Skip to the text

Caput XX. Solvitur postrema objectio ex naturali ratione deducta

Ultimum argumentum Brentii. Christus homo sine dubio est summe felix, summe pulcher, summe beatus; ergo est ubique praesens: nam loco circumscriptum esse, et de loco in locum ambulare non est divinae excellentiae, sed corporeae imbecillitatis; non coelestis majestaitis, sed terrestris parvitatis; non spiri ualis pulchritudinis, sed carnalis deformitatis.

Respondeo: bedtum esse eum (ut definit S. Augustinus lib. XIII. de Trin. cap. 5): « Qui habet omnia quae vult, et nihil vult male »: pulchritudinem autem esse membrorum proportionem, cum suavitate coloris, ut idem Augustinus habet lib. XXII. de Civ. Dei cap. 19. Ex quibus sequitur, Deo, qui est natura immensus, necesse esse ad felicitatem et pulchritudinem ut ubique sit: si enim non ita esset, non haberet quidquid vellet, aut aliquid mali vellet. At vero homini, qui naturae est finitae et corporeae, et habet instrumenta motus, malum et turpe esset, si moveri non posset, et si omnia repleret, ita ut periret forma et figura conspicua membrorum. Argumentum igiturBrentii tara est admirabile, ut plane contrarium efficiat ejus, quod efficere debebat.

Sed hoc loco praeterire non possum illa verba Brentii: « Loco circumscriptum esse, et de loco in locum ambulare, non est divinaj excellentiae,, sed corporeae imbecillitatis; non coelestis majestatis, sed terrestris parvitatis; non spiritualis pulchritudinis, sed carnalis deformitatis. » Quid enim aliud spirant haec verba, quam verissimum Eutychianismum? Nam si Christi humanitati tollas esse corporeum, terrenum, et carneum, ut

Brentius tollit, et tribuas divinam excellentiam, coelestem majestatem, et spiritualem pulchritudinem, ut Brentius tribuit; nonne manifeste mutabis humanitatem in Deitatem, et mysterium Incarnationis omnino dissolves? Nimirum huc Satanas ab initio spectabat, cum Lutherum excitavit, et paulatim per Indulgentiarum, Purgatorii, et similium rerum reprehensionem, tandem eo res deveniret, ut Christus ipse, et summa Fidei nostrae mysteria impie abnegarentur. Sed de his satis. Veniendum enim jam est ad postremas de Christo disputationes.

Chapter 68 of 91