Skip to the text

Caput VI. Probatur veritas corporis Domini in Eucharistia ex cap. VI. Joannis

Nunc jacto fundamento solidissimo, possumus inde sumere aeque solidum argumentum ad probandam veram praesentiam corporis Domini in Eucharistia. Dominus enim loquens de pane, quem daturus erat in coena, diserte dixit: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Posset autem dupliciter hoc argumentum refutari. Primo, si quis diceret (quod revera dicunt haeretici) per panem hoc loco intelligi Christum absolute, non autem ut est in Sacramento sub speciebus. Sed haec solutio profligata jam est omnibus airgumentis, quae fecimus capite superiori.

Secundo, si quis admitteret, per panem intelligi Eucharistiam, sed diceret, panem illum Eucharisticum dici carnem Christi, non proprie sed figurate, sive tropus sit in verbo est sive in nomine caro.

Haec autem solutio refutanda est fusius in

Chapter 7 of 133