Caput VI
Decimusquartus locus habetur Coloss. 1: In ipso condita sunt universa in codis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Hic locus est clarior superiore, nam explicantur quae sint illa omnia, quae Christus creavit et conservat; et dicuntur esse omnia omnino terrestria et coelestia usque ad summos Angelos. Ex quo sequitur, Christum non esse creaturam, SBd verum Deum.
Respondent tamen Transylvani iib. II, c. 42. et Franciscus David disput. 7. Alb. in toto isto capite vocari creationem reparationem spiritualem, quae facta est per Christum. Probat primo, quia ita exposuit Procopius in cap. 1. Genes, pag. 39. Secundo, quia non ait Paulus, coelum et terram creata per Christum, sed ea quas sunt in coelo et in terra, id est, Angelos et homines,.quos creasse dicitur Christus, quia eos pacificavit, et reconciliavit inter se.
At contra. Primo omnes Interpretes hunc locum intelligunt de prima creatione; unde adversarii, cum omnes bibliothecas lustrassent, non potuerunt invenire, nisi unum auctorem Procopium, meliorem Rhetorem quam Theologum, et qui non interpretatur hanc epistolam, sed obiter cum scriberet in Genesim, allegavit ad suum propositum unam sententiam ex hac epistola, non respiciens quid praecederet, et quid sequeretur. Et ne glocientur tamen se invenisse unum socium sui erroris, notandum est, Procopium eumdem folio praecedenti, dum exponeret illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, acerrime invehi in eos, qui negant tres esse personas ejusdem essentia, qui etiam paulo post sic ait: « Christus humanam carnem induit, ut hominem, quem creaverat, restitueret et sanaret. » Cum igitur paulo post dicit, per Christum omnia creata secundum Apostolum ad Colossenses, et exponit instaurata, vult dicere, Christum instaurasse quod antea creaverat.
Secundo probo ex praecedentibus: nam dixerat, Christum esse primogenitum omnis creatura, id est, prius a Patre genitum, quam ulla creatura fieret, ut recte exponit Chrysostomus. Deinde hoc probaturus subjunxit: In ipso enim condita sunt universa, etc.
at si condere significet instaurare, Paulus nihil probat; non enim sequitur, Instauravit omnes creaturas; ergo fuit ipse ante omnes creaturas. Quam sape enim architecti instaurant adificia, qua multis annis antea exstructa fuerant, quam ipsi nascerentur? Ut igitur Paulus recte probet, Christum esse primogenitum ante omnem creaturam, non oportet interpretari, ipse omnia condidit, id est, instauravit, sed simpliciter creavit.
Tertio ex sequentibus: nam postquam Paulus dixerat, per Christum omnia creata, subjungit alia encomia Christi dicens, ipsum etiam esse Caput Ecclesia, et 'primogenitum mortuorum, et per ipsum instaurata omnia, et pacificatos per crucem ejus Angelos cum hominibus. Nisi ergo faciamus Paulum inepte loquacem, qui semper eadem repetat; oportet fateri, in prima parte capitis agi de creatione, in secunda de reparatione.
Quarto probo ex ipso contextu: nam dicit omnia creata per Christum, 'etiam Thronos, et Dominationes: at Angeli non fuerunt renovati per Christum, quippe qui non facti sunt veteres perpeccatum; dicuntur quidem pacificati cum hominibus, sed pacificare non est condere et creare, neque ullum exemplum in Scriptura proferre poterit.
Nec obstat locus ad Ephes. I, ubi dicuntur instaurari omnia per Christum, quae in coelis, et quae in terris sunt: nam vox Graeca av«zs^a).atoO(70at est recapitulare, et in summam redigere, et sensus est: Deum voluisse Angelos et homines unire sub uno capite Christo. Quod si etiam accipiamus Latinum verbum instaurare in sua propria significatione, tunc sensus erit, Deum voluisse instaurare in coelestibus per Christum, non ipsos Angelos, qui non egebant instauratione, sed numerum Angelorum imminutum per casum Daemonum, ut exponit Augustinus Enchir. cap. 61. et etiam cap. 62. ubi dicit, Christum non esse mortuum pro Angelis: et cap. 408. dicit, non habituros fuisse homines opus Mediatore et sanguine ejus, si Adam non peccasset. At hic ipsi Angeli dicuntur conditi et creati per Christum, ergo de vera creatione agitur, non de reparatione.
Decimusquintus locus est Hebr. I, ubi dicitur de Filio: Per quem fecit et secula. Et infra: Et tu Domine initio terram fundasti et opera manuum tuarum sunt cceli. Hic ha-
bemus clarissime quod requirebant adversarii in duobus locis superioribus, nimirum, Christum fecisse coelum et terram, et proinde ipsum non esse creaturam, sed creatorem unum cum Patre. Respondent Ministri Transylvani lib. II, cap. ult. et Franciscus David disput. 3. Alb. per secula intelligi nova secula, id est, reparationem humani generis. Contra. Nam Paulus explicans cap. NI, quid sit facere secula, ait: Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent { 1). Quod certe non potest intelligi, nisi de creatione prima coelorum. Yide supra cap. 4.
Chapter 7 of 91