Skip to the text

Caput VIII. \ ' f » r' t; " j ' |-2l

Quinta Classis ex attributis.

Attributa Dei praecipua sunt, primo 2Eternitas. Genes. XXI. Invocavit ibi nomen Dei ceterni. EtRoman. XVI. Secundum praeceptum ceterni Dei. Et I. Timoth. VI. Qui solus habet immortalitatem. Secundo Immensitas. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Psal. CXLIV. Coelum et terram ego impleo, Hierem. XXIII. Tertio Potentia. Qui solus est potens etc. I. Timoth. VI. Quarto Sapientia. Soli sapienti Deo. Rom.

X. Quinto Bonitas. Nemo bonus nisi solus Deus, Luc. XVIII. Denique Sexto Majestas digna summo cultu, Deuter. VI, etMatth. IV. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et fere haec omnia Ministri Transylvani tribuunt soli Patri, lib. II, cap. 5. Si igitur haec Filio convenire ostenderimus, probatum erit, eum verum Deum, et unum cum Patre esse.

Igitur iEternitas Filio tribuitur Proverb. VIII. Ab aeterno ordinata sum. Hic enim sa-

pientia loquitur, non autem sapientia essentialis, quae est omnino idem cum essentia Dei; nam illa non gignitur: haec autem dicit: Ante omnes colles ego 'parturiebar. Nec est sapientia creata, quae hic loquitur; nam nihil creatum est ab aeterno. Et praeterea, haec sapientia'distinguit se a creaturis dicens: Dominus possedit me in initio, antequam quidquam faceret a principio; ergo necessario est sapientia genita, id est, Filius, de qua I. Gorinth. I. Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.

Ad hunc locum respondet FrancisCus David disput. Alb. II. et Blandrata disput. 6. et Ministri Hungarici lib. II. cap. 10. librum Proverbiorum non esse canonicum: at haec est nimis crassa ignorantia. Nam de hoc libro nunquam fuit dubitatum, nec a Judaeis, ' nec a Christianis, ut patet ex Prologo Galeato Hieronymi: sed decepti sunt adversarii ex eo, quod Sapientia et Ecclesiasticus non recipiuntur a Judaeis, nec a Lutheranis. Existimarunt enim, eamdem esse rationem hujus libri, et illorum, cum omnes fere idem argumentum tractent, et eidem Salomoni tribui soleant.

Praeter hunc locum habemus alium Micheae V \ Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit Dominator in Israel: et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Quem locum de Christo intellexerunt etiam Scribae Judaeorum, Matth. II.

Respondet Franciscus David disp. 3. dies aeternitatis vocari primos illos sex dies Mundi, propter continuam successionem: tunc autem dici egressum Christum, quia tunc facta est promissio de Christo ad Adam. At Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, et omnes alii interpretes hunc locum exponunt de aeterna Christi generatione; ipse etiam Vatablus, cui multum tribuere videntur adversarii. Praeterea, sine causa dicunt, dies aeternitatis vocari primos illos dies propter successionem: id enim nec auctoritate, nec exemplo, nec ratione ulla ostendere possunt. Item sicut in illis verbis Ex te egredietur significatur vera nativitas, non autem promissio aliqua: ita etiam in illis Et egressus ejus ab initio, a diebus ceternitatis debet significari vera nativitas; idem enim est vocabu¬

lum utrobique tam in textu Latino, quam Hebraico.

Alius locus est Joann. I. In principio erat Verbum. Quid est enim In principio erat Verbum, nisi Verbum non coepit esse, sed fuit semper?

Respondent Transylvani lib. II. cap. II. illud In principio non significare initium creationis rerum, sed innovationis, quae facta est per Christum. Itaque sensum hujus loci esse volunt In principio renovationis E cclesice, Verbum, id est, Christus homo, erat quidem in Mundo, quia jam. erat natus ex Maria, sed erat apud Deum, quia erat occultus hominibus, et soli Deo notus > donec a Joanne manifestatus est. At repugnant huic explicationi verba sequentia Omnia per ipsum facta sunt: et illa Et Mundus per ipsum factus est. Sed de hoc loco supra disputatum est.

Alius locus est Joann. VIII, ubi Dominus ait: Antequam Abraham fieret ego sum. Qui locus non valet contra Arianos, sed contra Samosatenos, et Transylvanos, qui volunt Christum non fuisse ante Mariam. Unde respondet Franciscus David disp. 4. Christum fuisse ante Abraham, sed in typo et figura, et variis promissionibus Dei de ipso mittendo. At hoc modo Christus non respondet ad rem; nam Judaei dixerant: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit Dominus: Antequam Abraham feret, ego sum, id est, vidi Abraham, quia antequam ille nascere tur ego eram. At certe si in figuris latebat, non eum vidit.

Praeter haec loca, sunt alia quaedam, ad quae nihil respondent.- Unus est Joan XVII. Clarifca me tu Pater apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam Mundus esset apud te. Solet autem Scriptura describere aeternitatem per illud antequam Mundus feret, sive ante Mundi constitutionem, ut patet Ephes. I. Elegit nos ante Mundi constitutionem. Et Joan. XVII. Dilexisti me ante Mundi constitutionem. Et I. Pet. I. Praecogniti ante Mundi constitutionem. Alius est Hebr. VII. Neque initium dierum, neque fnem vitee habens. Alius est Hebr. XIII. Jesus Christus heri et hodie et in saecula, id est, semper fuit, semper est, et semper erit: quod in Apocalypsi cap. I, IV. et XI. saepissime reperitur, qui erat, qui est, et qui venturus estifi). Denique in priori epist.

Joann. cap. V. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Certe si Christus vita se terna est, non potest non fuisse, atque esse etiam ipse aeternus, ac proinde Deus verus.

Immensitas tribuitur Filio Dei. Baruch. III. Magnus est, et non habens finem, excelsus, et immensus. Et paulo post: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Et paulo post: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Ex hoc loco Augustinus lib. III. contra Maximin. cap. ult. probat, Filium esse immensum. Nec obstat, quod videatur Propheta loqui de loco magno Dei, non de ipso Deo quia praecedit: 0 Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus. Et statim sequitur: Magnus est, et non habet finem. Nam ut notat Theodoretus in Comment. non loquitur de loco materiali, sed loco spirituali Sanctorum, qui est ipse idem Deus; nec de finita aliqua possessione, sed de infiniti boni possessione, quoe ipse Deus est: alioqui falsum esset, Dei possessionem immensam esse, et finem nullum habere.

Alius locus est Joan. III. Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Si Christus (se enim vocat Filium hominis) in coelo erat, quando loquebatur in terris; igitur simul in coelo, et in terra erat: non autem corpore tunc erat in coelo, cum se diceret ascensurum in coelum: igitur alia in Christo natura erat, praeter humanam illam, quae cernebatur oculis mortalium, videlicet divina, quae immensa est, et coelum simul, ac terram replet.

Alius locus est Matth. XVIII. Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum n medio eorum. Quis non hinc colligit immensitatem? nam in coelo, et in terra, et in omnibus provincbs ac regionibus simul necesse est esse eum, qui praesens adsit, ubicumque sunt aliqui congregati in nomine Christi.

Potentia, seu potius Omnipotentia tribuitur Filio Dei in Apocalypsi saepissime, c. I. Ego sum a et w, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui erat, qui est, et qui venturus est, omnipotens, cap. IV. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. cap. XI. Gratias

tibi agimus Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es.

Sed objiciunt Ariani illud Joann. V. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Respondeo cum Nazianzeno orat. 4. de Theol. et Ambrosio lib. IV. De Fide, cap. 3. solum his verbis significari potentiam Filii esse a Patre, et eamdem cnm potentia Patris: non enim dictum est, non potest Filius facere quidquam, nisi Pater jubeat, aut juvet, sed nisi viderit Patrem facientem. Idcirco subjungit continuo: « Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit. » Itaque uterque eadem omnia facit, sed Filius Patrem videre facientem, sive a Patre discere dicitur, quia scientia Filii a Patre est, non tamen per doctrinam, sed per generationem. Nam idem est Deo scire, et esse; et proinde idem est Filio Dei accipere sapientiam, et accipere essentiam.

Transylvani objiciunt illud Matth. ult. Data est mihi omnis pb testas in coelo, et in terra. Inde enim sequi videtur, ut non ab aeterno, nec ex natura, sed dono gratiae, et ex tempore Christus omnipotentiam quamdam habeat. Respondeo: ea dici de Christo, qua homo erat, non qua Deus. Cum enim ipse idem et Deus, et homo sit, qua Deus, omnipotentiam ab aeterno, et ex natura sua habet: qua homo, summam potentiam a Deo ex tempore, et dono gratiae accepit. Vel, si mavis de Christo homine, non qua homo, sed absolute loqui; accepit homo Christus omnipotentiam ex tempore, sed dono gratiae increatae, videlicet, hypostaticae unionis, ut propterea non post resurrectionem primum, sed ab ipsa conceptione sua, ille homo Christus omnipotens, et Deus fuit. Quod enim ait Matt. XXVIII. post resurrectionem data est mihi omnis potestas. Dixerat ante passionem Jo. XIII. Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus.

Sapientia tribuitur Filio adeo frequenter, ut a Theologis sapientia vocetur appropriatum ejus. I. Corinth. I. Christum Dei sapientiam. Coloss. II. In Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Jo. ult. Domine tu omnia nosti.

Sed occurrunt Ariani cum eo loco Matth.

XXIV. De die illa nemo scit, neque Angeli, neque Filius, nisi solus Pater. Respondeo: haec dici de Christo, qua homo erat, ut docent Patres. Ambrosius in cap. XVII. Luc. Cyrillus lib. IX, thes. cap. 4. et alii. Quare hic locus nihil Arianis favet. Quomodo autem Christus homo dicatur non scivisse diem illum, exponemus in quaestione de scientia animae Christi.

Dices: hoc loco solus Pater dicitur scire; ergo excluditur Filius etiam ut Deus. Respondeo cum Augustino lib. II t. in Maximin. cap. 13. particulam Solus, non excludere eas personas quae sunt ejusdem naturae cum Patre, sed res creatas; nisi sermo sit de actione quae conveniat Patri ratione personae, non ratione essentiae; quoniam igitur scientia convenit Patri, qua Deus est, non qua Pater est: propterea non excluditur Filius aut Spiritus sanctus, cum solus Pater dicitur aliquid scire.

Instant Transylvani; namRom. XVI. cum dicitur: Soli sapienti Deo per J esum Christum cui honor et gloria, illud soli sapienti de Patre tantum dici videtur: nam distinguitur eo loco Pater apertissime a Filio, cum addatur per Jesum Christum. Respondet Augustinus lib. III. cont. Maxim, cap. 13. Soli sapienti de tota Trinitate dici, cui per Christum defertur honor: nam Christus Deus et homo cum sit, ut Deus honorem recepit cum Patre et Spiritu sancto, ut homo illum defert. Detulit autem cum praedicavit in Mundo Trinitatem, et jussit baptizari innomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti omnes Gentes.

Bonitas tribuitur Filio Sapien. VII. Omninihus mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam; vapor est enim virtutis Dei, et emanatio qucedam claritatis omnipotentis sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit. Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest etc. Item Matth. XX. dicit Christus: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum.

Quomodo ergo (inquiunt Ariani et Transylvani) Dominus Luc. XVIII. ait: Quid me dicitis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. Respondeo cum Basilio lib. IV. in Eunom. Ambrosio lib. II. de Fide, cap. I. Hierony-

mus et Chrysostomo in cap. XIX. Matth. Christum respondisse ad mentem illius, qui dixerat: Magister bone, quid faciendo, etc. Ille enim non putabat Christum esse Deum, sed unum ex Rabbinis.

Majestas adoranda tribuitur Christo, Hebr. I. Adorent eum. omnes Angeli ejus. Ubi notandum, haec verba allegari a Paulo ex Psalm. XCVI. ubi agitur de adoratione latriee soli Deo propria: nam praecessit: Confundantur omnes qui adorant scidptilia et qui gloriantur in simulacris suis. Et statim: Adorate eum omnes Angeli ejus, ubi opponitur idolatria cultui Dei.

Praeterea, Christus habet templum, quod est proprium latriae signum. Malach. III. Tunc veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus Testa - menti, quem vos vultis. Item invocatio absentis apud adversarios est adoratio latriae. At Christus invocatur; nam Joann. XIV. ait ipse: Si quid petieritis in nomine meo hoc faciam. In quem locum Augustinus tr. 73. in Joan. « Sic ergo, inquit, perrexit ad Patrem, ut non desereret indigentes, sed exaudiret petentes. » Et Cyrillus lib. IX. in Joa. cap. 42. « Liquido, inquit, hic Deum se verum esse ostendit. Suscepturum enim orationes suorum se dicit, omniaque concessurum eis, quae petant. » Item Stephanus Act. VII. Domine Jesu, inquit, accipe Spiritum meum. Et Act. IX dicit Ananias Christo: Hic habet potestatem allegandi omnes, qui invocant nomen tuum. Et Paulus II. Cor. XII. Ter Dominum rogavi, et dixit mihi, sufficit tibi gratia mea. Quo loco Dominum appellari Christum, patet ex sequentibus: Libenter igitur, inquit, gloriabor in in firmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Et I. Cor. I. ac in omnibus fere epistolis ita Paulus salutat Christianos: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ubi precatur Fidelibus a Deo Patre, et a Deo Filio simul gratiam, et pacem.

Sed qui adversarii eludunt haec loca propter ambiguitatem textus Graeci, ubi illud:Et Domino Jesu Christo, posset legi, et Domini Jesu Christi, hoc modo: Gratia vobis, et pax a Deo, qui est Pater noster, et qui etiam est Pater Domini Jesu Christi: Ideo notandus est locus in epist. II. Jo. ubi habetur clarissime, ziprrJV nu.px Ozoxj, xoci Ttc/.py. v.vpioy I-/j<tou yjjiazo-j, Pax a Deo, et a Domino Jesu Christo, ex quo loco exponenda sunt loca Pauli obscuriora.

Denique omnes fere Propheta} prredixerunt, post adventum Messia} exterminandam idololatriam: Ecclesia autem semper in toto orbe terrarum Christum coluit templis, aris, invocationibus, festis diebus: ergo vel Christus est verus Deus dignus latria} cultu, vel omnes Prophetae decepti sunt. Nam si Christus non est verus Deus, nunquam fuit tam insigne idolum in Mundo, nec tam floruit idololatria, quam post Christi adventum; et tamen clamat Spiritus sanctus. Isa. II. Elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. Zachar. XIII. In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Hierusalem,, in ablutionem peccatoris, et menstruatce, et erit in die illa dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra. Vide etiam Is. XXXI. Ezech. YI. et XXX. Osea} X. et Mich. I.

Respondent ad hoc de adoratione Transylvani lib. II, cap. 4. et Franciscus David disput. 3. et Blandrata disput. 4 et 6. Christum esse adorandum, tum quia Deus Pater id jussit, tum quia in se habet adorandam divinitatem. At contra: nam si Christus non est verus Deus, non potuit Deus Pater id jubere, quin ipse sibi contradiceret; nam Deuter. YI jussit scribi: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; et Isaaee XLII. Gloriam meam alteri non dabo; quomodo ergo juberet, ut creaturee serviremus, et gloriam ejus cum creatura communicaremus? Item, si Christus est Deus, sed non summus, et altissimus; ergo non debetur ei cultus latrise, qui soli Altissimo convenit. Quod autem in Christo Deus habitet, non sufficit ut ille possit adorari, alioqui totus Mundus posset adorari, et praecipue sancti Angeli, et homines, in quibus singulariter Deus habitat.

Propter haec argumenta Franciscus David, etsi antea saepe docuerat Christum esse Deum, et adorandum, non quidem ut Altissimum, sed ut Filium Altissimi; tamen postea mutavit sententiam, ac docuit, Christum non esse vocandum Deum, nec esse adorandum, nec invocandum; et respondit ad om¬

nia loca, quae nos supra citavimus pro invocatione Christi, ut patet ex lib. cont. Faust. Sed non est opus, ut tempus conteramus in ejus refutatione; nam argumenta ejus, aut sunt merae nugae, aut si vim habent, efficiunt aliquid contra Bladratam, qui vult' Christum non esse verum Deum, et tamen esse adorandum et invocandum: contra nos autem nihil efficiunt; nam ea sunt pramipua argumenta. Si Christus est adorandus cultu divino, et invocandus ut Deus*; ergo cumPapistis dicendum erit, Christum esse unum Deum cum Patre, et oportebit restituere Trinitatem, quam hactenus impugnavimus. Item, si Christus non est verus Deus, et tamen invocari potest; ergo etiam Spiritus sanctus, imo et Maria, et Angeli, et Sancti eseteri invocari poterunt; quorsum igitur hactenus Papistas accusavimus idololatria}, quia Sanctos invocabant?

Ilaec argumen ta demonstrationes sunt certissimae contra Blandratam. et Faustum, et caeteros Antitrinitarios; qui tamen, ut manifeste convincuntur a Francisco Davide, et ejus sectatoribus, quod secum ipsi, et cum ratione clarissima pugnent; ita contra convincunt ipsi Franciscum Davidem, et ejus socios, quod incredibili temeritate Scripturarum testimonia pervertant.

Liber autem loco exempli proponere responsiones Francisci Davidis ad illud testimonium Actor. VII. Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu accipe Spiritum, meum. Primum respondit Franciscus David: illud esse exemplum, seu factum Stephani, non testimonium Scripturae. At exemplum est hominis, qui, teste Scriptura, erat plenus Fide, et Spiritu sancto. Act. VI et VII. Secundo respondit, illud Domine Jesu esse invocationem Patris; vult enim vocem Jesu esse genitivi casus, ut sit sensus: Tu Pater, qui es Dominus Filii tui Jesu, accipe Spiritum meum.

At nunquam legimus alibi Domine Jesu in eo sensu, ita ut /eswsit genitivi casus: legimus autem Apocal. ult. in casu vocandi sp/ov y.-jpie I vjo-oO, etiam veni, Domine Jesu. Pra*- terea Actor. VII Stephanus viderat Jesum stantem a dextris Dei, quando ait: Domine Jesu, accipe Spiritum meum, igitur ipsum Jesum invocavit. Respondet Franciscus David: illa verba Stephani: Ecce video coelos apertos posse facere hunc sensura: Ego tam* certo credo Jesum resurrexisse, et esse nunc in coelo, ac si nunc aperto coelo ipsum Jesum viderem. At Lucas dicit: Intendens in coelum vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei? igitur vere vidit, et non solum ita credidit ac si vidisset. Piespondit tertio: illa verba Domine Jesu dirigi ad Patrem, quia etiam Pater vocari potest Dominus Jesus, cum sit proprium Patris dominari, et salvare. At quae est haec temeritas nomen proprium Filii tribuere Patri? Nonne hoc est confundere Patrem cum Filio more Sabellii?

Chapter 9 of 91