Caput VII
explicatione verborum illorum: Hoc est corpus meum; nunc autem refutari potest ex verbis hujus ipsius loci multipliciter, et quidem solidissime. Primo, ex comparatione panum miraculo multiplicatorum, et mannse, quod pluit in deserto. Dominus enim contendit panem hunc suum, quem daturum se pollicebatur, preestantiorem esse utrisque. At certe simplex panis ob solam significationem corporis Christi non praestat panibus illis miraculo creatis, et multo minus ipsi mannae, quod etiam Christum significabat, ut supra ostendimus. Praeterea illi signum petebant a Christo, objicientes illi manna, quod non sine magno miraculo pluebat patribus in deserto; Christus autem respondet se daturum panem de coelo verum. Nullum autem est miraculum in pane communi significante corpus Christi; neque etiam in apprehensione, et manducatione Christi per fidem. Denique Dominus aliquid promisit, quod Patres non habuissent: sicut illi habuerunt manna, quod nos non habemus. At carnem Christi per figuram, sed significative etiam patres habuerunt.
Secundo, ex dubitatione Capharnaitarum, qui sine dubio intellexerunt veram carnem a Christo promissam; et similiter ex offensione discipulorum, qui eodem modo verba Christi intellexerant: quorum opinionem Dominus non correxit; sed arguit eorum dubitationem. At quis credat, Dominum, qui tantopere sitiebat hominum salutem, passurum fuisse, ut tot discipuli ab ipso discederent, si potuisset uno verbo eos revocare, dicendo se figurate loqui; et rem facillimam creditu se proposuisse?
Tertio ex illis verbis: Qui manducat meatu carnem, et bibit meum sanguinem. Nam in appprehensione Christi per fidem, non solum non est vera manducatio, sed nulla potest fingi distinctio inter cibum et potum, ut supra diximus; ergo hic promittitur vera caro, et verius sanguis, qui manducari et bibi possunt.
Quarto, exiliis verbis: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Ista enim dupliciter exponi solent, et utraque expositio confirmat nostram sententiam. Una expositio est, quod voluerit Dominus rem unam mirabilem alia mirabiliore, vel teque mirabili confirmare. Sicut enim cum dubitabant Judaei, an Ghri-
stus posset remittere peccata, id ipse probavit, sanando paralyticum, Matthan ix, et idem saepe alibi fecit, ut Joan. i. cum Nathanaele, et Joan. m. cum Nicodcmo. Ex qua expositione sequitur veritas nostrae sententia?: si enim Dominus non promisisset veram carnem suam se daturum in Sacramento, non fuisset opus probare potentiam suam exemplo Ascensionis.
Altera expositio est, quam indicare mihi videtur Chrysostomus in commentario, et sane valde litteralis, quod Dominus reprehendat incredulitatem discipulorum, ac doceat, majorem occasionem eos habituros dubitandi in Christi absentia, si in ejus prsesentia dubitant, quasi dicat: Hoc vos scandalizat, quod carnem meam vobis edendam dare velim? quid ergo facietis, quando in coelum ascendero, et tam procul a vobis 'abierit corpus meum? quomodo tunc poteritis credere idem corpus vobis in Eucharistia praesens exhiberi? Porro haec etiam expositio mirifice confirmat Catholicam veritatem. Nam si Dominus solum promisisset corpus suum fide percipiendum, non fuisset difficilius, sed facilius ita illud sumere i s, qui vidissent ascensionem Christi: ascensio enim conspecta roboravit Apostolos in fide; non ergo Dominus diceret: Quid ergo si videritis Filium hominis ascendentem?
Solvuntur objectiones adversariorum.
Ad hoc nostrum secundum argumentum ex cap. vi. Joan. nihil habent, quod objiciant, nisi caput illud ad Sacramentum non pertinere. Solvenda igitur sunt eorum argumenta.
Primum argumentum Lutheri est, quo utitur etiam Kemnitius, et alii. Coena Domini instituta fuit pridie passionis Christi. Sermo autem ille, qui describitur Joan. vi. habitus est integro anno ante Christi passionem; non igitur in eo de ccena agitur. Confirmat Kemnitius, quia si ideo Papistie reformaro volunt Communionem, quia Joan. vi. dicitur: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum; oportebit etiam dicere in coena solam aquam adhibendum, quia Joan iv. dicitur: Qui biberit ex aqua hae, non sitiet in veternum.
Respondeo: Non negamus ctenam Domini i nstitutam fuisse pridie passionis, et non uno anno ante; dicimus tamen uno anno ante proamissam a Christo, et de ejus coeme fu time eximiis fructibus ab eodem disputatum. Id quod in aliis etiam multis rebus Dominus feci f. Nam claves regni cadorum Petro promisit, Mattii, xvi, et explicuit quam vim essent habitura?; quas tamen non tradidit, nisi post resurrectionem, Joan. xxr. Ad confirmationem respondeo, Catholicos non reformare Communionem traditam, Matth. xxvi eteap. vr Joan., ut Kemnitius mentitur: non enim deformatur Communio, Matth. xxvi, ut reformationc indigeat. Dicimus tamen recte explicari unum locum per alium et quia Joan vi, dicitur: Qui. manducat hunc panem, viret in veternum, recte colligimus, sub una, specie sumptum Sacramentum ita sufficere, ut non necessario requirantur duae ad fructum Communionis percipiendum. Magna est autem dissimilitudo inter aquam, de qua loquitur Dominus. Joan. iv, et panem de quo loquitur idem Domidus Joan. vi. Nam omnes interpretes posteriorem locum exponunt de Eucharistia, ut supra demonstravimus, priorem autem nullus omnino. Deinde Joannes ipse exposuit per aquam gratiam Spiritus sancti, Joan. yii: IIoc autem dicit, inquit, de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum; panem autem, Joan. vi, Christus ipse dixit, esse carnem suam, cum ait: Panis quem ego dabo, caro mea est.
Secundum argumentum ejusdem Lutheri: Joan. vi, disserit Dominus de illa manducatione coelestis panis, qua? dat vitam. Sed sola manducatio spiritualis per fidem dat vitam; ergo de illa sola agitur.
Respondeo, falsum assumi; nam etiam sacramentalis manducatio dat vitam; sicut in Baptismo non sola interna ablutio, sed etiam externa mundat animas, illa formaliter, ista efficienter, atque instrumentaliter: et sicut scriptum est Actor, xv. Fide purificans corda eorum; ita scriptum est: Mundans eam lavacro aquxin verbo vita > (3L Ephes. v. Neque obstat, quod manducatio sacramentalis non det vitam sine fide: nam id provenit ex iudispositionc accedentis, non ex ipso Sacramento, quod ex se semper est efficax.
Tertium argumentum ejusdem Lutheri, et Martyris iti defensione contra Gardinerum par. i, ad objectum 13, pag. 91. Dominus, Joan. vi, non solum dicit, manducationem hujus panis dare vitam, sed etiam dicit sine hac manducatione neminem posse vivere: A is i manducaveritis etc. At hoc praeceptum tam arctum non potest intelligi de manducatione sacramentali; alioqui perirent omnes infantes, qui manducare nihil possunt, sed solum lac fugere: perirent etiam omnes, qui non communicarent, impediti aliqua necessaria causa, etiamsi alioqui baptizati et justificati essent.
Respondeo, communem esse difficultatem, quomodocumque hic locus intelligatur. Nam si velint adversarii intelligi de manducatione spirituali per fidem; quomodo, quieso, infantes manducabunt, qui nullum habent usum spiritus, nec finem actualem ullam? Imo facilius esset infantibus instillare aliquid Sacramenti, quam efficere, ut credant. Dico igitur hunc locum ad solos adultos pertinere, qui quidem, aut re ipsa si possunt, aut saltem desiderio, tenentur hoc Sacramentum aliquando percipere. Id ita esse patet, quia hoc Sacramentum non est institutum ad vitam dandam iis qui non habent, sicut Baptismus; sed ad conservandam iis, qui habent. Et sic intelligitur illud: Xon habebitis vitam in vobis, id est, non poteritis retinere, sed eam amittetis, sicut dicitur 1. Joan. m: Omnis homicida non habet vitam in se manentem (i). Non enim sensus est, non acquirit vitam; sed non retinet, amittit, moritur: hinc enim non regeneratio, sed manducatio dicitur. Porro ista conservatio non est necessaria, nisi iis, in quibus vita jam acquisita minui, aut perdi potest, quales non sunt infantes. Unde Dominus non ait: Nisi quis manducaverit, sicut dixit de Baptismo: Nisi quis renatus fuerit; sed, Xisi manducaveritis; ubi alloquitur circumsUmtes, et eorum similes, qui capaces sunt hujus praecepti. Et praeterea cum loquitur de manducatione panis, id est, cum carnem suam panem vocat, satis aperte indicat, se non loqui de infantibus, qui non vescuntur pane, sed lacte. Denique vel ht.ee verba: Xisi manducaveritis, sonant praeceptum vel medium ad salutem necessarium. Si praeceptum, aut ad infantes non
pertinet, cum ejus non sint capaces, aut certe excusantur cum non possint illud implere; id enim est commune omni praecepto. Si medium ad salutem necessarium; certe solum est medium iis qui vitam amittere possunt, quales non sunt qui usu rationis carent.
Quartum argumentum ejusdem. Augustinus lib. ii Contra Julian. docet, infantes manducare carnem Christi, quatenus fidei com municant; igitur hic locus de manducatione per fidem intelligitur. Huc addi possunt alia loca Patrum, qua; a Martyre, et ab aliis afferuntur. Nam idem Augustinus tract. 25. in Joan cap. vi, Joan. adeo spiritualiterexponit; ut dicat: «Crede et manducasti» et tract. 26. « Credere in eum, hoc est, manducare panem vivum. » Idem etiam deDoctr. Christiana lib. ni. cap. 16, dicit illa verba: « Nisi manducaveritis carnem filii hominis,» nihil aliud significare, nisi passioni Domini communicandum, et mente suaviter cogitandum, Christi carnem pro nobis fuisse crucifixam. Prreterea Clemens Alexandrinus lib. i. Paedagogi, cap. vi. exponit hoc loco per carnem, et sanguinem Christi, verbum Dei, quo spiritualiter alimur, et inebriamur. Item Basibus epist. 141. exponit per carnem et sanguinem doctrinam Christi, et mysticum ejus adventum. Hieronymus quoque in Psalm. cxlvii. per carnem, et sanguinem Domini Scripturas intelligit. Denique S. Bernardus in 3. versiculum Psalm. xc. Qui habitat, dicit. manducare Christi carnem, esse passioni Domini communicare, ejusque vitam imitari.
Respondeo ad locum Augustini allatum a Luthero, qui habetur lib. i. in Julianum, non lib. ii. ut ipse citat. Ac primo observandum est, Augustinum non raro dicere infantes debere edere corpus Domini, si salvi futuri sint, cceterum non intelligit id fieri debere necessario reipsa. Nam idem Augustinus ibidem, et lib. m. de Peccator, meritis et remiss. cap. iv, et in serm. ad infantes, quem citat Beda in Commentar. I. Cor. x. scribit infantes in ipso Baptismo communicare corpori Christi, et per susceptionem Baptismi implere etiam praeceptum de sumptione Eucharistia;.
Notandum secundo, intantes non solum non obligari ad Communionem reipsa, sed hrec in voto expl icito, cujus non sunt ullo modo capaces, sed tantum in voto implicito,
quod votum infantes habent dum baptizantur: tunc enim infantes jus accipiunt ad Eucharistiam percipiendam. Et quia omnis qui nascitur, naturaliter appetit cibum; ideo etiam illi hoc ipso, quod renascuntur in Christo, appetunt cibum renatorum, suo tamen loco, et tempore percipiendum. Itaque infantes non communicant spiritualiter, nec sacramentaliler in re, sed sacramentaliter in voto implicito; ex quo sequitur, ut non sit omnino idem illis baptizari, et communicare, licet simul fiant, cum unum sequatur ex altero. Itaque S. Augustinus, licet locis no talis, dicat infantes manducare Domini carnem in Baptismo, tamen alibi aperte distinguit baptizari, et comedere Christi carnem: « Aliud (inquit serm. 11. de Verbis Domini) est nasci de spiritu; aliud pasci de spiritu; sicut aliud est nasci de carne, quod fit cum parit mater, et aliud pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, » et lib. i. de peccator, meritis, et remiss. cap. 20. aperte demonstrat hoc praiccptum: A’ is i manducat eritiSj distingui a praecepto Baptismi, etiam in infantibus.
Ad argumentum ergo respondemus, Augustinum exponere hunc locum Joan. vi, de manducatione sacramentali, sed eam tamen manducationem tribuere infantibus, non in re, sed in voto implicito, quod per Baptismum habetur, ut diximus.
Ad alia duo loca Augustini ex tract. 25, et 26. in Joan., respondeo, illud: « Ut quid paras dentem, et ventrem? crede, et manducasti »; et illud: « Credere in eum; hoc csl manducare carnem ejus »: dicta esse ab Augustino, nou de Sacramento, sed de fide Incarnationis: nondum enim pervenerat ad locum Evangelii, ubi agitur de Sacramento. Illud autem: « Qui manducat corde, non qui premit dente », dixit Augustinus cum de sacramento loqueretur, non ut excluderet Sacramentalem esum, sed ut significaret, finem Sacramenti hujus esse, alere animam, non corpus, licet per instrumentum corporis sumatur. Vere enim reficitur hoc cibo, qui manducat corde, non qui premit dente, nimirum solo: non enim excludit corporalem esum, cum ibidem dicat Judam comedisse solo corpore; sed solum anteponit spiritualem manducationem corporali, quod illa sine ista prosit, ista sine illa non prosit, sed obsit. Similis locus est Osore vi: Misericordiam colo, non sacrificium; non enim Dominus respuit sacrificia, sed non vult illa, si absque misericordia Sint.
Ad alios Patres respondeo, eos exposuisse mystice, non ad litteram: sed non negasse usquam debere ista verba accipi ad litteram de sacramentali manducatione. Imo contra citavimus nos supra pro nostra sententia, Basilium, Hieronymum, et Bernardum: non enim pugnant sensus litteralis et mysticus.
Ad ultimum Augustini ex. lib. ni de Doctrina Christiana, respondemus, figuram ponere Augustinum in his verbis, ratione modi sumendi carnem Christi, non ratione substantiae ipsius rei. Non enim vult dicere, carnem Christi tropice dictam manducari, id est, panem, quo significatur caro; nec veram carnem tropice manducari, si essentiam manducationis spectemus, quai solum requirit, ut verus cibus ab ore trajiciatur ad stomachum per instrumenta vitalia; sed vult dicere tropice manducari, quoad modum; nam ordinarius, et proprius modus manducandi carnem est, ut ea visibiliter secetur in partes, et particulatim sumatur, et cocta, non cruda etc. Caro autem Christi sumitur integra, et invisibiliter, et sine ulla sui leesione: quare non proprie, sed tantum figurate Christi caro occiditur, et laceratur in hac manducatione; repraesentamus enim Christi passionem. Augustinum id voluisse, perspicuum est ex duobus. Primo, quia dicit tropice id exponendum, ne scelus aliquod, vel flagitium praecipi videatur. Porro scelus esset, Christi carnem occidere, et secare in partes; non autem spirituali quodammodo ipsam veram carnem, sine ulla sui laesione in Sacramento; umere. Secundo, quia ipse idem explicat, quis sit litteralis sensus, qui scelus sonare videatur, videlicet is, in quo verba Christi acceperunt Capharnaitae,qui putarunt Christi carnem laniandam, sicut in macello fieri videmus, et cuique particulam dandam. Yide tract. 27. in Joan. et in Psalm.. xcvm. Cum igitur Augustinus dicit, hoc praecepto: Nisi manducaveritis, mandari, ut communicemus Christi passioni, et e un recolamus, ac mente revolvamus; id ipsum significat, quod Apostolus ait I. Corint. xi. sumendam Christi carnem in Sacramento in memoriam passionis, et mortis Domini.
Quintum argumentum Zwinglii est, in libro de Vera et falsa religione: Cibus, de quo disseritur in cap. vi Joan. est fides; nam
cum Dominus dixisset: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet, dixerunt Judaei: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Respondit Dominus: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille.
Respondeo: in eo capite multa tractari; fit enim mentio triplicis panis, et ab uno transitur ad alterum occasione data inter loquendum. Primum narratur de pane illo materiali, quem Dominus multiplicavit. Deinde, quia Judaei eum solum panem quaerebant, monuit eos Dominus, ut alium panem operarentur, id est, parare et habere satagerent. Atque hunc secundum panem dicit seipsum esse, qui de coelo descendit, per Incarnationem. De hoc pane dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; et, Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Hunc autem panem, id est, Christum incarnatum fide apprehendere debemus, ut nos reficiat: et hoc est, quod Dominus ait; Hoc est opus Dei ut credatis in eum, quem misit ille. Ubi cibus, qui parandus est, non est fides, ut Zwinglius dicit, sed Christus ipse; fides autem est operatio, qua panis iste acquiritur. Denique tertio, inde transitum fecit Dominus ad panem Eucharisticum, cum ait: Panis, quem ego dabo, caro mea est, etc..
Argumentum sextum ejusdem Zwinglii, Christus ait: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. At id non est verum, nisi de spirituali manducatione: multi enim sacramentaliter manducando, non solum non vivunt, sed manducando moriuntur: Qui enim manducant indigne, judicium sibi manducant. II Corinth. xi.
Respondeo: verba Domini intelligi cum conditione, si rite manducetur. Panis enim ille, quod ad se attinet, semper vivificat, et hoc significant verba Domini: potest tamen impediri effectus aliunde, nimirum ex indispositione accedentis. Id quod commune est promissionibus similibus, fere omnibus Luc. xi. Omnis qui petit, accipit, et tamen multi non accipiunt, quia, (ut exposuit Jacobus cap. iv.) non bene petunt. Joel. ii. Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et tamen dicitur Proverb. i. Tunc invocabunt me. et non exaudiam, eo quod exosam habuerint disciplinam. Mare. ult. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Et. Actor, vm. Simon post fidem, et Baptismum, periit. Denique Apostolus I Corinth. x: Unu spanis, et unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus omnium consensu de Sacramento loquitur; et tamen multi de uno pane participant, qui non sunt nobiscum unus panis, et unum corpus, ut omnes haeretici, et schismatici, qui ritum hujus Sacramenti integre celebrant.
Septimum argumentum Petri Martyris in sua defensione contra Gardinerum par. i. objecto 13. Si illa verba: Panis, quem ego dabo, ad symbola ccenm Domini pertinent, cur panem abjiciunt Papistae? nec enim accidentia sola panis dici possunt.
Respondeo: Panis vocabulum in illis verbis: Panis, quem ego dabo, non significat panem triticeum, neque etiam corpus Christi absolute, et sine respectu ad symbola, ut Martyr existimat, sed significat cibum generatim. Id enim frequens est apud Hebraeos, ut nomine panis intelligatur omnis cibus: unde in isto ipso cap. vi. Joan. manna dicitur panis; et in Psal. lxxvii. Panem de coelo dedit eis, panem Angelorum manducavit homo. Est igitur sensus: Panis, id est, cibus, quem ego dabo, est ipsamet caro, quae crucifigenda, et occidenda est, pro salute humani generis.
Octavum ejusdem Martyris, objecto 32. Dominus Joan. vi. nullam mentionem facit panis materialis, nec calicis, neque gratiarum actionis, neque fractionis, neque distributionis, neque Testamenti, neque memoriae, neque annunciationis mortis Christi: non igitur loquitur de Sacramento coenae, quod sine symbolis illis esse non potest.
Respondeo: argumentum hoc recte probat, non fuisse hoc Sacramentum institutum, Joan. vi. sed non fuisse promissum, non probat: satis enim ad promissionem est, quod expresserit Dominus id, quo'd est praecipuum, id est, carnem suam, et sanguinem. Adde, quod etiam symbola futura insinuavit, cum tam saepe distinxit carnem a sanguine, et illam cibum, hunc potum appellavit: et fortasse ideo carnem suam aliquoties panem appellavit, ut indicaret sub specie panis nobis edendam.
Nonum argumentum est quorumdam Catholicorum. Dominus ait Joan. vi: Ego sum panis vitx; qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in aeternum; ergo panis, de quo agitur Joan. vi. credendo man¬
ducatur, et bibitur. Expressit enim Dominus credere esse bibere; et sine dubio idem est venire ad Christum, et credere in Christum. Nam de fide loquitur, cum ait ibidem: Nemo potest ad me venire, nisi Pater traxerit eum; ergo illud: Qui venit ad me, non esuriet, significat: Qui venit ad me per fidem, seu, qui fide manducat me, non esuriet.
Respondeo: verba, quse citantur, non pertinent ad Sacramentum proprie, sed ad fidem incarnationis, ut supra diximus; qua? vero sequuntur postea, ad Sacramentum pertinent.
Decimum argumentum, et fere solum, quo persuasi sunt quidam Catholici, est, quoniam eegre videtur posse defendi usum Ecclesiee de Gommmunione sub una specie, si ad litteram de Sacramento intelligamus illa verba: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Respondeo primo, non oportere ob rei difficultatem deserere cognitam veritatem. Secundo, facile solvi posse hunc nodum, si dicamus (quse est communis solutio) vim praecepti non consistere in modo sumendi, sed in ipsa re, quai sumenda est. Verba quidem praecepti sonant, ut sumam carnem sub specie panis per modum cibi, et sanguinem sub specie yini per modum potus: tamen mens legislatoris, ex qua lex ipsa explicanda est, non erat obligare, nisi ad res ipsas sumendas, id est, veram carnem, et verum sanguinem; quae res tam sumuntur integre sub una specie, quam sub duabus. Probatur autem eam esse mentem legislatoris, tum quia fructus hujus perceptionis oritur ex ipsis rebus perceptis, non ex modo sumendi; sicut etiam medicina corporalis non prodest, quia sumitur per modum cibi, aut potus, sed quia ipsa vim habet sanandi: tum etiam quia idem Christus explicans quod dixerat, ait ibidem: Qui manducat me, vivet propter me; ubi videmus idem esse manducare carnem, et bibere sanguinem, quod Christum ipsum totum manducare.
Chapter 8 of 133