Skip to the text

Caput I. De hseresibus

Antequam veniamus ad quaestiones propositas de praesentia corporis Domini in Eucharistia, explicandae erunt haereses contrariae, contra quas pugnandum est, et sententia Ecclesiae, pro qua pugnandum.

Primi qui negarunt, Christi corpus esse in Eucharistia, videntur fuisse illi ipsi, qui primi heeresum zizania in Ecclesia serere coeperunt. Simoniani, Menandriani, et similes; de his loquens sanctus Ignatius in epistola ad Smyrnenses, sic ait: «Eucharistias, et oblationes non admittunt, eo quod non confiteantur Eucharistiam esse carnem Salvatoris nostri Jesu Christi, » quae sententia citatur a Theodoreto in 3 Dialogo ex epistola ad Smyrnenses; uhi tamen nunc non habetur.

Ne autem glorientur Calvin istae sententiam suam valde antiquam esse, illud est observandum, antiquissimos illos haereticos, non tam sacramentum Eucharistiae, quam mysterium Incarnationis oppugnasse. Idcirco enim (ut Ignatius ibidem indicat) negabant Eucharistiam esse carnem Domini, quia negabant Dominum habere carnem. Quare nullus veterum, qui de hseresibus scripserit, hunc errorem in catalogo posuit, ut patet ex Irenseo, Tertulliano, Ph Rastri o, Epiphanio, Augustino, Theodoreto, Damasceno: neque ullus veterum disputat contra hunc errorem primis sexcentis annis. His igitur omissis, primi, qui veritatem corporis Domini in Eucharistia in qusestionem vocarunt, fuerunt Iconomachi post annum Domini 700, in quodam suo conciliabulo Constantinopolitano, quod ipsi septimam synodum falso vocabant. Hi enim (ut refertur in septima Synodo, actor. 6.) dicebant unicam esse imaginem Christi ab ipso Christo institutam, nimirum panem, et vinum in Eucharistia, quse repra3sentant Christi corpus, et sanguinem. Quocirca ab eo tempore Grreci scriptores sa}pe monent, Eucharistiam non esse figuram, sive imaginem corporis Domini, sed ipsum verum cor¬

pus, ut patet ex ipsa Synodo septima loco citato, ex Damasceno lib. iv. cap. 14, ex Theophylacto in cap. 26 Matth. et in cap. 2 prioris ad Corinthios.

Secundus auctor hujus erroris fuit Joan. Scotus, non ille doctor subtilis, sed alius antiquior, qui tempore Caroli Magni, circa annum Domini 800, scripsit. Is enim primus in Ecclesia Latina de hac re dubie scribere ccepit, cujus librum de Eucharistia damnatum fuisse in concilio Vercellensi, testatur Lantfrancus in' suo libro de Veritate corporis et sanguinis Domini in E ucharistia.

Tertius fuit Bertramus tempore Caroli Crassi, circa annum Domini 886, cujus liber adhuc exstat. Is rursum in controversiam vocare empit, an esset vere in Eucharistia illud ipsum corpus Domini, quod de Virgine natum erat. Confutavit hunc errorem doctissime Paschasius, abbas Corbeiensis, qui illo ipso tempore floruit.

Quartus fuit Berengarius, archidiaconus Ecclesiae Andegavensis, circa annum Domini 1050, qui auctor habetur hujus erroris, non quod primus eum invenerit, sed quod primus aperte defenderit, et propagare studuerit, et re ipsa propagaverit. Refutarunt Berengarium tres insignes scriptores, qui simul cum Paschasio editi sunt, Lantfrancus, Guitmundus, et Algerus: de quibus ita censuit Petrus Cluniacensis initio libri de Sacrificio, ut diceret Lantfrancum scripsisse contra hseresim Berengarii bene, plene, perfecte; Guitmundum melius, plenius, perfectius; Algerum optime, plenissime, perfectissime. Porro quatuor errores Berengarius docuit, per quos parens videtur fuisse omnium sectarum, quee hoc saeculo vigent. Primo docuit, parvulos non esse baptizandos, ut Guitmundus testatur lib. i. contra Berengarium; atque hinc pater dici potest Anabaptistarum. Secundo docuit, corpus Domini non esse in Eucharistia, nisi ut res significata est in suo signo, ut referunt Lantfrancus, Guitmundus, Algerus, auctores illius temporis; hinc vero pater est Sacramentariorum; quod agnoscit Calvinus in ultima admonitione ad Joachimuttt Wesphalum. Tertio docuit, post alteram palinodiam (nam ter revocavit errores suos, ut infra dicemus) corpus Domini esse quidem vere in Eucharistia, sed simul cum pane, et vino; unde parens est Lutheranorum. Fuisse autem hunc errorem Berengarii, colligitur ex lib. i. Guitmundi, qui scribit nonnullos Berengarii discipulos, qui docebant, corpus Domini vere esse in Eucharistia, sed simulcum pane, dicere solitos hanc fuisse subtiliorem doctrinam Berengarii. Idem etiam colligitur ex concilio Romano sub Gregorio VII, cujus concilii meminit Thomas Waldensis tom. ii. de Sacrament. cap. 43. Nam in eo concilio coactus est Berengarius confiteri non solum praesentiam realem corporis Domini in Eucharistia, ut antea coactus fuerat in concil. Romano, sub Nicolao II, sed etiam transmutationem panis in corpus Domini. Quarto docuit idem Berengarius, teste eodem Guitmundo ibidem, legitima matrimonia posse dissolvi, in quo etiam pater fuit omnium hujustemporis haereticorum. Sed de hoc alias.

Quintus propugnator hujus erroris fuit Henricus quidam cum Petro Bruis, circa annum Domini 1140, qui asserebat semel tantum, id est, in ipsa ultima Domini coena cum Apostolis, Christi corpus vere datum sub specie panis: deinceps autem meram esse deceptionem, quod sacerdotum ministerio dicitur aut creditur. Testis est, et refutator hujus erroris Petrus Cluniacensis, qui eodem tempore floruit, in tractatu de Sacrificio.

Sextus fuit auctor sectae Albigensium, circa annum Domini 1208, ii enim inter alios plurimos errores, hunc etiam habuerunt, sacramentum Eucharistiae, non esse verum corpus Domini. Testis est S. Antoninus in Summa theologica part. 4. tit. xi. cap. 7. §. 5.

Septimus fuit auctor sectae Flagellantium, circa annum Domini 1350, teste Bernardo Lutzemburgensi, in Catalogo haereticorum.

Octavus fuit Joannes Wiclef, circa annum Domini 1370, is enim rursus docere coepit non esse corpus Domini in Eucharistia, nisi ut in signo, ut patet ex iv. lib. Trialogi cap. 2. et sequentibus, usque ad 10. Hujus libri post annum Domini 1400, delati in Bohemiam, totum illud regnum infecerunt, ut scribit iEneas Sylvius lib. de Origine Bohemorum cap. 35, et Thomas Waldensis tom. xi. doctrina 10. Tametsi enim Joan. Huss ab hoc errore semper abhorruit, ut ostendit Joan. Gophlaeus in Historia Hussitarum, tamen Jacobitae, et alii permulti in Bohemia hunc errorem cum cceteris ex libris Wicleffi libenter hauserunt. Contra Wicleffum scripsit Thoracis Waldensis in n tomo de Sacramentis.

Nonus patronus hujus haeresis jam nostro saeculo fuit Andreas Carolstadius, archidiaconus Wirtembergensis, ac Lutheri discipulus primarius. Lutherus enim nunquam aperte hanc haeresim docuit, quin potius acerrime illi restitit aliquando: tamen sine dubio semina jecit hujus erroris, ut etiam Anabaptismi, de quo supra diximus; licet postea, tum Sacramentarios, tum Anabaptistas confutare conatus sit: siquidem multa docuit, ex quibus ansam praebuit Sacramentariis hujus haeresis renovandae. Primum in epist. ad Argentinenses asserit se valde propensum fuisse in eam sententiam, quae in Eucharistia nihil praeter panem agnoscit, et conatum totis viribus hoc asserere, sed non potuisse Scripturis satisfacere, quae contra objiciebantur. Quid igitur mirum, si discipuli ejus id tentarc ausi sunt, quod magistro gratissimum fore putabant? Deinde lib. de Captivate babylonica cap. de Baptismo, asseruit Sacramenta non justificare, sed esse nuda signa. Ex quo recte colligi videtur in Eucharistia non esse revera Christum: quorsum enim ibi esset, si nihil nobis conferre debebat? In eodem lib. cap. de Eucharistia, negaverat, caput vi. Joannis ad Eucharistiam pertinere. At haec fuit praecipua causa cur Sacramentarii negaverint realem praesentiam Christi in Eucharistia. Ibidem scripsit, verba Evangelistae: Hoc est corpus meum, hunc facere sensum: Hic panis est corpus meum. Quae sententia aut accipi debet tropice, ut panis sit corpus Christi significative; aut est plane absurda, et impossibilis: nec enim fieri potest, ut panis sit corpus Christi. Itaque maluerunt Lutheri discipuli recurrere ad tropum, quam admittere manifestam absurditatem.

Denique in libro de Eucharistia ad Waldenses, negat Eucharistiam adorandam, et in dubium revocat, an cum corpore sit etiam anima, et divinitas in Eucharistia. At certe ex his manifeste sequitur, non esse revera Christum in Eucharistia. Nam ubicumque revera est, adorandus est, nec potest ullo modo separari anima, et divinitas a Christi corpore, ut notissimum est. His ergo Lutheri sententiis edoctus Carolstadius anno 1525, vel, ut alii volunt 1524, librum edidit, in quo aperte negavit praesentiam corporis Domini in Eucharistia. Vide de Carolstadio Joan. Cochleeum in Actis Lutheri anno 1525.

Decimus patronus hujus erroris fuit IIuldricus Zwinglius, Tigurinus pastor, qui cum

aliquot annis docuisset Lutheri haeresim, ac palam asseruisset, in Eucharistia vere esse corpus Christi, sed cum pane; tandem eodem anno, quo Carolstadius, librum edidit de Vero 5 et falsa Religione: at que in eo retractat sententiam suam, ac novam quamdam statuere nititur, nimirum, corpus Domini non esse in Sacramento, nisi ut in signo. Non est autem praetereundum, quam egregie purget Zwinglius inconstantiam suam. Dicit enim se multo antea agnovisse id quod verum erat, sed tempori servivisse; et in hoc laudari se a Christo tanquam servum prudentem, et fidelem, qui dat cibum familiae in tempore suo. Sed nimis frigida excusatio est: non enim laudat Christus eos qui, ut tempori serviant, mentiuntur in rebus tanti momenti. Imo Zwinglius non tam se purgat, quam inquinat hac sua defensione: ut enim ignorantiam tegat, improbitatem prodit.

Zwinglio comes accessit Joannes OEcolampadius apostata ex monaco Birgittano, qui eodem tempore librum scripsit, de genuina expositione verborum: Hoc est corpus meum, ubi etsi in re conveniat cum Zwinglio, tamen commodius exponere conatus est verba camae, ut infra dicemus. Zwinglium, et QEcolampadium secuti sunt permulti eorum discipuli, ac praecipue Henricus Bullingerus Zwinglii successor, in sede Tigurina, qui scripsit Apologiam pro Zwinglio contra Lutheranos; et Bernaidinus Ochinus, qui scripsit etiam librum de cama Domini contra Westphalum, et Petrus Martyr, qui scripsit ingens volumen de Eucharistia contra Stephanum Gardinerum, in quo refellit solutiones G ardi neri ad 255 argumenta Sacramentariorum.

Undecimus patronus insignis erroris Berengariaui fuit Joan. Calvinus. Is igitur anno Domini lo3<3, edidit primo suas institutiones, ut apparet ex epistola dcdicatoria ad regem Gallorum Franciscum, quas postea iterum edidit auctas anno 1539, et tandem anno 1559, tertio mutata forma, et quatuor libris comprehensas edidit.

Edidit etiam armo 1510, librum decuma Domini gallice, quem post annos quinque Nicolaus Galasius latinum fecit; in quo libro extremo aperte, ac nominatim reprehendit tumLutherum,tum Zwinglium, et se judicem eorum constituit, ac novam opinionem introducit, quae tamen revera nihil differt a sententia Zwinglii.

Unde paulo post, id est, anno 1519, edidit libellum de consensu suo cum Tigurinis in re

sacramentaria. Multa praeterea dchac rescripsit, in lib. de Reformanda Ecclesia, in commentariis tum ad cap. xxvi Matth. tum ad cap. xi. prioris ad Corinth. et in responsio ilibus ad Joachimum Westphalum.

Calvinum sequitur Wilhelmus Klebitius, qui scripsit librum contra Heshusium, quem inscripsit: Victoria veritatis, et ruina Papatus Saxonici /quando videlicet in ditione comitis Palatini obtinuit Calvinismus. Item Petrus Boquinus, qui scripsit Examen libri Heshusii de corpore Domini ', in quo egregie Calvinum tuetur. Denique Theodorus Beza, qui adhuc superest, Calvini Genevae in cathedra pestilentia} successor, inulta scripsit pro errore calviniano, ut: Summam doctrinae de re Sacramentaria; librum de Coena Domini contra Westphalum; Dialogum qui inscribitur Kpswcpcma, sive Cyclops contra Tilmannum Heshusium.

Porro Calvini sententia breviter explicanda est, quia de industria obscure ab illo proponitur, ut mysterii aliquid continere videatur. Primo igitur docet Calvinus cum suis, symbola cceme tantum esse in terra: corpus autem Christi tantum esse in cado: proinde tanto intervallo abesse Christi corpus a pane, et vino in coena, quanto abest terra ab adtissimis caelis. Quod videlicet Christi corpus nusquam sit nisi in certo, ac determinato loco coeli; id habet disertis verbis in fine Consensus cum pastoribus Tigurinis; idem habet etiam disertis verbis Beza in Summa doctrinae de re Sacramentaria quaest. G.

Secundo docet, symbola, et corpus Christi, licet loco inter se plurimum distent, tamen conjuncta esse, non solum ratione signi, quia unum est signum alterius, sed etiam quia cum signo Deus nobis vere exhibet ipsum verum Christi corpus et sanguinem, quo aniime nostra} vere alantur in vitam aeternam. Id habet Calvinus in omnibus locis supra citatis. Iu cap. xxvi. Matth. sic loquitur: « Tere in coena datur nobis corpus Christi, ut sit animis nostris in cibum salutarem, hoc est, substantia corporis Christi pascuntur animae nostrae, ut vere unum efficiamur cum eo. » Et infra:

« Non ergo vacuum et inane signum nobis proponitur, sed vere carnis et sanguinis Domini fiunt participes, qui fide promissionem hanc recipiunt.» Et lib. iv. Institui. cap. xvn.. § 5. docet, comedere Christi carnem, non esse solum credere, sed vere participem fieri carnis ejus; et ponit exemplum: o Q;. emadmodum, enim, inquit, non aspectus, sed esus panis alimentum corporis sufficit: ita vere, ac penitus participem Christi animam fieri convenit. )> Et § 32: « In sacra sua coena jubet me sub symbolis panis ac vini, corpus ac sanguinem suum sumere: nihil dubito, quin et ipse vero porrigat, et ego recipiam. » Et in libro de Ccenn Domini, cap. 2, ponit exemplum de columba, in qua apparuit Spiritus sanctus.

Ut enim illa columba dicta est Spiritus sanctus a Joanne Baptista, Joannis primo, quia certissimum signum erat praesentia) Spiritus sancti; ita panis per metonymiam dicitur corpus Christi, quia est certissimum signum praiscntiee corporis Christi, quod nobis datur in coena.

Unde ibidem affirmat, Christum nobis in coena veram, propriamque carnis et sanguinis sui substantiam donare. Similia habet etiam Beza loco notato, de re Sacramentaria, quffist. 6. Unde etiam quaest. 7. admittit illas propositiones Lutheranorum: Corpus Christi esse in pane, vel sub pane, vel juxta panem; si sano modo intelligantur, id est, quod significent simul cum pane vere donari nobis corpus Christi. Quia vero hoc secundum videtur pugnare cum primo (quomodo enim corpus Christi vere nobis datur cum pane, et est praesens in coena, si corpus Christi solum est in summo coelo, et panis tantum est in terra?) ideo ponit tertium dictum.

Tertio igitur dicit, non posse ingenio comprehendi, sed sola fide, quomodo fiat ista conjunctio rerum tam distantium. Sic loquitur lib. IV. Institut. cap. xvn, § 7: « Nihil, inquit, restat, nisi ut in ejus mysterii admirationem prorumpam, cui nec mens plane cogitando, nec lingua explicando par esse potest. » Et § 10: <i Et si autem incredibile videatur in tanta locorum distantia penetrare ad nos Christi carnem ut nobis sit in cibum; meminerimus, quantum supra sensus omnes nostros emineat arcana Spiritus sancti virtus, et quam stultum sit ejus immensitatem modo nostro velle metiri. Quod ergo mens nostra non comprehendit, concipiat fides, Spiritum vere unire, quae locis disjuncta sunt. » Et § 32: « Porro, inquit, de modo si quis me interroget, fateri non pudebit, sublimius esse arcanum, quam ut vel meo ingenio, comprehendi, vel enarrari verbis queat. » Similia habet Beza de re S aer ament, quaest. 9: « Sed, inquit, nihilominus fatemur incomprehensibile esse mysterium Dei; quo fit, ut quod est et manet in coelis, et non alibi, nobis, qui

nunc in terra sumus, et non alibi, vere communicetur. » Et infra: « Quo fit ut tota haec actio valde proprie godTrjptov vocetur. » Sed quia intelligebat Calvinus hoc suum mysterium plane esse incredibile, et apertissimam repugnantiam involvere, ideo addit quartum.

Quarto dicit, non ipsum corpus Christi ad nos descendere, sed quamdam vim substantialem ex Christi carne ad nos derivari pev Spiritum ejus, tanquam per canalem quemdam. Ubi videtur dicere non substantiam, sed qualitatem quamdam nobis dari. Sic enim loquitur lib. IV Institut. cap. xvn, §12: « Vinculum, inquit, istius conjunctionis est Spiritus Christi, cujus nexu copulamur: et quidam veluti canalis, per quem quidquid Christus ipse et est, et habet, ad nos derivatur. Nam si solem conspicimus radiis in terram emicantem ad generandos, fovendos, vegetandos ejus fletus, suam quodammodo substantiam ad eam trajicere; cur inferior Spiritus Christi esset irradiatio ad communionem carnis et sanguinis ejus in nos traducendam?» Et§ 32:« Ingenue confiteor, mixturam carnis Christi cum anima nostra, vel transfusionem, qualis ab ipsis docetur, me repudiare; quia nobis sufficit, Christum e carnis substantia vitam in animas nostras spirare, imo propriam in nos vitam diffundere, quamvis in nos non ingrediatur ipsa Christi caro. » Quod ergo dixerat supra § 10. ad nos usque penetraro Christi carnem, licet tanto intervallo distantem, debet intelligi, non per se, sed per virtutem suam. Quod tamen ipse viderit, quam recte cohaereat cum iis, qua) supra dixerat de praesentia Christi in coena; nisi etiam pixescntiam intelligat, secundum virtutem, non secundum substantiam.

Quia vero, si realis aliqua qualitas, ex Christi corpore ad nos descenderet, periculum esset, ne nimis multum huic Sacramento tribueremus, ideo addit: Quinto, communicationem istam sive corporis Domini, sive virtutis ejus tantum fieri per fidem. Fides enim apprehendit Christum in ccelo existentem, et eum nostrum facit, ut participare possimus bona ipsius. Itaque nulla fit realis conjunctio Christi nobiscunqscd solum per cogitationem. In quo certe nullum est mysterium, nullum miraculum, nulla difficultas intelligendi. Quis enim non facillime capiat, fide apprehendi posse Christum, imo etiam totam Trinitatem? Sic igitur habet Calvinus lib. IV. Institut. cap. 17. § 3: « Interim vero hanc non aliam esse, quam fidei manducationem, fatemur: ut nulla alia fingi potest. » Et § 31: « Christus, inquit, prresens illis non videtur esse, nisi ad nos descendat: quasi vero, si ad se nos evehat, non seque potiamur ejus prsesentia. » Hsec ille.

Ubi videtur corrigere, vel explicare, quod dixerat, § 10, carnem Christi magno miraculo ad nos penetrare: nunc enim sublato omni miraculo, dicit, nos fide ad ipsum ascendere. Item § 32, dicit, fidem esse, quse pascitur Christi corpore: porro fides non aliter manducat, quam credendo. Idem repetit in aliis libris; et idem habet Beza in lib. de Summa doctr. in re Sacrament. qusest.9, 10, 41 et 13. Neque moveri debemus quod Calvinus lib. IY. Instit. cap. 17. § 5 et 11. negat, Christum sola cogitatione, vel intelligentia, manducari, ac dicit, non esse omnino idem credere in Christum, et manducare Christum.

Nam ibidem asserit, manducare Christum non esse quidem ipsum credere, sed effectum tamen ejus esse: nam credendo manducamus; siquidem ex actu fidei sequitur, ut Christus sit in nobis, et nobis sua bona communicet. Unde Beza in lib. de Ccena Domini contra Westphalum cap. 9, dicit, hoc interesse inter fidem, et manducationem Christi, quod inter manum, et apprehensionem, quse manu fit. Quia vero non est in nobis Christus nisi per fidem, ut perpetuo Calvinus, et Beza dicunt; inde fit, ut non sit in nobis, nisi objecti ve, quomodo in nobis est id omne, de quo actu cogitamus.

Porro ex hoc sequitur sextum eorum pronuntiatum, quo asserunt homines improbos non percipere corpus Christi, licet symbola percipiant. Nam (ut ait Beza in Summa doctr. de re Sacrament. qusest. 13): « Sicut symbola accipiuntur solo ore corporis, ita corpus Christi solo ore fidei: cuin ergo non habeant impii os fidei, non percipiunt nisi symbola corporis Domini. » Docet hoc idem Calvinus lib. IV. Instit. cap. 17, § 33 et 34. Imo in libello de Consensu cum Tigurinis, solos praedestinatos dicit, percipere symbola externa cum re per symbolum significata, sicut soli praedestinati habent veram fidem.

Septimum ac postremum eorum pronuntiatum est: non esse eam vim in sacramento Eucharistiae, ut det ipsum corpus Christi, aut fidem non habenti, sed solum ut testetur, et confirmet, jam haberi. Ita habet Calvinus lib. IY. Institut. cap. 17, § 2: « Magnum, inquit, fiduciae, et suavitatis fructum ex hoc

Sacramento colligere possunt prae animae, quod testimonium habent, in unum corpus nos cum Christo coaluisse, ut quidquid ipsius est, nostrum vocare liceat. » Et § 5: « Non, inquit, facit Sacramentum, ut Christus panis vitae esse primum incipiat, sed in memoriam revocat panem vitae esse factum, quo assidue vescamur. » Et infra: « Pollicetur enim nobis quidquid fecit, aut passus est Christus, id ad nos vivificandos factum esse. » Et in lib. de Ccena Domini cap. 3, docet, ad praeparationem ad hoc sacramentum percipiendum requiri, ut quis antea fidem veram habeat, et per fidem sit factus Christi membrum, atque adeo Christum in se habeat. Denique nisi Calvinus diceret, Eucharistiam tantum esse testimonium acceptae gratiae, et veluti sigillum obsignans, et confirmans promissionem verbo factam, destrueret omnia, quae antea docuit de Sacramentis.

Hinc autem nos tria colligere debemus. Primum, falso jactasse Calvinum sententiam suam de Eucharistia esse difficillimam, et incomprehensibilem humano ingenio, atque adeo summum mysterium. Non enim majus mysterium est, quod symbola panis, et vini revocent nobis in memoriam, Christum pro nobis passum, et mortuum esse, quam quod id faciat imago Crucifixi, praesertim si addatur haec inscriptio ex verbo Dei: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Nam ejusmodi imago cum tali inscriptione idem omnino facit, quod Eucharistia Calvini, et sine ullo miraculo tam imago, quam inscriptio naturaliter agit, dum memoriam passionis Domini pro nobis toleratae excitat.

Deinde, meras ludificationes esse illa omnia magnifica encomia Eucharistiae; cum videlicet tot in locis Calvinus dicit, nobis una cum symbolis dari ipsum verum, et reale Christi corpus, et eo nutriri animas nostras, etc. Nihil enim tandem nobis relinquit, nisi nudum symbolum rei jam habitae.

Denique, ex hac Calvini sententia sequi illud absurdum, ut porrigere coenam Domini, sit testificari, illum cui porrigitur, jam antea sumpsisse coenam, et Christi corpus comedisse. Quod et est intolerabile, si respiciamus usum vocabulorum: et est saepissime falsum, cum plurimis porrigantur ista symbola, qui tamen non comederunt corpus Christi, secundum regulas Calvini, cum sint impii. Quocirca falso testificantur ministri, illos comedisse corpus Christi; et tamen ita nituntur ista sua testificatione, ut Calvinus lib. IV.

id est, eo modo quo suapte natura existunt corpora, nec sensibiliter, mobiliter etc. Imo cap. 17, § 2. dicat, ex hoc Sacramento sibi secure promittere posse, regnum coelorum non magis sibi excidere posse, quam ipsi Christo. Sed de his hactenus.

Chapter 2 of 133