Skip to the text

Caput XVI. Solvitur argumentum Tertium

Tertia objectio ex lib. II. cap. 6. Nomen Dei non est nomen essentiae, sed dignitatis et imperii, ut patet, quia in Scripturis Principes et Judices dicuntur Dii: sed Pater Christi habet imperium summum in omnes absolute, etiam in ipsum Christum; Chris¬

tus habet imperium in omnes, excepto Patre; ergo Pater est summus Deus simpliciter, Christus autem est Deus summus post Patrem. Nam Joan. XIV. Christus ait: Pater major me est. Et Joan. VI. Descendi de ccelo non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me. Et I. Cor. XV. Paulus dicit, Christum subjectum esse Patri, Christo autem omnia, solo Patre excepto, qui subjecit illi omnia.

Respondeo: nomen Dei, si respiciamus etymologiam, non significare imperium, sed providentiam. Dicitur enim Qzo? a 6zx?0xi, id est, videre, bkw, id est, currere, quia omnibus succurrit, ut dicit Damascenus lib. I. cap. 12. nisi magis placeat ratio Theodoreti lib. III, ad Graecos, qui dicit, hoc nomen inventum ab illis qui putabant sidera esse Deos, et quia sidera perpetuo currunt, Deum quasi currentem nominaverunt. Hebraice autem nomen primarium Dei ab rnn, id est, esse, desumptum est, et illud quod, vertitur Deus ah quod est jurare, quia per Deum juratur execratorie: sed undecumque sit sumpta etymologia, certum est, hoc nomen non esse impositum ad significandum solum imperium, sed rem summam et praestantissimam, alioqui Deus non esset aeternus, cum ab aeternb nihil fuerit, cui Deus imperare posset. Praeterea falsum est quoque. Filium Dei qua Deus est subjectum esse Patri, aut Principem esse Patre minorem. Siquidem ut Deus nulli subjectus est, sed omnium omnino extra se dominatur sicut Pater, cum sit Patri aequalis, Joan. V, et Philipp. II.

Ad primum ergo locum ex Joan. XIV. multi Veteres responderunt, Patrem dici majorem Filio ratione principii, non ratione naturae: notatur enim quaedam auctoritas in eo, quod Pater est principium Filii, non contra. Ita Basilius lib. I. in Eunom. NazianzenusOrat. 4. de Theol. Hilarius lib. IX, de Trinit. et lib. de Synod. Quae solutio non est omnino improbanda: tamen non cogimur eam sequi, cum possimus facilius et probabilius exponere de Filio ratione naturae humanae: sic enim Ghrysostomus, Cyrillus, Augustinus in hunc locum Joannis, et Gaudentius in epist. ad Paul, exponunt.

Adde, quod Chrysostomus in hunc locum, et Cyrillus lib. II. thesauri cap. 3. et Augustinus lib. II. Trinit. cap. 7. meminerunt

etiam prioris expositionis, et hanc tamen posteriorem praetulerunt, idque duplici de causa. Primum quia si ideo Pater diceretur major Filio, quia auctor ejus est, diceretur etiam tam Pater, quam Filius major Spiritu sancto propter eamdem causam: at hoc nusquam legimus. Item Dominus ait: Vado ad Patrem, quia Pater major me est, ergo in ea natura est Filius minor, in qua vadit ad Patrem, non autem ibat ut Deus, sed ut homo. Adde testimonium Symboli Athanasii, ubi sic legimus de Filio Dei: qualis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem.

Ad secundum locum idem responderi potest. Venit enim Christus facere voluntatem Patris sui, non voluntatem suam, quatenus videlicet habebat ut homo voluntatem humanam subjectam divinae voluntati, quam ipse idem habebat ut Deus. Sed dices: Dominus descendit de coelo, ut faceret voluntatem Patris: at non descendit ut homo de coelo, nec enim ut homo fuerat unquam in coelo; igitur descendit ut Deus; ergo, ut Deus est minor Patre.

Respondeo: descensum Filii Dei nihil esse aliud, quam ejus exinanitionem, et assumptionem formae servi: itaque ille ipse Filius Dei, qui descendit de coelo, obediebat Patri sed obediebat, non secundum formam Dei, quam habebat in coelo, sed secundum formam servi, quam descendens assumpsit in terris.

Ad tertium locum: Tunc et ipse Filius subjectus erit etc. non defuerunt qui dicerent, Christum subjectum fore Deo post diem judicii, significare naturam humanam ' Christi tunc convertendam esse in Deum, et absorbendam penitus a divinitate. Ita refert Augustinus lib. I, de Trinit. cap. 8 et 10. sed hoc tam est absurdum, ut non egeat refutatione; nam contrarium sequitur ex Pauli sententia; subjectio enim arguit distinctionem. Gyegorius Nissenus, et Chrysostomus in tractatu proprio super hanc Pauli sententiam, et Cyrillus lib. X. thesauri, cap 8. dicunt, Apostolum loqui de Ecclesia, sive de Christo ut est in suis membris; ut sensus sit: tunc demum futurum esse, ut totum Christi corpus, id.est, omnis Ecclesia subjecta Deo conspiciatur, nullo membro existente rebelli, aut contumaci.

Ad videtur huic explicationi repugnare

quod Paulus dicit, illum subjectum fore Patri, cui Pater subjecit omnia: ille autem est Filius in persona sua. Commentarii Ambrosii, QEcumenii, et Theophylacti accipiunt hanc Pauli sententiam de Filio Dei absolute, sed volunt illam subjectionem non significare servitutem, sed concordiam, cum Patre, et processionem Filii a Patre, ita ut Filius dicatur subjectus, quia est de Patre, non contra. Sed non est opus ad has angustias redigi; possumus enim cum Ambrosio lib. V. de Fide, cap. 6. et Augustino lib. I. de Trinit. cap 8. et Theodoreto, Primasio, Sedulio, et aliis in hunc locum, simpliciter exponere de natura humana Christi, quae vere subjecta erit Deo.

Sed cur dicit: Tunc et ipse Filius subjucief«r?numquid tunc primum incipiet subjici Christus homo Deo Patri suo? numquid non magis fuit subjectus, quando fuit obediens usque ad mortem?

Respondeor illud tunc quamdam habere emphasim; est enim sensus: etiam tunc in illa gloria erit subjectus Christus, ut homo Deo. Notant Graeci omnes, Paulum scribere ad Corinthios, qui paulo ante recesserant a fabulis gentilium, quae docent, Deos inter se pugnare solitos, et a Jove Filio Saturnum patrem regno pulsum. Quoniam igitur dixerat Paulus Christum evacuaturum omnem principatum et potestatem, ne putarent Corinthii juxta fabulas a Christo etiam Patrem in ordinem redigendum esse, quomodo Saturnus a Jove filio in ordinem redactus fuit; ideo addit, omnia subjicienda Christo, praeter eum, qui subjecit ei omnia; et non solum hoc, sed etiam ipsum Christum etiam tunc in illo triumpho, postquam tanta fecerit, subjectum fore suo patri.

Chapter 17 of 91