Skip to the text

Caput XIV. lib. I, de Trinit. cap. 6. lib. 1 cont. Maxim, in fin. B. Thomas lib. IV. cont. gent. a cap. 16. ad 27

Nona classis ex miraculis constat: sed quia miracula, quae facta sunt ad confirmandam Christi divinitatem, eadem confirmant etiam divinitatem Spiritus sancti, solum repetemus ultimum miraculum supra commemoratum. Sic igitur scribit Gregorius Turonicus lib. II. histor. Francor. cap. 3. « Erant tunc temporis cum S. Eugenio viri prudentissimi, atque sanctissimi, Vindemialis et Longinus Epis.copi, pares gradu, et virtute non impares. Nam S. Vindemialis eo tempore ferebatur mortuum suscitasse: Longinus autem multis infirmis salutem tribuit: Eugenius quoque non solum visibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat. Quod cernens ille nequam Arianorum Episcopus, vocatum ad se quemdam hominem ab illo quo ipse vivebat errore deceptum, ait, non patior, quod hi Episcopi multa in populo signa depromunt, illosque cuncti me neglecto sequuntur. Acquiesce nunc his, quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis sede in platea, per quam nobis est transitus, et manum super clausos oculos ponens me preetereunte cum reliquis exclama magna virtute dicens, te Beatissime Gyrola nostrae religionis antistes deprecor, ut respiciens manifestes gloriam ac virtutem tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem videre, quam perdidi. Qui jussa complens, residensque in platea, transeunte haeretico cum Sanctis Dei, iste qui Deum irridere cogitabat, exclamatin magna virtute, dicens: Audi me Beatissime Cyrola: audi me sancte sacerdos Dei: respice caecitatem meam: experiar ego medicamenta, quae saepe caeci reliqui a te meruerunt, quae leprosi experti sunt, quae ipsi etiam mortui praesenserunt: adjuro te per ipsam virtutem, quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia gravi sum caecitate percussus. Veritatem enim nesciens verum dicebat: quia caecaverat eum cupiditas, et virtutem Dei omnipotentis irridere per pecuniam aestimabat.

» Tunc haereticorum Episcopus paululum se divertit, et quasi in virtute triumphaturus elatus vanitate, atque superbia, posuit manum suam super oculos ejus, dicens: Secundum fidem nostram, qua recte credimus, aperiantur oculi tui; et mox ut hoc nefas. erupit, risus mutatur in planctum, et dolus Episcopi est patefactus in publico: nam tan¬

tus dolor oculos illius invasit, ut eos digitis vix comprimeret, ne creparent.

» Denique clamare coepit miser, ac dicere: Vse mihi misero, quia seductus sum ab inimico legis divinae. Vae mihi, quia Deum per pecuniam irridere volui, et quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem. Ad Episcopum autem aiebat: Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi, vosque rogo gloriosissimi Christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter succurrite pereunti: vere enim cognovi, quia Deus non irridetur. Tunc Sancti Dei misericordia mori: si, inquiunt, credis, omnia possibilia sunt credenti: at ille clamabat voce magna: Qui non crediderit Christum Filium Dei, et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam, atque Deitatem cum Deo Patre, hodie quae ego perfero, patiatur. Et adjecit: Credo Deum Patrem omnipotentem: Credo Filium Dei Christum Jesum aequalem Patri: Credo Spiritum sanctum Patri, et Filio consubstantialem, atque coaeternum.

Haec illi audientes, et se invicem honore mutuo praevenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis ejus signum Beatae Crucis imponeret. Vindemialis, ac Longinus Eugenium, ille e contra eos exorat, ut manus imponerent caeco. Quod cum fecissent, et manus suas super caput ejus tenerent, Sanctus Eugenius Crucem super oculos caeci faciens ait: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti veri Dei, quem trinum in una aequalitate, atque omnipotentia confitemur, aperiantur oculi tui. Et statim ablato dolore ad pristinam rediit sanitatem »: haec ille. Atque haec de Spiritu sancto sufficient.

Nunc ad postremam disputationis partem veniamus, atque adversariorum argumenta breviter confutemus.

Solvitur primum argumentum haereticorum.

Igitur prima objectio Transylvanorum 1. 1, cap. 1 talis est. Christus et Apostoli praedixerunt statim venturum Antichristum fuisse post Christi obitum, et aboliturum Fidem veram Christi: sed videmus post Christi mortem toto orbe terrarum adoratum Deum trinum in pprsonis et unum in essentia: igitur aut Fides Trinitatis, est Fides Antichristi, aut certe mentiri sunt Christus et Apostoli.

Propositionem his testimoniis probant. Jo. V. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Item Joan. IX. Me oportet operari, donec dies est, venit autem nox, in qua nemo potest operari: quamdiu in Mundo sum, lux sum Mundi. Luc. XXI. Videte ne seducamini, multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum, et tempus appropinquavit, nolite ergo ire post eos. Vide, inquiunt, quomodo Christus dicat tempus suse abolitionis in proximo fuisse. Actor. XX. Scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Coloss. II. Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam. etc. Quae major Philosophia, quam disputationes de essentia, hypostasi, relationibus? II. Thessal. II. Mysterium jam operatur iniquitatis, etc. I. Joan. IV. Omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antickristus, * de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in Mundo est. Ubi notant non esse dictum in carnem venisse, ne forte putaremus aliquam personam divinam descendisse, et carnem assumpsisse: sed in carne, ut intelligeremus Christum nihil esse aliud, quam carnem, id est, hominem. Denique in epistola Judae dicuntur jam ipso tempore ejus introgressi impii, qui negarent Deum et Christum.

Respondeo: miram esse Diaboli astutiam, qui argumentum Catholicorum ab antiquitate, et consensu totius orbis terrarum petitum, in nos retorquere conatur. Sed facile erit objectionem hanc primam diluere: constat enim, propositionem, qua totum argumentum nititur, esse falsissimam: nam si statim a morte Christi vera Fides ejus penitus abolenda erat, cur venit Christus? cur laboravit? cur mori voluit? Ut nihil faceret? at hsec stultitia fuisset, quae in summam sapientiam cadere non poterat. Deinde, si omnino ita futurum erat, quid opus fuit praemonere, ut caveremus a seductoribus, qui nullo modo impediri poterant, ne totum Mundum perverterent? Denique ubi essent illae pro¬

missiones Danielis II. et Lucae I. Et regni ejus non erit j inis? Et illa Christi Matth. XVI. Portae inferi non prcevalebunt adversus eam. Et Matth. ult. Ego vobiscum sum usque ad consummationem sceculi. Ubi etiam illae promissiones manerent, quae omnes gentes in Christum credituras testantur? Genes. XXII. Benedicentur in semine tuo omnes gentes terree. Psal. II. Dabo tibi gentes hcereditatem tuam, et possessionem tuam, terminos terree. Psalm. LXXI. Adorabunt eum omnes Reges, omnes gentes servient ei. Haec enim omnia necesse est falsa esse, si Christi regnum vix dum exortum destruendum erat: nec testimonia ab adversariis allata quidquam probant.

Ad primum locum dico: Ibi non haberi statim venturum Antichristum, nec abolendam esse omnino Fidem Christi: sed venturum suo tempore Antichristum, videlicet, prope finem Mundi, et venturum in nomine suo, non in nomine Patris. At noster Christus, quem totus Mundus colit, Patrem habet, Patrem agnoscit, et in nomine Patris venit. Denique ibi Christus alloquitur solos Judaeos, nam cum dixisset: Propterea quaerebant eum Judeei interficere, subjungit, dixit ergo eis Jesus etc.. At Judaei Christum nostrum non receperunt, sed totis viribus oppugnant, nec Deum et hominem suum Messiam futurum credunt, sed purum hominem; ille igitur de quo Christus loquitur, non est noster Christus verus Deus, quem gentes receperunt, sed est Antichristus, quem Judaei pro Messia aliquando recipient et sic exponunt hunc locum omnes Interpretes, ut Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus, et caeteri.

Ad secundum locum dic: ibi per noctem non intelligi tempus quod fuit, et est ab ascensione Christi; quasi dies tantum fuerit tempus illud, quo Christus corporaliter in Mundo vivebat: deinceps autem semper fuerit nox. Nam si ita esset, post ejus ascensionem nemo potuisset operari r et proinde nemo posset converti et credere: Hoc est opus Dei, Joann. YI. ut credatis in eum, quem misit ille. At si nemo potest credere: quare tantum laborant Ministri Transylvani, ut fidem suam nobis persuadeant?

Diem ergo ibi Christus vocavit totum tem-

pus hujus vitee, et cursum omnium seeculorum usque ad Mundi consummationem, in quo licet salubriter operari; noctem vero, tempus vitee futurae: Quia nec opus, nec ratio erunt apud inferos, ut Sapiens ait Eccles. IX. Nec obstat illud: Quamdiu sum in Mundo, lux sum Mundi: nam Christus etiam modo est in Mundo, quia Matth. ult. ait: Ecce ego vobiscumsum usque ad Mundi consummationem. Et vere nunc est in Mundo, quia adest nunc per gratiam omnibus, et lucet justis et impiis.: at post judicium non erit amplius in Mundo, quia non lucebit impiis. Unde Isaias cap. LV. Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Et David in Psalm. XCIY. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Atque heee quidem explicatio est Augustini, et Chrysostomi in Commentario hujus loci.

Ad tertium posset dici cum Cajetano,. illud Tempus appropinquavit non asseri a Christo, sed referri ut verbum seductorum, qui dicturi essent jam instare diem judicii. Unde Paulus monet II. Thessal. II. Neque terrea - mini, quasi instet dies Domini etc.. Dico praeterea: Christum asserere, quidem tempus appropinquasse, non quidem judicii, autAntichristi, aut abolitionis Fidei suse, sed multorum seductorum, qui sibi nomen Christi usurparent, talis enim fuit Simon Magus tempore Apostolorum, et post eum Menander: uterque enim se Christum dixit, teste Irenaeo lib. 1, cap. 20 et 21. Et Josephus lib. XX, antiquitat. cap. 4, II, 12 et 14 meminit multorum, qui suo tempore Judaeos seduxerunt, seque ipsos praedicarunt, ac si essent Salvatores Israel.

Ad quartum dico: Paulum loqui de haereticis, qui non diu postea ex ipsa Asia prodituri erant; sic enim ait: Ex vobis ipsis (alloquebatur autem Asianos) exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. Id vero impletum esse in Montano, et Montani discipulis, aliisque haereticis Asiaticis non dubium est. Yide Eusebium ex versione Ruffini lib. V. hist cap. 14 et seq.

Ad quintum dico: Paulum alioqui homines illius temporis, quia nondum nati erant Scholastici, qui disputant deTrinitate. Praeterea Philosophia non docet unum Deum in tribus personis; nec enim solo lumine naturali tam sublimia mysteria unquam investi¬

gari, aut persuaderi potuissent: et nostri Doctores non disputant philosophice, ut ostendant Trinitatem, sed ut solvant sophismata Philosophorum. Paulus ergo loquitur de Philosophia Ethnicorum, qui tunc vigebant, qui negabant resurrectionem, et pollicebantur vitam beatam sine Christo.

Ad reliqua dico: Apostolos praedixisse haereticos, qui fuerunt paulo post illa tempora, ut Ebionitas, Marcionistas, et caeteros, quos etiam vocant Antichristos, non quod essent eximius ille Antichristus, qui in fine Mundi veniet, sed quia erant praecursores illius, et illi similes in oppugnando Christo: sicut unus est Christus summus et eximius, et tamen omnes Prophetae, et Reges dicti sunt Christi in Testamento veteri, juxta illud: Nolite tangere Christos meos I. Paral. Et hoc est mysterium iniquitatis quod coepit tempore Pauli, quia tunc coepit haeresis Simonis Magi, et similium.

Chapter 15 of 91