Skip to the text

Caput III. Deum unum numero esse, ex Scripturis et Patribus demonstratur

Quantum ad tertium, probanda est unitas numerica Dei contra Peratas. Philoponum, Joachimum, et hujus temporis Tritheistas.

Probatur primo Scripturis, in lege Deut.IY. Dominus, inquit Moses, ipse est Deus, et non est alius prceter unum. Et paulo post: Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. Cap. IY. Audi Israel, Dominus Deus noster Deus unus est. Et cap. XXXI: Videte quod ego sim solus, et non sit alius prceter me.

Nec possunt haec referri ad unitatem specificam: nam qui loquitur in Scripturis non est Deus universalis, neque ipsa species Dei, sed est Deus quidam singularis, ut patet, cum sola singularia sint in re et loquantur atque agant: at singularis Deus falso dicit se esse unum et solum Deum, et prceter se non esse alium, si inveniuntur alia individua ejusdem speciei. Nec enim vere dicere potuisset Adam postquam filios genuerat: Ego sum solus homo, praeter me nullus est homo, etc.

Idem probatur ex libris historialibus: 1. > Reg.II. Non est sanctus ut est Dominus, neque enim est alius extra te. III. Reg. VIII. Deus Israel, non est similis tui Deus in ccelo desuper, et super terram deorsum. At quare Deus Israel non habet similem, si sunt duae aliae individua natura sub eadem specie? Idem probaturexPsaImis.PS. XVII. Quis Deus prceter Dominum, aut quis Deus prceter Deum nostrum? Psalm. LXXXII. Tu solus altissimus in omni terra. Psalm. LXXXV. Tu es Deus solus. Idem ex Prophetis. Isa. XLIII. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ego sum, Ego sum Dominus, et non est absque me Salvator. Et cap, XLV. Ego Dominus, et non

est amplius, extra me non est Deus, Et infra: Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus et salvans non est prceter me.

Similia passim docent omnes Propheta. Idem ex Sapientialibus. Sap. XII. Non enim est alius Deus equam tu. Eccl. I. Unus est altissimus. Idem patet ex Evangelio, Matt. IV. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Mare. XII. Unus est Deus, et non est alius prceter eum. Jo. XVII. Ut cognoscant te solum verum Deum. Est enim sensus, Tu habes Deitatem, quee sola est vera Deitas; non ergo invenitur alia Deitas.

Denique ex Apost. I. Cor. VIII. Scimus quod nullus Deus, nisi unus. Item ibidem; Nobis unus Deus. Gal. III. ‘ Mediator unius non est, Deus autem unus est. Ephes. IV. Unus Deus, et Pater omnium. I.Timor.II. Unus Deus, unus et Mediator Dei et hominum. I. Timor.VI. Qui solus potens, Rex Regum, et Dominum dominantium.

Porro ex his omnibus et singulis locis aperte colligi, unum numero esse verum Deum, non unum specie, ex similibus locutionibus potest intelligi: Non enim de uno aliquo homine, recte diceremus, iste est solus homo; aut iste solus est verus homo; aut prater istum nullus est homo: aut iste homo et nemo alius: cujus rei non potest reddi alia causa, nisi quia natura humana non est in uno solum individuo, sed in multis. Rectissime autem de Sole, cui una tantum natura individua est, dicimus, iste solus est verus Sol, unus est in Mundo Sol, prater eum non est alius Sol etc.

Secundo, probatur ex Patribus. Ac primum omnes Patres passim dicunt, esse unum Deum, ut Justinus lib. De Rect. Fide, Ajigust. lib I, Cont. Maximin. et alii. Et de hoc non est dubium: sed quia possent respondere, Patres dmn dicunt unum esse Deum, loqui de unitate specifica, non numerica; propterea multis modis ex doctrina Patrum demonstrabimus, unum numero esse Deum. Primo, si multa essent individua divina, ut illi volunt, possent quidem illa dici unus Deus, id est, una species divina, sicut Porphir. dicit cap. 2. plures homines sunt unus homo, id est, una species humana, at non posset tamen negari, quin etiam recte dicerentur plures Dii, sicut recte dicimus, Adam, Abel, et Cain sunt tres homines: at Patres perpetuo negant, tres personas esse tres Deos, unum igitur numero Deum esse volunt. Quod negent, patet ex Athanas. in Symb. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et tamen non tres Dii, sed unus est Deus. Cyril. lib. IX in Jo. cap. 30: « Eadem », inquit, « substantia Deitatis est, quare non tres, sed unum Deum praedicamus. »

Basilius scripsit Orat, in eos, qui calumniantur nos, quod tres Deos dicamus. Nissenus librum scripsit ad Ablabium, non oportere dicere tres Deos. Augustinus lib. II. Cont. Maxirain. cap. 4. « Tene a, inquit, a cum catholica fide, Patrem quidem non esse, qui filius est; et Filium non esse, qui Pater est: et Deum esse Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul, non duos Deos esse, sed unum. » Et ibidem dicit, Arianos non ausos esse dicere duos Deos, licet hoc sentirent: « Sed, inquit, duos Deos, a vobis coli, quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri. Sensisti enim, duos Deos esse colendos, Christianas aures ferre non posse etc ».

At cur non possunt id ferre Christianae aures, si vere sunt duo Dii numero? Ambr. lib. f, De Fide, cap. 3. « Deus in Deo est, sed non duo Dii ». Et ibidem saepius repetit, idem omnino esse Patris et Filii Divinitatem: et addit, naturam ipsam clamare unum esse Deum, sicut unus est Mundus. Similia in omnibus Patribus invenientur. Secundo, Patres negant, numerum inveniri in Divinitate, et solum in proprietatibus personalibus eum admittunt: at certe non posse Divinitatem numerari falsum esset, si Divinitas non esset una numero. Nazianz. Orat. 3. de Theol. « Tria haec », inquit, « unum, si Divinitatem species: et unam tria, si proprietatum rationem habeas. » Fulgentius. De Fid. ad Pet. cap. I. « Trinitas », inquit, ad personas refertur, Unitas ad naturam.» Certe Trinitas ista numeriea est, non specifica, etiam secundum adversarios; ergo opponitur unitati numericse. Athanasius in Symb.: Fides autem Catholica hcec est, ut Unitatem in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur: et statim explicat, Trinitatem esse personarum, Unitatem divinitatis. Basii, epist. 141. ad Caesarium dicit, ab essentia Dei omnem numerum rejiciendum. Ubi ta¬

men nota, quod cum dicit, Deum non esse unum numero, vult dicere, Deum non esse compositum, ita utcontineat in se numerum verum ex multis unitatibus constantem. Nissenus in lib. De Trinit. ad Eustach. « In multitudinem, inquit, extendere numerum Deitatum, eorum dumtaxat est, qui laborant errore multitudinis Deorum. » Ambrosius lib. I. de Fide, cap. 2. « Unitas potestatis excludit numeri quantitatem, quia unitas numerus non est. » Ilormisda inepist. ad Justin. cap. 2. « Etsi, inquit, admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae separationem ». Concilium Toletanum II. cap. 1. «In relationibus personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia, quid enumeratum sit non comprehenditur ». Anastasius Antiochen. lib. I, De rect. dogmat. « Trinitatem », inquit, «dicimus non essentiarum, sed personarum: unum enim Deum glorificamus, non numero personarum, sed natura; quod enim est Dei, hoc prorsus unum numero est. » Et infra: « Itaque sancta Trinitas essentia quidem unus Deus est, numero autem Trinitas. » Yide libros hujus auctoris in Biblioth. sanet. Pati.

Tertio, Patres saepe vocant Deum singularem, aut naturam ejus individuam. Justinus in lib. de Monarch. Dei, probaturus unum esse Deum: « Ex poetis Gentilium, inquit, ac primus Aeschylus de Deo singulari vocem protulit. » Et ex ipso titulo libri de Monarch. Dei, satis ostendit Justinus, se unum Deum singularem agnoscere. Monarchia enim non potest dici regimen multorum ejusdem speciei, sed unius singularis tantum. Item Athenagoras in Apol. pro Christ. « Sed omnis sermo, inquit, noster, Deum unum celebrat, etc. » Nazianz. Orat, ad Evagr. de Divin. «Individua, inquit, summi Numinis natura est. » August. lib. I cont. Maxim, circa med. sive Collat. cum Maxim. « Pater, Filius et Spiritus sanctus unum propter individuam eamdemque naturam. » Ambros. lib. I de Fide, cap. 2. « Cum igitur, inquit, pluit Dominus a Domino, unitatem divinitatis agnosce: operationis enim unitas non facit pluralem Divinitatem. »

Quarto, Patres non semel negant, Deum esse unum specie. Cyrillus lib. XI in Jo. cap. 20. in fine, postquam dixerat, Apostolos inter se consubstantiales esse, et similiter Patrem et Filium inter se, addit: « Licet consubstantialitas non aequali ratione de nobis, ac de Patre et de Filio dicatur. » At de nobis vere et proprie specifice dicitur consubstantialitas; igitur de divinis personis non specifice, sed numerice dicitur. Augustinus lib. VII Trinit. cap. ult. quaerit: an essentia divina sit genus, an species, et utrumque negat; idque propter duas rationes. Primo, quia tametsi genus, ut animal, dividatur in species, hominem, equum, leonem: et species, ut homo, dividatur in individua, Abraham, Isaac, Jacob, et cseteros homines singulares: tamen unum animal et unus homo singularia sunt, nec possunt dividi in inferiora: at essentia Dei dicitur una essentia, et Deus dicitur unus Deus; igitur Deus in plura individua non dividitur. Secundo, quia Tres homines plus valent, quam duo, et duo quam unus: at non plus sunt in Deo tres personae, quam duae, vel una; non igitur tres personae sunt tres Dii ejusdem speciei.

Quinto, Patres dicunt, esse mysterium ineffabile, quomodo tres personae sunt unus Deus: at si essent unus Deus specie, nullum esset mysterium. Nazianz. in Orat. ad Evagr. conatur ostendere multis similitudinibus, quomodo una et simplex natura Dei sit communis tribus: at nulla quaestio esset, si natura divina esset una specie. Idem Orat, in Heron., seu Maximum, secundum alios: « Nunc vero, inquit, satis habe docere Trinitatem in Unitate, et Unitatem in Trinitate, cujus et divisio et conjunctio plane admirabilis sit. » Augustinus lib. I. in Maximin. ante medium, sive Collat. cum Maxim, u Ipsa, inquit, Trinitatis ineffabilis et excelsa conjunctio unum Deum ostendit, unum Dominum. » Idem lib. VII Trinit. cap. ult. postquam diu disputavit, quomodo tres personae sint una*, essentia, et removit omnes similitudines, concludit: « Si intellectu capi non potest, fide teneatur. »

Sexto, Patres, ut Basilius Orat. cont. Sabellium etArium, Nazianzenus Orat, de Nat. Dom. Ambrosius lib. I de Fid. cap. 1 et 2., dicunt, Sabellium ad Judaeos, Arium ad Paganos pertinere; Ecclesiam vero mediam viam tenere, quae nimirum nec unam personam credat cum Judaeis, nec plures naturas cum Gentilibus. At Ecclesia non vere medium tenebit, si naturam divinam multiplicet: sic enim nihil commune habebit cum Judaeis, et plane conveniet cum Gentilibus, quorum plerique Deos ejusdem speciei colebant, ut Jovem, Martem, Mercurium, etc. Adde, quod Patres docent, Gentiles etsi vulgo

plures Deos colerent: tamen unum Deum naturaliter cognoscere potuisse, sicut reipsa Philosophi unum Deum cognoverunt, et ea ex parte quasi naturaliter Christiani fuerunt: at si Patres de uno Deo, non numero, sed specie loquerentur, nihil dicerent; nam vulgus Deos coelestes non solum ejusdem speciei, sed etiam consanguineos faciebat. Unde est illud Virgilii tam crebro repetitum, et ex Homero desumptum:

Divum Pater atque hominum Rex.

Patet hoc in primis ex testimoniis plurimis et clarissimis veterum Poetarum, ex quibus Justinus lib. de Monarchia Dei composuit, et in apolog. ad Antonin. dicit: Socratem etPlatonem fuisse in hac parte Christianos. Athenagoras idem ostendit, adducens etiam testimonia multa veterum Ethnicorum in apolog. proChrist. Irenseus-lib. II, cap. 5. dicit, ab omnibus posse naturaliter cognosci unum esse Deum. Tertullianus in apolog. cap. 17. dicit, etiam cultores idolorum, cum in angustiis sunt, attollere oculos ad ccelum, et oblitos Deorum, unum Deum naturaliter invocare. Idipsum docet Cyprianus tract. IV de vanitate idol. Arnobius lib. II cont. Gent. « Da, inquit, verum judicium, et heec omnia circumspiciens, quae videmus, magis an sint Dii cseteri dubitabit, quam in Deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, sive cum exclamamus: 0 Deus! sive cum illum testem Deum constituimus improborum, et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad ccelum. » Et lib. III cont. Gent. dicit, multos. Graecos et Latinos Gentilium confutasse Deorum multitudinem, et in iis Cic. in lib de nat. Deor. tam efficaciter demonstrasse, non posse esse plures Deos, ut non defuerint qui putarent, ex Senatusconsulto eos libros aboleri debere. Lactantius lib. I, cap. 3. neminem esse dicit, qui si rationem consulat, non unum Deum esse intelligat: et probat toto lib. ex Platone aliisque Philosophis. Similia vide apud Clementem in exhortat. ad Gent., Eusebium lib. XI preepar. cap. 0. et Theod. lib. II de curan. Grsec. affect.

Denique Paulus Orosius lib. VI hist. cap. 1. dicit, communem sententiam sapientium esse, unum esse solum et verum Deum, caeteros autem, qui dicuntur Dii, nihil esse, nisi unius illius servos et ministros. Quod idem fere scripsit Prudentius in an-oQewast:

Consule barbati deliramenta Platonis,

Consule et hircosos Cynicos, quos somniat,

et quos

Texit Aristoteles torta vertigine nervos:

Hos omnes, quamvis anceps labyrinthus et

error

Circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi

Gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se

Dignetur praestare Deus morientibus aequum,

Cum ventum tamen ad normam rationis et

artis,

Turbidulos sensus, et litigiosa fragosis

Argumenta modis concludunt numen in unum.

Tertio probator rationibus. Prima ratio, Deus est summum ens, ut patet Exod. III: Ego sum qui sum; igitur Deus est summe unus. Nam unum est passio entis, et proinde quo aliquid est magis ens, est etiam magis unum. Item, quo aliquid perfectius habet esse, eo longius abest a non esse, et proinde a divisione, quse est via ad non esse; ergo Deus est unus non specie, sed numero: nam hsec est maxima unitas, qure non est ulterius divisibilis.

Secunda, Deus est suum esse, ut patet, tum ex eodem textu Exodi III: Ego sum qui sum; tum etiam, quia Deus omnium consensu caret omni compositione; ergo in Deo idem est esse et essentia; ergo Dei natura non est multiplicabilis, et divisibilis in plura individua: nam esse proprium unius non potest ullo modo dividi, ut conveniat pluribus: sed esse hujus Dei, est ipsa essentia Dei; ergo nec essentia Dei est ullo modo divisibilis irr plures.

Dices: argumento hoc tantum probari, non posse essentiam hujus Dei multiplicari: non autem essentiam Dei in communi. Respondeo: probari etiam de essentia Dei in communi. Pro quo nota, esse, sive existentiam, non esse aliquid absfcrahibile ab inferioribus ut est natura, nec esse aliquid contrahibile per differentias, aut contrahens instar differentum: sed esse ipsam actualitatem omnium quae sunt in re. Ex quo fit, ut in creaturis in quibus non est idem omnino esse et essentia, possit multiplicari unum sine altero: potest enim abstrahi a singularibus natura communis, remanente unicuique singulari sua existentia: at in Deo, ubi est omnino idem esse et essentia, sicut est proprium hujus Dei esse hunc Deum, ita est proprium esse

Deum, nec potest abstrahi natura communis.

Tertia, Deus est altissimus, ut Scripturae passim docent, Psal. LXXXII: Tu solus Altissimus. Eccles. I: Unus est Altissimus; ergo unus tantum; nam si plures essent, vel essent seque alii, et sic nullus qui supra omnes; vel unus altior cseteris, et sic ille solus esset unus Deus verus.

Quarta, Deus est ultimus finis omnium rerum, Prov. XVI: Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Et Apoc. I: Ego sum k et «, principium et finis, unus igitur tantum est Deus: nam si plures essent Dii, vel referrentur omnes ad unum, et ille tantum esset verus Deus: vel non, et tum nullus esset ultimus finis omnium.

Quinta, Deus est infinitus in essentia, potentia, sapientia, etc. ergo unus numero: nam infinitum omnia comprehendit. Psalm. GXLIV; Et magnitudinis ejus non est numerus.

Sexta, Si plures Dii, vel sine principio sunt omnes, vel unus ab alio: primum est impossibile, quia tunc essent multa principia prima disparata, et in varias partes mundum distraherent, saltem quia non necessario convenirent in una eademque voluntate: sed posset unus unum, alius aliud velle; unde etiam Ethnici vocabant Jovem Deorum parentem. Si est unus ab alio, vel creatione, vel generatione. Si primum; ergo secundus est creatura; ergo non est Deus. Atque hinc videlicet Ariani recentiores, etTritheistse non audent dicere, Filium esse creatum, cum Deum esse velint: quamquam secum ipsi pugnant, cum increatum Deum faciunt, et tamen alium Deum a Deo vero esse volunt. Si secundum, vel dtdit totam substantiam, vel partem: si partem; ergo partibilis Deus: si totum; ergo habent eamdem Deitatem numero.

Septima, Deus est Rector mundi: Tua autem, Pater, Providentia gubernat. Sap.XIV.(o) at simplex Monarchia est optimum regimen, quando inveniri potest Princeps bonus et sapiens, ut patet consensu omnium; id enim docent ex Christianis, Justinus Orat, palam, ad Gent. Cyprianus tract.IV. ubi etiam probat, Deum esse unum hoc argumento, quia Monarchia est optimum regimen. Athanasius Orat. cont. Idol. Ghrysostomus hom. ult. in epist. ad Hebr. Gregorius lib. IV, epist. 52. Ex Judaeis, Philo lib. de confus.lingu. Ex Gentilibus, Plato in polit., Aristoteles lib. VIII de morib. cap. 10. et in 12. Mefcaph., Plutarchus in Opusc. de form. Reipub. Homerus in II Iliados. Isocrates in Nicocle. Herodotus libro qui dicitur Thalia. Joannes Stobaeus serm. -45. ubi et alios permultos adducit. Deus igitur Monarcha est, id est, unus et solus summus Princeps omnium rerum creatarum; ac proinde unus et solus verus Deus.

Atque ex his intelligi debent loca quaedam Patrum, quae alioqui paulo duriora esso videntur. Nam Basibus, Nyssenus, et alii interdum comparant tres divinas personas tribus hominibus, aut tribus Angelis. Sed nihil aliud docere volunt, quam esse tria vera supposita, sive personas ejusdem naturae. Porro naturae identitatem longe esse majorem in tribus divinis personis, quam in tribus hominibus, aut in tribus Angelis, etsi Patres illi non ubique dicant, tamen nunquam negant, et alicubi' etiam dicunt, ut supra ostendimus. Vide S. Anselmum in lib. de Incarnatione, qui ex professo docet tres personas unum Deum numero.

Chapter 4 of 91