Skip to the text

Caput VII. Quarta Classis ex nominibus veri Dei

Primum nomen divinum est, Deus, ex quo non leve argumentum sumi potest: nam Scriptura non solet absolute vocare Deum, nisi Deum verum, ut Irenseus notat lib. III. cap. 6. « Neque Dominus, inquit, neque Spiritus sanctus, neque Apostoli eum, qui non esset Deus, definitive, et absolute Deum nominassent aliquando, nisi esset verus Deus. » Et cap. 8. « Soluta igitur, inquit, et hac illorum calumnia, manifeste ostensum est, quoniam numquam Prophetae, neque Apostoli alium Deum nominaverunt, vel Dominum appellaverunt, praeter verum et solum Deum ».

Atque hinc Erasmusin cap. V. ad Ephes. notat, Patrem intelligi quoties absolute Deus nominatur. Quod Erasmi dictum falsum est, ut modo patebit: sed testimonium ejus annotare placuit, ut constaret, etiam adversarii testimonio, vocem Deus absolute positam soli vero Deo convenire. Et sine Irenaei vel Erasmi testimonio res ipsa per se clamat: nam cum Scriptura nihil saepius repetat, quam unum esse Deum; quomodo non pugnaret secutu, si non solum Deum verum, sed etiam aliquid aliud Deum absolute vocaret? Jam hoc nomen tribuitur absolute

Christo, Isaiae IY. Vocabitur nomen ejus admirabilis, Deus, fortis etc. Jo. XX, ubiThomas Christo dicit: Dominus meus et Deus meus. Actor. XX. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Rom. IX. Qui est super omnia Deus. Apocal. IY. Domine Deus omnipotens qui erat, qui est, et qui venturus est. I. Jo. III. In hoc cognovimus charitatem Dei, quia ille pro nobis animam suam posuit. Quomodo ergo non est Deus verus, qui tam saepe in Scripturis absolute pronuntiatur Deus? Et quomodo, quaeso, cohaeret hoc, quod tam absolute Christus dicatur Deus, cum illo Exod. XX: Non habebis Deos alienos coram me. Et I. Corinth. YII1: Nobis unus est Deus, si Christus non est unus Deus cum Patre?

Alterum nomen, et quidem maxime pro-, prium veri Dei est nin1» quod Graeci t zzpv,- 7/>agg«Tov vocant; sic legimus Exod. XV:.Tins iQU? pro quo noster interpres vertit: Omnipotens nomen ejus [A). Sed in Hebraeo non est proprie omnipotens, sed nomen illud ineffabile. Transylvani quoque ita persuasi sunt, hoc nomen soli vero Deo convenire, ut lib. II, cap. 7. dicant, hoc nomen esse proprium Dei Patris: alia vero nomina, ut Elohim, Sadai, Adonai, et caetera communicari interdum etiam Christo, Angelis, aliisque rebus creatis. Probemus igitur, hoc nomen soli vero Deo proprium Christo convenire. Hierem. cap. XXIII sic loquitur: Et suscitabo David germen justum, et regnabit Rex, et sapiens erit. Et infra: Et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster, seu justitia nostra (o) ijpTtf nirtf: hoc de Christo intelligi nemo negat.

Sed Rabbini respondent, non significari hoc loco, nomen Christi fore mn', sed tempore Christi, et propter ipsum Christum cognoscituros homines Dominum Deum esse justitiam nostram; sicut Exod, XIII: Aedificavit Moyses altare, et vocavit nomen ejus Dominus exaltatio mea. In Hebraeo illud Dominus est mm et Ezech. ult. Et vocabitur nomen Jerusalem nnu? nim? Dominus ibi.

Sed hoc facile refellitur. Nam verum quidem est, Christum non fuisse vocandum quasi proprio nomine Dominus justitia nos-

ira /sed tamen ex hoc loco deducitur, ipsum esse vere mns, nam de ipso dicitur: Dominus justitia nostra, non de Patre; ipse est enim qui pro nobis divina} justitia) satisfecit. Unde Isaiae LI1I dicitur: In scientia sua justificavit ipse justus servus meus multos. Et I. Cor. I: Qui factus est nobis sapientia, et justitia, et redemptio. Praeterea nec ara, nec Hierusalem dicuntur simpliciter m.T: Christus nuncupatur mrp. Isaiae XL: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini. Siquidem illud Domino in Hebraeo est mn? et intelligi haec verba de Joanne Baptista qui paravit viam Christo, testantur omnes Evangelistae, Matth. III, Mare I, Luc. I, et Jo. I. et similiter appellatur Christus in tot locis Isaiae, Zachariae, et Psalmorum explicatis in 1. et 2. classe argumentorum.

Praeterea nomen hoc nmi deductum est ex illo Exod. III. nviini27N ni.nh Ero quiero, sive ut noster Interpres vertit: Sum qui sum. Inde enim addita littera nominis proprii formatrice, id est, Jod, factum est nomen nini, et significat proprie eum qui est fons essendi, et cum non habeat esse ab alio, dat rebus omnibus ut sint. Quocirca nonnulli recte docent, hoc nomen, si ullo modo efferri debeat, melius efferri per vocem Ihie, id est, erit\ sic enim legi potest 'nirp quam per vocem Jehovah, quae nuper excogitata est. Videmus autem de Christo dici id, quod hoc nomen significat; igitur et ipsum nomen ei conveniet. De Christo dicitur, Apoc. I, IV et XI. Qui.est, qui erat, et qui venturus est. Et Jo. XIII. Amodo dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. Denique huic nomini semper in versione LXX respondet v.bpioq, et in versione Hieronymi Dominus. Porro y.vpm seu Dominum absolute passim Christum vocant Evangelistae, et ipse seipsum. Matth. XXI. dicite: Quia Dominus his opus habet. Jo. XIII. Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim.

Altissimus. Nomen est solius veri Dei. Ps. LXXXII. Tu solus altissimus in omni terra. Et Transylvani lib. II, cap. 3. dicunt, hoc esse nomen quo distinguitur Pater, qui scius est verus Deus, a Filio. Quod idem olim Ariani dicebant; teste Hieronymo in Comm.

Ps. LXXXVI. At hoc ipsum nomen tribuitur Christo aDavidein Ps. LXXXVI. Homo natus est in ea, et ipse f undavit eam Altissimus. De Filio enim intelligunt Hieronymus, Augustinus, et alii Expositores. Idem nomen tribuit Christo Zacharias Luc. I, teste Beda inComment. et verba ipse satis aperte hoc significant: Tu puer Propheta Altissimi vocaberis; preeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Ubi Joannes dicitur esse futurus Propheta Altissimi, quia praeibit ante illum parare vias ejus: praeivit autem ante Christum, non ante aliquem alium, ut notum est.

Praeterea: quomodo datum est Christo nomen super omne nomen, ut Paulus ait Phil. II, si non potest ipse vocari Altissimus? Denique idem Paulus cum scribit Rom. IX. Ex quibus est Christus, qui est super omnia Deus, quid aliud significat, quam esse Christum Altissimum Deum? nec enim est super omnia, nisi qui est Altissimus.

Invisibilis. Nomen est fere proprium veri Dei. Nam etsi in Symbolo dicimus, Deum esse factorem visibilium et invisibilium rerum: tamen in Scripturis hoc nomen fere non tribuitur nisi Deo I. Timoth. I. Invisibili, soli Deo honor et gloria. Et cap. VI. Qui lucem habitat inaccessabilem. Unde etiam hoc nomen soli Patri tribuunt Transylvani lib. II, cap. 3. et olim Ariani apud Augustinum lib. III. cont. Maximin. cap. ult. Et vere solus Deus est invisibilis, quia non potest videri, nisi seipsum manifestet: Angeli enim, licet nobis sint invisibiles, tamen aliis Angelis et ipsi Deo se abscondere non possunt. At Filius simpliciter invisibilis est sicut et Pater. Nam Matth. XI dicitur: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et Coloss. I dicitur: Imago Dei invisibilis / etsi enim illud invisibilis est genitivus, ut ex Graeco patet; tamen ideo dicitur imago Dei invisibilis, quia etiam ipsa imago est invisibilis: est enim simillima exemplari, et proinde talis qualis ipsum. Apocal. XIX. Et nomen habet scriptum, quod nemo novit nisi ipse, et nomen ejus est Verbum Dei. Ergo Verbum Dei est quid invisibile, quandoquidem solus ille, qui est Verbum Dei, novit quid hoc sit, nec tamen excluduntur Pater, et Spi-

ritus sanctus, qui eamdem cum Verbo essentiam et scientiam habent.

Aliud nomen Deo vero proprium est, Deus Gloriae, sive etiam Rex Gloriae: illud enim Act. VII'. Deus Glorice apparuit patri nostro Abrahce, omnes intelligunt de Deo Israel, at I. Corinth. II, de Filio dicitur: Si cognovissent, nunquam Dominum glorice crucifixissent. At illud Psal. XXXIII: Attollite portas principes vestras, et elevamini portce ceternales, et introibit Rex glorice. De Messia exponit Justinus in Dialog. cum Triph. Hieronymus in cap. II Zachariae, et Ambrosius lib. IV de • Fide, cap. 1. Item Augustinus, et alii in hunc locum Psalmi.

Rex Regum, et Dominus Dominantium tribuitur soli Deo vero, I. Timoth. VI. Qui solus est potens, Rex regum et Dominus dominantium. At de Filio dicitur Apocal. XVII. Agnus vincet illos, quoniam Rex regum est et Dominus Dominorum. Et cap. XIX. In femore scriptum habet: Rex regum et Dominus dominantium. Denique Deo Patri tribuunt Transylvani lib. II. cap. 5. quod dicatur unus, verus, solus, magnus, Pater omnium. Nam Deut. VI, dicitur: Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Et Jo. XVII. Ut cognoscant te solum Deum verum. Deut. XXXII. Videte, quod ego sim solus, videlicet, Dominus. Job. XXXVI. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Malacli. II. Numquid non unus Pater omnium nostrum?

At haec omnia etiam dicuntur de Filio. I. Cor. VIII. Nobis est unus Dominus Jesus Christus. I. Jo. V. Hic est verus Deus. Epist. Judae: Solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum. Christum negantes. Hunc tamen locum Transylvani ita exponunt ac depravant, ut illud Solum Dominatorem ad Patrem referant: illud autem et Dominum nostrum Jesum Christum ad Filium. At repugnat ratio linguae Graecae; unus enim articulus est pro duobus nominibus rov p.bvov SsaTror/jv ©sbv v.xi xvpiov Ivkovv: non possunt autem ad duas personas referri, quae uno articulo conjunguntur. Tit. II. Exspectantes beatam spem et adventum glorice magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi.

Transylvani Erasmum secuti, illud Magni

Dei ad Patrem referunt. At hic quoque repugnat articulus unus utrique nomini adjunctus, tou @eoy y.xi o-wr/j^oo?. Quare

Chrysostomus, Hieronymus, et alii de solo Filio exponunt, quippe qui videbant alium sensum non pati sententiam Graecam. Praeterea, non exspectamus Patrem venturum, sed Filium: Paulus autem dicit, nos expectare adventum gloriae, id est, adventum gloriosum (est enim Hebraica phrasis) magni Dei; igitur Filius est magnus Deus. Denique Isaiae IX. Parvulus natus est nobis, etc. et vocabitur Admirabilis, Consiliarius, etc. Pater futuri saeculi; est ergo Christus Pater omnium nostrum. Unde Joan. XIV. Non relinquam vos orphanos. Et Matthaei X, ac Jo. XIII, filiolos Apostolos vocat. Cum igitur omnia nomina veri Dei Christo conv eniant, est omnino Christus verus Deus.

Chapter 8 of 91