Skip to the text

Caput XIII. Demonstratur Divinitas Spiritus sancti

Quod igitur ad quintum attinet, probandum est, Spiritum sanctum esse verum Deum: id quod adversarii tametsi negant, tamen non magnopere de eo laborant; ipsi enim contendunt pro excellentia Patris: sed si ea excel entia tolli debeat propter confessionem alicujus personae aequalis Patri, parum referre credunt, utrum ea persona sit una vel duae. Itaque Valentinus Gentilis semper fere

dicebat, de Spiritu sancto non esse quaestionem. Transylvani autem lib. II. cap. 5. negant quidem Spiritum sanctum esse adorandum, aut vocandum Deum: tamen non accurate id probant, nec refellunt contraria. Quare contenti erimus id probare ex classibus argumentorum, quibus probavimus Filii divinitatem sed brevissime.

Prima classis ex Testamento veteri, quse multa loca suppeditare posset, sed quia brevitati studemus, sufficiet unus locus. Sic igitur loquitur Scriptura divina II. Reg. XXIII. II (cc sunt verba novissima, quce dixit David. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Dixit Deus Israel, mihi locutus est Fortis Israel, Dominator hominum. Ubi aperte vides, illum ipsum, qui dicitur Spiritus Domini, eumdem dici Deum Israel; ex quo sequitur, ut sit Deus verus.

Secunda classis ex novo Testamento, quod multa quoque loca subministraret, si opus esset: sed ille unus erit satis, ubi Dominus Apostolis dicit Matth. ult. Euntes baptizare omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: non enim Dominus copularet cum Patre et Filio Spiritum sanctum, si creatura esset. Deinde, ut Sanctus Gregorius Nazianzenus ratiocinatur Orat. 5. de Theolog. Quomodo posset Spiritus sanctus per Baptismum nos regenerare, et Deos quosdam facere, nisi esset ipse verus Deus? nam gratiam et gloriam dabit Dominus, ait David in P.sal. LXXXIII.

Tertia classis ex utroque simul Testamento clarissimum nobis testimonium praebet ad probandam Spiritus sancti divinitatem. Nam illum ipsum, quem Isaias vocat Dominum exercituum, quemque omnes fatentur esse Deum verum, illum, inquam, ipsum Apos-, totus dicit esse Spiritum sanctum. Sed ipsa verba Scripturae audiamus. Isa. VI. Dixit Dominus: Vade, dic populo huic, audite audientes et nolite intelligere etc. Act. ult. Bene Spiritus S. locutus est per Isaiam, dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos, aure audietis, et non intelligetis etc. Praeterea, omnes Prophetae, cum sermones suos ad populum explicarent, nonne identidem repetebant: II cec dicit Dominus Deus? at II. Pe tr, I, dicitur: Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines; igitur ille Dominus Deus erat Spiritus sanctus: quare Zacharias ait

LucaB I. Benedictus Dominus Deus Israel etc. Et mox: Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a sceculo sunt Prophetarum ejus. Quibus verbis non potuit clarius Zacharias exprimere Spiritum sanctum esse ipsum Dominum Deum Israel; quibus vocibus verum Deum significari adversarii passim testantur.

Quarta classis ex nominibus est, et quidem ex hac classe tria sumuntur argumenta. Primum negativum, quia nusquam in Scripturis Spiritus sanctus dicitur creatura, aut factus, cum tamen multis in locis enumerentur omnes praecipuae creaturae, ut Dan. III, in Cantic. pueror. Psal. CII et CXLVIII. ubi excitantur omnes creaturae ad laiudem Dei, et nominatim Angeli, coeli, aquae, homines, bestiae etc. Spii itus vero sancti nulla mentio fit. Sic etiam Coloss. I, enumerantur nobilissimae creaturae, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates. Et I Petr. III. Angeli, Potestates, et Virtutes, ut illis omnibus Christus major esse demonstretur. Quibus locis debuisset omnino etiam Spiritus sanctus nominari, si creatura esset, et ipso Filio Dei minor, ut adversarii docent. At nusquam cum creaturis, semper cum Patre., et Filio Spiritum sanctum nominari videmus. Hoc argumentum faciunt multi Patres. Justinus lib. de rect. Fid. confess. init. Basilius lib. de Spiritu S. cap. 18.. Epiphanius in Aneor, non procul ab initio; et Ghrysostomus homil. in illud: Tunc et ipse Filius subjicietur.

Secundum argumentum sumitur ab ipso nomine Dei: nam solus Deus verus in Scriptura dicitur absolute Deus, ut supra ostensum est ex Irenaeolib. III, cap. 6. at Spiritus sanctus vocatur absolute Deus. Actor. V. Amnia, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? non es mentitus hominibus, sed Deo. Ecce expressum nomen Dei tributum Spiritui sancto contra mendacium Transylvanorum lib. II, cap. 5. ubi dicunt, nusquam expresse vocari Deum Spiritum sanctum.

Tertium 'ex confessione adversariorum: nam Ariani eraserant ex suis codicibus illa verba: Joan. IV. Spiritus est Deus, ut testatur Ambrosius lib III. de Spiritus S. cap. 11. ergo putaverunt Spiritum sanctum in

Isai. VI, 9; Act. XXVIII, 25 et 26; II. Petr.

Scripturis Deum esse appellatum: si enim putabant sensum esse: Spiritus est Deus, id est, Deus est spiritualis naturae, quare deleverunt illa verba? Sed magis eis nocuit litura sua, quam littera Dei: siquidem verba illa Dei non necessario de Spiritus sancti persona intelligenda sunt: at litura illa clamat, haereticos Arianos in reprobum sensum datos esse, et in Spiritum sanctum peccare, cum malint Scripturas sanctas delere, quam errores suos deponere.

Quinta classis constat ex attributis: solus Deus est immensus et ubique: at de Spiritu sancto legimus Psal. CXXXVIII. Quo ibo a spiritu tuo? Et Sapien. I, Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Item, solus Deus est omnipotens: at de Spiritu sancto legimus Sapien. VII. Omnem habens virtutem. Item solus Deus cognoscit seipsum perfecte; at de Spiritu S. legimus I Cor. II. Quce Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Et rursum: Spiritus omnia scrutatur etiam profunda Dei. Item, solus Deus est bonus: at de Spiritu sancto legimus. Psalm. CXLII. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Denique solus Deus habet templum: at de Spiritu sancto legimus I. Cor. VI.' Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. Et ita: Portate et glorificate Deum in corpore vestro. Quem locum 'tractans Augustin. lib. I, de Trinit. cap. 6. « Non est, inquit, creatura Spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est ut huic eam servitutem debeamus, qua nonnisi Deo serviendum est, quae Graece appellatur Ixrpix,» et lib. I. cont. Maximin. cap. ult. «Cum audis, inquit, nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti? » Et in eodem loco: « Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Cum ergo haec audis, noli negare Deum esse Spiritum sanctum, ne templum creaturae facias membra Creatoris. »

Sexta classis ex operibus. Primo solius Dei opus est creatio, et tamen legis Job. XXXIII. Spiritus Dei fecit me. Et Psalm. XXXII. Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Et Psal. GUI. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.

Secundo, solius Dei est conservare, et tamen legis Sapien. I. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc meopoc, quod continet omnia etc..

Tertio, solius Dei est salvare, et justificare, et tamen legis I Cor. VI. Justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

Quarto, solius Dei est futura praedicere, et scrutari corda, et tamen legis II. Pet. I. Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et Sapient. I. Renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, id est, ideo Deus scrutatur corda, quia Spiritus ejus est ubique, omnia penetrat, omnia novit genera linguarum, etiam quce in intimo corde sunt..

Quinto, solius Dei est miracula facere: at Christus ipse in Spiritu Dei ejiciebat daemonia. Matth. XII. Et Paulus I. Cor XII, auctorem facit doni linguarum, sanitatum etc. Spiritum. Et Heb. II. omnia miracula quae per Apostolos fiebant, vocat Spiritus sancti distributiones.

Sexto, solius Dei est Ecclesiam regere absoluta potestate: at Spiritus sanctus gubernat Ecclesiam, quae est regnum Christi plane ut Dominus absolutus, et non minus quam Pater et Filius. Act. X. Dixit Spiritus Petro, vade cum eis, nihil dubitans, quia ego misi illos. Act. XIII. ait Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Ibidem: Et ipsi missi a Spiritu sancto. Act. XV. Visum est Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris. Act. XVI. Vetati sunt a Spiritu sancto, loqui verbum in Asia. Act. XX. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. I. Corinth. II. Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Septima classis constabit ex comparatione Spiritus sancti ad Christum: nam si probemus Spiritum sanctum majorem Christo esse, quatenus Christus homo est; probatum erit quoque Spiritum sanctum unum esse Deum cum Patre. Siquidem adversarii nihil omnino esse volunt Christo, quem nudum hominem faciunt, majus praeter Deum Patrem.

Esse igitur Spiritum sanctum homine Christo majorem, demonstratur illis omnibus argumentis, quibus adversarii probant, Deum Patrem esse Christo majorem. Major est Pater homine Christo, qui eum misit, Joann. VIII. at eumdem misit Spiritus sanctus; sic enim legimus Isaiae XLVIII. Etnunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Pater sanctificavit Filium. Jo.X. Quem Pater sanctificavit, et ■misit in Mundum. Sanctificavit etiam Spiritus sanctus. Isaiae LI. et Luc. IV. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, eoangelizare pauperibus misit me. Item Pater Filii Incarnationem operatus est. Rom.VIII. Misit Filium suum in similitudinem carnis peccati. Idem operatus est Spiritus sanctus, Matth. I. Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Item in virtute Patris Filius faciebat miracula. Joann. XIV. Pater in me manens, ipse facit opera. Et de Spiritu dicit Matth. XII. Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia. Item Pater Filium obtulit ad mortem. Rom. VIII. Proprio Filio non pepercit, etc.- Idem fecit Spiritus sanctus Hebr. IX. Per Spiritum sanctum obtulit semetipsum. Denique Pater Filium suscitavit. Act. II. Idem Paulus dicit de Spiritu Rom. VIII. Si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis. Accedit, quod gravius est, peccare in Spiritum sanctum, quam in Christum hominem Matth. XJI. ex quo plane sequitur, majorem esse Spiritum sanctum Christi humanitate, ac proinde esse Deum verum.

Octava classis ex Patribus: Patres citati pro Christi divinitate loquuntur et ibidem fere omnes etiam de Spiritu sancto; idcirco satis erit hic notare eorum nomina, qui ex professo scribunt de solius Spiritus sancti divinitate. Athanasius in epist. ad Serapion. Basiliusl. III et V in Eunom. et lib. ad Amphiloch. de Spir, S. Nazianzenus lib. V de Theol. Nissenus in lib. ad Eustath. quod Spiritus sanctus sit Deus. Epiphanius haeres. 74. Didymus libr. duob. de Spiritu S. Cyrillus Hierosolymitanus catech. 46. et 17. Chrysostomus in homil. aliquot de Spir. S. Cyrillus Alexandrinus lib. VII de Trinit. toto; et lib. XIII et XIV. thes. et in lib. spec. de Spir. S. Hilarius lib. XII. Trinit. Ambrosius libris tribus de Spiritu S. Augustinus

Chapter 14 of 91