? Quid, quod Scriptura nusquam dicit, Spiritum sanctum esse creaturam; et tamen adversarii audacter Spiritum sanctum creaturam appellant?
Veteres Ariani objiciebant quaedam loca Scripturae, quae tamen facile a sanctis Pa ribus explicabantur. Primo objiciebant illud Amos IV: Ego firmans tonitru, et creans spiritum. Sed respondit Basilius lib. III in Eunom. ventum eo loco spiritum esse vocatum, non Spiritum sanctum, quemadmodum et in Psal. CXLV1II dicitur Spiritus procellarum [ 2). Eodem modo exponunt omnesinterpretes ejus Prophetae, ut Hieroymus, Theodoretus et Rupertus.
Secundo objiciebant illud Rom. VIII: Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Respondit Augustinus lib. I cont. Maximin. nunc Gollat. cum Maxim, num. 3. non longe a principio, his verbis: « Intellige, inquit, locutionem, et blasphemiam devitabis: Sic enim dictum est: Gemitibus interpellat, ut intelligeremus, gemitibus interpellare nos facit. Denique alio loco Apostolus, cum dicit Clamantem Abba Pater; alio loco dicit, In quo clamamus Abba Pater, exposuit quid sit, Clamantem Abba Pater, dicendo: In quo clamamus: ac per hoc, quid est Clamantem, nisi clamare facientem? » Haec ille. Chrysostomus quoque homil. 14. in epist. ad Rom per Spiritum sanctum clamantem intelligendum esse docet donum orationis, quo anima clamat, ac gemit.
Tertio objiciebant illud Joelis II: Effundam de Spiritu meo Jo.XY.Cum venerit Spiritus veritatis, quem ego mittam vobis a Patre etc. Nam ut refert Augustinus lib. II Trin. c. 5. Ariani docebant, eum qui mittitur, minorem esse eo a quo mittitur, et quoniam legebant, Filium missum esse a Patre, Spiritum vero sanctum a Patre et Filio; inde colligebant, Filium minorem esse Patre, et Spiritum S. utroque.
Sed respondit Augustinus, mirsionem per modum imperii significare excellentiam mit-*
tentis, non autem quamlibet missionem. Porro Filium et Spiritum sanctum non mitti secundum imperium, sed solum dici mitti, quia a Patre Filius procedit, et Spiritus sanctus a Patre et Filio, et tam Filius, quam Spiritus sanctus coepit ex tempore novo modo. et quidem manifesto, ac visibili esse in creatura Nam Filius apparuit in carne, Spiritus sanctus autem in columbae specie, et rursum alias in linguis igneis.
Itaque illa manifestatio visibilis personae invisibilis ab alio procedentis, in Scripturis missio dicta est: nihil autem officere hanc missionem verae divinitati Filii, aut Spiritus sancti, ex eo colligit Augustinus, quod uterque missus est ad eum locum, ubi antea erat invisibili majestate: nam de Filio dictum est Joan. I: In Mundo erat, et Mundus eum non cognovic: et postea: In propria venit: et de Spiritu sancto in Psal. CXXXV1II: Quo ibo a Spiritu tuo?
Objiciebant postremo, ejusmodi ratiunculam. Sunt modi duo agendi, per naturam et per artem: nam per naturam gignuntur Filii, per artem efficiuntur opificia: at solum verbum productum est a Deo per modum naturae, siquidem est Filius unigenitus; igitur Spiritus sanctus ex arte processit, proinde opificium est.
Respondemus: modum agendi per naturam duplicem esse in iis rebus, quae mente atque intelligentia praeditae sunt, unum per intellectum, alterum per voluntatem; nam et intellectus producit naturaliter notionem, et voluntas naturaliter producit amorem: hoc tamen interest inter Deum et creaturas, quod ille intelligendo atque amando substantiam producit, creaturae vero accidentia; cx quo fit, ut Verbum et Spiritus sanctus verae sint hypostases; nostrae vero mentis conceptus, nosti aeque voluntatis amor hypostases dici non possint. Sed de his plura - dicemus in libro sequenti, si Dominus adjuvare dignabitur.
Chapter 21 of 91