Caput XVII. Solvitur argumentum Quartum
Quarta objectio ex eodem lib. II, cap. 6. Solus Pater est unus verus Deus, ut ipse Dominus ait Joan. XVII. Agnoscant te solum verum Deum. Et Paulus I. Cor. VIII. Nobis autem unus est Deus, Pater. Et I. Tim. II. Unus
Deus, unus et mediator Dei, et hominum. Si igitur solus Pater est unus solus verus Deus certe sequitur, Filium non esse verum Deum.
Confirmant hoc argumentum his sophismatibus. Christus est Filius unicus veri Dei; ergo qui non habet Christum Filium, non est unus verus Deus; sed Trinitas non habet *Christum Filium; ergo Trinitas non est unus verus Deus.
Prseterea, Christus estmediator unius veri Dei; ergo qui non habet mediatorem, non est ille unus verus Deus: sed Trinitas non habet mediatorem sed solus Pater, alioqui idem esset mediator sui ipsius; ergo Trinitas non est verus Deus, sed solus Pater. Et confirmatur. Quia Christus non docuit invocare Trinitatem, sed Patrem suum: et orationes Ecclesiae olim omnes dirigebantur ad Patrem, de quo exstat decretum Concilii -Carthaginensis DI. cap. 23. cujus non est alia causa, nisi quia solus Pater habet mediatorem.
Respondeo ad primum locum dupliciter. Primo cum Chrysostomo, Gyrillo, Augustino in hunc locum, et Ambrosio lib V. de Fide, cap. 2. particulam solum, non restringi ad Patrem, sed extendi etiam ad Filium. Nam dictum est: Et quem misisti Jesum Christum, ita ut hic sit ordo verborum, ut agnoscant te, et quem misisti Jesum Christum solum verum Deum. Et affert Ghrysostomus locum similem ex I. Cor. IX. Aut ego solus et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi, ubi solus non excludit Barnabam, sed includit.
Secundo et facilius dico cum Hilario lib. IX. Trinit. solum Patrem hic dici verum Deum, sed tamen in Patre intelligi etiam Filium et Spiritum sanctum, quse sunt personte ejusdem essentiae cum Patre, ita ut illud solum excludat tantum creaturas: Quod autem additur: Et quem misisti Jesum Christum, dicatur de Christo ut homo est. Hic igitur erit sensus: Hcec est vita aeterna, id est, haec est in hoc Mundo via, et rado perveniendi ad vitam aeternam, ut cognoscant homines per Fidemte solum verum Deum, id est, te Patrem, qui es ille Deus, qui solus habet veram divinitatem; et praeterea cognoscant unum mediatorem Doi et hominum, quem misisti Jesum Christum.
Ad secundum idem dico. Illud enim una Deus excludit falsos Deos, non Filium; sicut quod sequitur Unus Dominus Jesus excludit falsos dominos, non Patrem. Ad tertium dico: Unum Deum eo loco significare totam Trinitatem, a qua distinguitur Christus ut mediator, id est, ut homo; ideo enim Paulus addidit, homo Christus Jesus.
Ad primum sophisma, negatur prima consequentia; est enim similis huic: Petrus est filius unius veri hominis; ergo qui non habet filium Petrum, non est verus homo. Tametsi enim Deitas, non est quid universale ut humanitas, tamen est in pluribus suppositis, et ideo vim habet universalis.
Ad secundum, nego assumptionem illam, Trinitas non habet mediatorem: nam Christus mediator est ut homo, non ut Deus; et ideo mediator est non solum Patris, et Spiritus sancti, sed etiam sui ipsius, quatenus ipse Deus est. Sed de hac re in ultimo libro erit peculiaris disputatio
Ad tertium, de usu precandi, fateor, ut plurimum orationes Ecclesiae dirigi ad Patrem, quia hoc modo commodius terminantur per Jesum Christum Filium tuum: tamen in Patre invocamus omnes tres personas, ut Tertullianus docet in lib. de Orat, et patet ex conclusione Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Dem. Falsum autem est, Christum solum patrem invocari voluisse: nam Joan. XIV. dicit Christus: Si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Et Matth ult. baptizari jubens omnes Gentes, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti quid aliud jubet, quam invocari Trinitatem? Lt in Liturgiis Basilii, et Chrysostomi Graecis, et in nostra etiain Latina non semel invocatur Trinitas; in Litaniis quoque jam olim recepta est in Ecclesia illa formula precandi (etiamsi nolint cum novis Arianis Lutherus, et Calvinus) Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Praeterea Dionysus lib. de myst. Theolog. inquit: « Trinitas superessentialis dirige nos. » Et Nazianzenus Orat. 2 de pace, circa finem: « 0 sancta, et adoranda, et longanimis Trinitas ( longanimis enim es, quae eos a quibus scinderis tamdiu toleras) utinam eos quoque adoratores accipias. » Et in Orat, ad 130 Episcopos: « Vale o Trinitas meditatio mea, et decus meum, his velim
Chapter 18 of 91