Caput I. Tractationem de Notis EcclesicE utilissimam esse
Superest Controversia de Notis verse Ecclesiae, quse controversia utilissima est; Omnes enim confitentur, in sola vera Ecclesia esse veram fidem, veram peccatorum remissionem, veram spem salutis aeternae, adeo ut Cyprianus de simplicitate Praelatorum dicat: « Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeant licet flammis, et ignibus traditi, vel objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae: occidi talis potest, coronari non potest.»
Similia docent omnes Patres, nec haeretici ea negant; Nam idcirco omnis haeresis ad se solam trahit veram Ecclesiam, et alios omnes extra Ecclesiam ponit, ut his verbis Lactantius docet lib.IY, cap. ult. divinarum institutionum: « Sola Catholica, inquit, Ecclesia est, quae verum cultum retinet. Hic autem est fons veritatis, hoc est, domicilium fidei, hoc templum Dei, quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exierit, a spe vitas, ac salutis aeternae alieni est. Sed tamen singuli quinque haereticorum coetus se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant. » Itaque si in hac controversia conveniremus, reliquae omnes facile componerentur. Duo igitur tractanda sunt. Primo refellenda sententia haereticorum hu¬
jus temporis de notis verae Ecclesiae. Secundo explicanda et defendenda sententia Catholicorum.
Chapter 53 of 69