Skip to the text

Caput XI

sub illis invisibiliter sumi etiam, et transmitti ad stomachum corpus Christi. Nam etiam panis ipse verus non atteritur dentibus, nisi ratione accidentium suorum: substantia enim cujuslibct rei non est per se divisibilis. Hoc tamen interest inter substantiam panis, et corpus Christi sub speciebus panis: quod illa extenditur ad extentionem quantitatis, qua vere informatur, sed est totum sub qualibet particula. Ideo panis absolute manducatur, corpus Christi non absolute, sed sub specie panis.

Sextum argumentum sumunt ex variis locis Scripturae, ubi vel, Est, accipitur pro Significat, vel certe praedicatum accipitur figurate. Calvinus lib. iv. Institut. cap. xvii. § 21 ct§ 22. exempla profert Genes, xvii: Circumcisio est foedus; Exod. xii: Angelus dicitur Deus. Agnus est Chase, id est transitus; Levit, xvi: Sacrificia sunt expiationes; Psal. lxxxiy: Arca est Deus; Matth. m: Columba dicitur Spiritus sanctus; Joan. vn: Nondum erat Spiritus, ubi, Est, non potest accipi substantive, alioqui non esset aeternus Spiritus sanctus;

I Corinth. x: Petra erat Christus; et ibidem: Panis est communicatio corpus Christi; I Corinth. xn: Ecclesia est Christus; Tit. m: Baptismus est lavacrum regenerationis. Si illud, Est, acciperetur substantive, omnes, qui baptizantur, regenerarentur, multis tamen scimus inutilem esse Baptismum. Alii afferunt alia ut: Septem boves sunt septem anni; Gen. xli: Semen est verbum Dei; Luc. vm: Ego surnastium, Joan. x. et alia id genus. Confirmant argumentum; quia luereses ortae sunt ex Scriptura proprie, et liberaliter intellecta, ut Anthromorphitarum, et aliorum. Exempla multa enumerat Calvinus lib. iv. Institut. cap. xvii. § 23. etKlebitius de victoria veritatis par. i. argum. 16.

Respondeo, hoc argumentum multis modis deficere. Nam in primis non potest colligi ex aliquot exemplis, sic ubique accipi verbum, Est, aut praedicatum propositionis; nos enim proferre possumus multa plura loca in quibus, Est. significat, Est, et praedicatum proprie accipitur.

Refellit hanc solutionem Klebitius in lib. de Victoria veritatis, par. r. argum. 16. Dicit

enim simili modo argumentari adversarios suos, qui indo probant locum Evangelii: lloc est corpus meum, accipiendum sine tropo, quia multa loca in Scripturis accipiuntur sine tropo. At mentitur in caput suum; nos enim generali regula utimur, ac dicimus ubique servandam esse verborum proprietatem, nisi evidenter doceatur alicubi esse tropum; ex illa universali regula probamus hunc locum accipiendum sine tropo. Item dico ad confirmationem; non recte probari ubique cavendum sensum litteralem, quia aliqui indo occasionem errandi sumpserunt. Nam hoc modo probaremus etiam numquam sequendum sensum mysticum, quia inde occasionem errandi sumpserunt Ghiliastse, t) rige ni st te, Donatistar, et alii: imo cavendum esset ab ipsa tota Scriptura, quia errores multi, ac fere omnes ex ipsa male intellecta orti sunt.

Secundo peccat argumentum adversariorum, quia nullum exemplum simile attulerunt. Nam in exemplis allatis, semper praedicatur de disparato disparatum, ut patet ex illis: Boves sunt anni, Semen est verbum, Christus est vitis etc., in his enim cum nullo modo possit fieri, ut illa proprie sint vera, cogimur necessario recurrere ad tropos. At in hac sententia: Hoc est corpus, non praedicatur disparatum de disparato, saltem verbis disertis. Quid enim illud, Hoc, referat, in quaestione est, et non debet assumi tanquam certum, quod referat panem, cum expresse Scriptura id non habeat. Deberent igitur afferre exemplum, ubi de pronomine, Hoc, praedicaretur aliquid tropice.

Klebitius duo exempla ponit. Unum argum. 16. Exod. xxiv. Hoc est Testamentum: ubi, Hoc, sanguinem refert. Alterum in fine libri ex- Confessione Ducis Wirtembergensis, Ezechiel v: Ista est Jerusalem: ubi demonstratur imago Ilierosolymae depicta in latere, ut patet ex cap. iv. At illud, Hoc est Testamentum, non legitur. Exod. xxiv. sed, Hic est sanguis Testamenti; illud autem: Ista est Hierusalem. non intelligitur de imagine Ilierosolymae, sed de ipsa vera Hierosolyma, ut ex ipso textu, et Hieronymi commentario patet. Nam etiamsi cap. iv. jussus fuerit Ezechie! depingere illam urbem; tamen cap. v, non loquitur amplius de illa imagine. Addo, quod non ait Ezechiel, hoc est Hierusalem, ostensa imagine, sed, Ista est Hierusalem. Dominus autem dixit: Hoc est corpus, non iste est corpus, quod dicere debuit si panem ostendere volebat. Itaque non sunt illa similia.

Tertio peccat argumentum, quod multa falsa admiscet. Nam, quasdam falso citantur; ut verbi gratia: Sacrificia sunt expiationes; citant Calvinus, et Klebitius ex Levitic. xvi. nec tamen habetur talis sententia eo loco, aut alibi. Item citat Calvinus Ps. lxxxiv. vers. 8. ut probet arcam dici Deum. At non hoc ibi habetur; illa enim verba, ad quse Calvinus respexit: Videbitur Deus deorum in Sion; exponuntur ab Augustino, Hieronymo, Theodoreto, et aliis, non de arca, sed de ipso Deo vero, qui in coelesti Sion in se videbitur: et in terrena Sion visus est cum carnem induisset. Adde quod etiamsi de arca intelligeretur hic locus, non propterea dici posset: Hasc arca est Deus, sed per hanc arcam videtur Deus, ut per locum Deo sacrum, in quo responsa dabantur. Sic etiam citat, et valde urget Calvinus ex I Cor. xii. Ecclesia est Christus. At non hoc Paulus dicit, sed hoc: Ita et Christus. Ubi vocat Christum, ipsum Dominum cum suo corpore mystico; sed non propterea licet dicere, Ecclesia est Christus; sicut nec dicimus, Corpus est caput, vel regnum est Rex, licet aliquando nomine Regis intelligamus ipsum Regem cum suo regno. Illud etiam: Nondum erat Spiritus sanctus. Joan vii, aliter habetur in textibus correctioribus, nimirum: Nondum erat S piritus datus. Sic enim legit Didymus lib. n. de Spiritu sancto, Augustinus tractatu 52. in Joan, Leo Sefm. 2.de Pentecoste, et alii. Et praeterea etsi legeretur: JSondurn erat Spiritus, non propterea est ibi ullus tropus, sed intelligeremus non fuisse Spiritum in Apostolis, ut legit Hieronymus quaest. 9. ad Hedibiam.

Quaedam citantur recte, sed male exponuntur, ut illud: Agnus est Pascha, id est, transitus. Nam agnus paschalis non dicebatur pascha tropice, quia significaret transitum; nulla enim erat similitudo inter agni occisionem, et transitum Domini; sed dicebatur proprie Pascha, sicut etiam festus dies dicebatur Pascha, nomine derivato ab illo transitu Domini, quia agnus immolabatur, et dies festus agebatur in memoriam et honorem illius transitus. Unde in Evangelio absolute agnus paschalis dicitur pascha: Ubi vis

tibi paremus comedere Pascha? et: Necesse erat occidi Pascha, Mare. xiv. Luc. xxn.

Illud etiam I Corinth. x, Petra erat Christus: secundum Chrysostomi, Theophylacti, Theodoreti, et Ambrosii expositionem veriorem, et litteralem, non accipitur de petra materiali, quae significaret Christum; illa enim non sequebatur Hebra?os; sed de petra invisibili, et spirituali, quse Judaeis omnia necessaria providebat, qu Ee petra vere, et proprie erat Christus, ut Deus. Etsi enim est tropus in eo, quod Christus vocatur petra, tamen per additionem, spiritualis explicatur tropus, et derivatur illa vox ad Christum significandum; et proinde ipsa propositio; « Spiritualis petra erat Christus», proprie, non figurate accipitur.

Calvinus, etsi in institutione loco notato per petram intelligat saxum, tamen in ultima admonitione ad W estphalum, intelligit aquam nomine petra? per metonymiam: aqua enim facile sequi poterat Hebraeos per rivulos fluens. At hoc commentum refutavit olimTheodoretus in hunc locum, et Petrus etiam Martyr non ei pepercit in commentario hujus loci. Nam repugnat Scriptura?, illaexpositio: siquidem paulo post indiguerunt rursus aqua, ut patet Num. xx. et xxi. qua certe non eguissent, si aqua de petra eos secuta fuisset.

Martyr duas expositiones affert. Unam, quod illud: Consequente eos petra, significet, obsequente, et ministrante eis petra. Quia tamen grseci Patres, qui optime noverant vim greeeee vocis, constanter

explicant, comitante, non, obsequente, ut etiam Erasinus, cui adversarii multum tribuunt: ideo ponit alteram, quod illud, comitante, referatur ad Christum, non ad petram, ut nos diximus. Sed non advertit hac sua expositione, quam pra? cieteris probare videtur, se destruere id, quod supra dixerat. Nam hoc modo non potest habere tropum in Sacramentis. Nam si petra comitans non erat petra materialis, sed Christus petra invisibilis; certe non potest exponere: Petra erat Christus, id est, petra significabat Christum; quod tamen ille maxime contendit.

Est tamen hic observandum, non negari a nobis, quin petra illa materialis figura Christi fuerit, et aqua inde manans figura fuerit sanguinis Christi: sicut etiam non negamus species panis signa esse corporis Christi; sed negamus per illa verba, Petra erat Christus, explicari illam figuram, sicut negamus per illa verba: Hoc est corpus meum, explicari significationem specierum panis.

Illud etiam: Panis est communicatio, I Corint. xi. non recte exponitur, cum aiunt:

« Panis est communicatio, id est, significat communicationem »: sed sensus est: communicatio panis consecrati in ccena Domini, nonne communicatio corporis Domini est? Ubi non est tropus ullus tollens veritatem rei, aut obscurans sententiam: nam accipitur usitate panis, pro panis usu, et communicatione. Neque est tropus in voce panis, quia loquitur de pane consecrato,' qui vere est corpus Domini, ut in sequenti capite ostendemus.

Denique illud: « Baptismus est lavacrum regenerationis », male exponitur per illa verba, Baptismus significat lavacrum: nam non significat solum, sed vere etiam lavat animas a peccatis, quod ad se attinet, licet impediri possit effectus per nostram indispositi o nem.

Quarto peccat argumentum, quod in omnibus locis adductis, ubi est vel tropus, vel aliquid obscurum; semper additur explicatio, ut Genes, xvn. ubi circumcisio vocatur foedus; ibidem dicitur etiam signum foederis. Exod. xii. ubi agnus dicitur Phase; ibidem dicitur victima transitus Domini. I Cor x. Petra erat Christus: ibidem explicatur de spirituali consequente eos petra: denique in omnibus parabolis, et visionibus, seu somniis, semper indicatur parabolam esse, vel visionem mysticam.

Ubi praeterea est adnotandum in ejusmodi locis parabolarum, similitudinum, visionum etc., sine ullo tropo posse accipi, Est, pro Significat; quia essentia talium rerum tota posita est in significando, sicut supra diximus de explicatione vocabulorum. Ut verbi gratia cum dicitur Genes, xli. Septem boves sunt septem anni, non est sensus, quod boves significent annos, sed quod boves in visione ostensi sunt ad significandos annos. Haec autem sententia, Hoc est corpus meum, ut saepe diximus, non est explicatio signi aut parabolae, sed assertio rei. Quocirca Calvinus lib. iv. Instit. cap. xvii. §21. allaturus exemplum troporum, prodatur se nolle afferre exempla ex parabolis, nimirum advertebat illa non esse ad rem.

Septimum argumentum est Calvini lib. iv. Instit. cap. xvii. § 23. Si corpus in illa sententia: Hoc est corpus meum, accipitur propitie, vel significat solum corpus, vel totum Chri¬

stum.' Si solum corpus; ergo erit alicubi corpus domini sine anima, sanguine, et deitate. Si totum Christum; ergo erit confusa battologia: Hoc est 'corpus, et, Hic est sanguis, idem enim ista significabunt, et poterit dici de pane: Hic est sanguis, et de calice: Hoc est corpus. Confirmatur, quia si totum Christum significat vox, Corpus, erit tropus, qui dicitur, intellectio: non erge possumus tropos fugere in hac sententia, nisi impie distrahamus corpus Domini a sanguine ipsius.

Respondeo, verba proprie significare; et nomine corporis solum corpus intelligi, nomine sanguinis solum sanguinem; nec tamen distrahitur corpus a sanguine, quia conjuncta sunt illa ob necessariam concomitantiam, licet ista conjunctio non significetur illis vocibus: sicut neque negatur. Quemadmodum si quis demonstrato corpore Petri, dicat: Hoc est corpus Petri: is proprie solum corpus significat, nec tamen sequitur corpus illud carere anima, quia non ait ille: Hoc est corpus sine anima, sed simpliciter: Hoc est corpus, quod est verum, sive ibi sit anima, sive non sit: quare neque ulla est hic battologia, neque intellectio. Quanquam si cogeremur intellectionem admittere, non gravate id faceremus, quia magnum est discrimen inter intellectionem, et metaphoram ac metonymiam: illa enim non tollit rei veritatem, istae tollunt. Unde in illis verbis: Verbum caro factum est, catholici intellectionem, qua exparte intelligimus totum, omnes admBtunt, metonymiam nulli, sicut nec metaphoram, nisi haeretici, qui negant veram carnem in Christo.

Octavum argumentum Calvini §. 20. et Martyris in cap. xi. i. Corinth. et aliorum, ex illis verbis: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine. Hic enim duplex tropus necessario est admittendus. Primus in voce, calix; accipitur enim omnium consensu continens pro re contenta, qui tropus dicitur metonymia. Secundus in voce testamenti: neque enim vinum, aut sanguis est proprie testamentum, sed signum Testamenti. Quod probant primo, quia alioqui singulis diebus renovaretur testamentum Christi, et praecedens antiquaretur. Secundo, necesse esset socp e ‘Christum mori: Testamentum enim non valet, nisi moriatur qui testatus est, Hebr. ix. Praeterea tertio Matthaeus ait: Hic est sanguis meus novi Testamenti; ergo sanguis non erat testamentum, at quod erat in caliccerat testamentum, teste Luca; ergo in

calice non erat sanguis. Quarto Lucas, et Paulus dicunt, calicem esse testamentum in sanguine; ergo quod erat in calice, non erat sanguis: esset enim sensus: Hic sanguis est testamentum in sanguine, quod est absurdum, et impossibile. Nam quando unum est in alio, non possunt illa esse unum et idem; nisi dicamus idem esse in seipso. Ex his colligit Calvinus exponi debere verba Matthaei, et Marci per verba Lucae et Pauli, quia illa sunt pauciora, ista plura. Itaque illud: H c est sanguis meus, quod Matthaeus et Marcus dixerunt, sic debet exponi: Hoc est testamentum in sanguine meo, id est, signum testamenti sanguine meo confirmati; et similiter illud: Hoc est corpus meum, exponi debet: Hoc est testamentum in corpore meo. Non solum enim sanguis, sed etiam corpus Christi testamentum novum stabilivit: non ergo proprie accipi potest vocabulum corporis, nisi idem esse velimus corpus, et testamentum in corpore. Atque hic videtur esse Achilles Calvini in hac materia.

Respondeo, non negamus in verbo, calix, tropum esse; sed tropum ibidem clarissime explicatum; quod de tropo, quem adversarii ponunt in voce, corpus dici non potest. Dominus enim sit: Accipite, bibite, hic est calix: at certe non bibitur vas, sed liquor in eo contentus. Item (ut supra diximus) Lucas addit de calice: Qui pro vobis effunditur; at vas non effunditur, sed liquor. Denique, quod Lucas et Paulus dicunt: Hic est calix; Matt Incus et Marcus dixerunt: Hic est sanguis. Oportet autem exponere obscura verba per clariora, et figurata per propria. Certe si idem homo de' eodem vase diceret: Bibite ex hoc poculo, et adderet: Bibite ex hoc vino, nemo dubitaret illo poculo contineri vinum, et eum hominem explicare voluisse, quid in poculo contineretur: cum ergo idem Spiritus sanctus de eadem re dicat per duos scriptores sanctos: Hic est sanguis, per alios duos: Hic est calix, dubitari non debet eo calice sanguinem contineri. Demonstrent adversarii explicari tam claro in Scripturis tropum, quem fingunt in vocabulo corporis, et vicerunt. Omitto quod accipere calicem pro re contenta in calice, est tropus- tam usitatus, et vulgaris, ut non minus apertus sit, quam voces ipsae propria?.

Quantum ad alterum tropum, quem ponunt in voce, testamenti, dico nullum esse ibi tro¬

pum. Observandum enim est duo esse, qua? nomine Testamenti appellari solent. Primo, ipsa voluntas testatoris, qua? de haereditate disponit, sive sit absoluta, sive conditionem requirat, et pactum etiam dici possit. Sic accipitur Exod. xxiv. Hic est sanguis foederis; seu (ut citat Apostolus Hebr. ix). Hic est sanguis testamenti; est enim sensus: Hic est sanguis, quo sancitur, et confirmatur voluntas, pactum, promissio Dei. Sic accipitur etiam Genes, xyit. ubi circumcisio dicitur signum foederis, et Galat. iv. Hebr. vm. et Hierem. xxxi, ubi distinguuntur duo Testamenta.

Secundo, vocatum est testamentum authenticum instrumentum, quod continetur voluntas testatoris, et per quod acquirit haeres jus ad haereditatem. Et hoc modo non improprie vocamus testamentum vetus et novum, sacra Biblia, in quibus continetur voluntas Dei de bonis temporalibus dandis populo Hebraeorum, et de bonis aeternisdandis populo Christianorum: nec non sacramenta, quae sunt instrumenta authentica, quibus applicatur nobis jus ad haereditatem; imo etiam ipsa Increditas saltem ex parte. Hrereditas enim est gratia, et gloria: datur autem nobis per sacramenta in praesenti gratia, et jus ad gloriam. Unde circumcisio, qua? erat sacramentum Testamenti veteris, et per quod dabatur Hebraeis jus ad terram promissionis, testamentum vocatur Eccles. iv. In carne ejus stare fecit Testamentum. Eadem etiam dicitur signum foederis, et ipsum foedus, Genes, xvn. et utrumque proprie. Nam erat ipsa signum foederis, ut foedus accipitur pro divina promissione: et simul erat foedus, ut foedus -accipitur pro instrumento, quo explicatur illa promissio. Inter omnia autem sacramenta dicitur testamentum praecipue ipsa Eucharistia, quia non solum c-st instrumentum conferendae haereditatis, sed etiam continet apertissimam repraesentationem effusionis sanguinis Domini, a quo vim suam habet testamentum novum.

Ex his ad omnes objectiones respondemus. Ad primam nego quotidie fieri novum testamentum, et antiquari praecedens. Nam celebratio Eucharistiae non est nova institutio testamenti, sed repetitio ejusdem; ut cum describitur saepius idem testamentum, quae repetitio fit ad applicandam haereditatem variis haeredibus, qui subinde exoriuntur;

sicut etiam Circumcisio repetebatur saepissime, nec tamen antiquabatur praecedens.

Ad secundani nego, debere Christum quotidie mori. Nam mors ejus non fuit Testamentum, sed confirmatio Testamenti: sufficit autem una ejus mors ad confirmandum Testamentum ipsius, etiamsi infinities repetatur.

Ad tertiam dico, in Matthaei verbis: Hic est sanguis Testamenti, accipi vocem Testamenti primo modo, id est, pro divina promissione: in verbis autem Lucae: Hic calix Testamentum est, accipi secundo modo, id est, pro instrumento illius promissionis. Itaque utrumque est vere, ac proprie dictum.

Ad quartam dico, non esse absurdam locutionem: Hic calix Testamentum est in meo sanguine, etiamsi illud: Hic calix, significet, Sanguis in calice contentus. Nam sanguis accipitur diverso modo in his duobus locis. Cum enim dicitur: Hic calix, sumitur sanguis in eo contentus, ut est sub speciebus vini, et est sacramentum, ac proinde testamentum; cum autem dicitur, In sanguine meo, sumitur pro ipso sanguine visibiliter in cruce effuso, ut hic sit sensus,- Hic calix, id est, res contenta in hoc calice sub speciebus vini, est novum testamentum dedicatum, et sancitum, in sanguine meo.

Ad illud quod objiciunt, necessario distingui ea, quorum unum est in alio, respondeo, illud (in) hoc loco non significare continentiam, sed causam instrumentalem: est enim positum (in) loco (per) ut sit sensus, testamentum novum in sanguine Christi sanciri, id est, per Christi sanguinem. Quomodo dicitur Roman. nr. Christus propitiator in sanguine suo. Et Rom. v. dicimur justificari in sanguine Christi. Et Ephes. ii. Qui eramus longe, facti sumus prope in sanguine ejus.

Denique ad consequentias illas Calvini, dico non debere exponi Matthaeum, per Lucam, neque contra; quia uterque proprie loquitur, et satis aperte: tamen si tropus esset in illis verbis: Hic calix Testamentum est deberet exponi per verba Matthan, qua} sunt clariora, Hic est sanguis novi Testamenti. Potest tamen concedi Calvino, licere dicere: Hic est sanguis Testamenti, id est, Hic calix Testamentum est in meo sanguine. Et etiam: Hoc est corpus meum, id est, Testamentum in corpore meo. Neque sequitur corpus accipi figurate: quia, ut diximus, verum corpus, et

sanguis Domini sub speciebus panis, et vini, vere, et proprie testamentum sunt.

Nonum argumentum ex illis verbis; IIoc facite in meam commemorationem. Nam memoria est rerum absentium; ergo panis et vinum non sunt corpus et sanguis, nec in ea mutantur, sed sunt mero symbola rei absentis; ergo corpus, et sanguis figurate accipiuntur pro signo corporis, et sanguinis. Confirmatur, quia commemoratio mortis Domini est proprius finis symbolorum illorum Eucharistiae: ipsius autem veri corporis alius est finis sublimior. At Dominus in institutione Sacramenti solum meminit commemorationis; ergo corpus figurate accipitur pro symbolo corporis.

Respondeo, quid sit, in mei memoriam, explicatum esse a Paulo I Corrinth. xi. illis verbis: Hortem Domini annuntiabitis donec veniat. Itaque jubemur sumere Eucharistiam in memoriam Dominicae passionis, et mortis, qua} non praesens, sed absens est, imo non est, sed fuit. Ad confirmationem, respondeo, Dominum meminisse utriusque finis. Nam cum ait: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Et: Hic est sanguis, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum, aperte significat finem hujus Sacramenti esse peccatorum remissionem.

Adde, quod de fractu sacramenti hujus multa dixerat Dominus Joan. vi. ut necesse non fuerit hic plura adjungere.

Decimum argumentum ex illis verbis: Aon bibam amodo ex hoc genimine vitis, donec illud bibam novum in regno Dei. Ha}c dicuntur post consecrationem; ergo etiam post consecrationem vinum fuit, quod erat in calice; ergo non fuit sanguis, nisi figurate.

Respondeo, ex Luca aperte colligi verba ista pertinere ad calicem vini, quem dedit Apostolis Dominus post esum agni paschalis ante consecrationem mysteriorum, ac proinde alios duos Evangelistas, non narrasse hoc suo loco. Nam in primis Lucos meminit duorum calicum, unius ante consecrationem panis; et de priore non dicit: 1 'Ite est sanguis, vel, Testamentum in sanguine, sicut dicit de posteriore: de eodem autem priori dicit: Aon bibam de hoc genimine vitis. Praeterea conjungit Lucas ista verba: Aon bibam de genimine vitis, cum illis, Aon manducabo ex hoc, nimirum paschate, donec, impleatur in regno Dei. At certum est pascha ibi vocari agnum paschalem, quo nomine utuntur in hac significatione omnes tres Evangelistai; ergo pertinent illa verba, Non bibam de genimine vitis, ad vinum, quod biberunt, cum agnum paschalem comederent.

Dices: Matthaeus cap. xxvi. non facit mentionem, nisi unius calicis, nimirum Eucharistiae; ergo cum ait: Non bibam de hoc genimine vitis, illud, hoc, refertur ad calicem Eucharistiae, non ad alium: videtur enim valde absurdum, ut demonstret calicem alterum, de quo nihil omnino dixerat. Respondeo, Matthaeum non demonstrasse ullum calicem ex duobus, sed simpliciter demonstrasse vinum, quod erat in mensa, vel quod biberant in ccena: tamen ex Luca colligimus, Dominum non solum respexisse ad vinum, quod biberant, sed etiam ad certum quoddam poculum, quod ipso Apostolis porrexit in fine coenae judaicae, dum imponeret finem legalibus, quod Matthaeus, ut multa alia praetermisit.

Si rursus objicias Augustinum, qui lib. ili. de Consensu Euangelistarum, cap. i. dicit, Lucam non narrasse historiam suo ordine, sed per anticipationem narrasse id, quod loco Matthaeus, et Marcus narrarunt. Respondeo, Augustinum, non expendisse hunc locum diligenter, ut ex eo patet, quod brevissime se expedivit ab hac difficultate. Porro Hieronymus in cap. xxvi. Matthaei, Beda, et Theophylactus in cap. xxn. Lucae, aperte duo pocula distinguunt in coena Domini, et de priore, quod erat Judaicum, intelligunt illa verba r Non bibam de genimine vitis. Adde, quod multo probabilius est (si nulla alia esset ratio) Matthaeum, et Marcum non narrasse suo loco rem parvi momenti, quam Lucam non narrasse recto ordine summum mysterium. Denique, si convinceremur, verba illa Domini: Non bibam de hoc genimine vitis, dicta esse post consecrationem, calicis; adhuc nihil adversarii obtinerent. Possent enim ac deberent ea verba referri, non ad calicem consecratum, sed antea potatum; ut ea refert Anselmus in hunc locum Matthsei: non enim voluit Dominus dicere, se non amplius celebraturum Eucharistiam, sed non se bibiturum more humano ad reficiendas vires.

Chapter 12 of 133