Caput XIII. Idem probatur ex cap. XI. prioris ad Corinthios
Alter locus ad usum Sacramenti pertinens habetur, cap. xi. prioris ad Corinthios, ubi praeter verba institutionis, quae supra tractata sunt, habentur illa verba: Qui manda- ' ccit, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans, corpus Domini. Et supra: Reus erit corporis, et sanguinis Dominii 1). lfinc enim conticetur hoc argumentum. Reprehenduntur quidam, quod indigne recipiant corpus Christi, et unde dicuntur non vitam, sed judicium haurire. At isti non recipiunt spiritu, et fide corpus Christi, quia utiliter reciperent, si ita reciperent; ergo recipiunt solo corpore; ergo corpus Christi vere praesens est in Eucharistia, neque enim ore corporali sumi potest corpus Christi, ut est in ccelo.
Adversarii duobus modis eludere conantur hunc locum: dicunt enim eos, qui indigne accedunt, duplici de causa reos lici i corporis Domini, et judicium sibi manducare. Primo quia non recipiunt vere corpus Domini, quod eis in illis symbolis Deus offert, quod idem est, ac si illud in terram abjiciunt symbola corporis Domini: injuria autem symboli, seu imago refertur ad ipsum, cujus est symbolum, vel imago. Utramque causam breviter attingit Calvinus lib. iv. Instif. cap xvn.
§ 33. fusius autem Petrus Martyr in commentar. hujus loci, ubi ponit exemplum statum principis, et Petrus Boquinus in lib. cont. Heshusium pag. 164. ubi etiam adfert exemplum Theodosii, qui gravissime punivit eos, qui uxoris suai imaginem affecerant contumelia.
Sed neutra causa solida est. Ac, ut a posteriore incipiamus, miranda est inconstantia Calvinistarum. In causa enim imaginum non putant se peccare in Christum et sanctos, cum eorum imagines demoliuntur; et rident Catholicos, cum illis objiciunt, honorem, et contumelias imaginum referri ad exemplar: nunc autem summum sacrilegium esse volunt indigne sumere figuram corporis Christi, quod ea injuria in Christum ipsum redundet.
Porro Klebitius tam ost sine mente, ut in eadem pagina in solut. 7. argument. invehatur in eos, qui imagines Christi, et sanctorum non demoliuntur, in qua dixerat peccare cos, qui indigne sumunt symbola corporis Domini; quia in regem peccat, qui sigillo ejus injuriam facit, quia nimirum in sigillo inest regis imago.
Prmterea non censetur fieri injuria imagini, nisi quando eo animo quis imaginem violat, ut illi injuriam faciat: si enim alia de causa imago discerpatur, conculcetur, maculetur, ut soepissime usu venit in imaginibus, vel humi depictis, vel in vasis, vestibus, aliisque ejusmodi rebus existentibus, nemo dicit violatum esse cum, cujus illae imagines sunt. At qui sacramentum Eucharistiae percipiunt cum conscientia peccati lethalis, rei fiunt corporis Domini, et judicium sibi manducant, etiamsi non accesserint animo Eucharistiam violandi: non igitur illa causa est hujus peccati, quod Eucharistia sit figura corporis Christi.
Ad haec, si ideo peccarent, qui indigne sumunt Eucharistiam, quia illa Christum repraesentat, non liceret homini peccatori aspicere, vel tractare imaginem Christi depictam; neque verbum Dei audire. Nam ista etiam Christum repraesentant, et offerunt: imo opinione adversariorum, melius verbi Dei praedicatio Christum nobis significat, et offert, quam ullum sacramentum. Et cur, quaeso, manna, et aquam de petra sumebant promiscue boni et mali, digni et indigni, et tamen non dicebantur ulli rei corporis Domini, neque judicium sibi manducabant, licet illa etiam Christum repraesentarent, et offerrent eo modo, quo Eucharistia adversariorum sententia.
Si objicias non licuisse in Testamento veteri homini polluto edere de carnibus sacrificii, Levitic. vn., nec de panibus propositionis, I Reg. xxi. respondeo, id pro nobis facere. Illa enim, quia erant typi quidam, et liguree sacramenti Eucharistiae, exigebant munditiam quamdam corporalem, ut inde intelligeremus spiritualem munditiam, quam exigit res figurata.
Si rursus objicias, in Baptismo esse aquam veram, et naturalem, et non Spiritum sanctum sub speciebus aquae; et tamen, qui aquam illam sine debita dispositione sumit in Baptismo, sine' dubitatione peccat in sacramentum Dei, et proinde etiam in ipsum Deum; respondeo, id quidem esse verum, Tome IV.
peccare, qui sacramentum quodeumque indigne, et sine dispositione sumunt, quia ponunt obicem gratias Dei, non autem quia materia illa significat, vel repraesentat aliquid sacrum. At in Eucharistia sumenda preeter dispositionem, ne in vacuum sacramentum recipiatur, requiritur etiam singularis quaedam, et specialis reverentia, et puritas, quod patet tum ex verbis Pauli: Reus erit corporis Domitii; judicium sibi manducat: nihil enim tale de ullo alio sacramento usquam legimus, nec ullus diceret reum esse Spiritus sancti, qui aquam Baptismi indigne tractat; tum ex pcena, qua puniebantur olim, qui Sacramentum Eucharistiae indigne percipiebant; nam vel aegrotabant, vel moriebantur, ut Apostolus testatur: Ideo inter vos multi infirmi et dormiunt multi; et exempla aliqua refert Cyprianus in serm. de lapsis, qualia de Baptismo nusquam inveniuntur: tum denique, quod semper in Ecclesia diligentissime caverint, ne ulla particula Eucharistiae in terram caderet. Tertullianus de coronat, mihi: « Calicis, aut panis nostri aliquid decuti in terram, anxie patimur»: at aquam Baptismi ipsi projicimus, dum baptizamus. Quare non ideo solum honoranda est Eucharistia, quia est Sacramentum, vel figura, vel signum corporis Domini, sed ob aliam longe majorem causam: nulla autem fingi potest, nisi quia ipsum Dominum vere continet, nam ccetera communia sunt aliis sacramentis et figuris.
Jam altera causa, quam a erunt adversarii, cur Paulus reprehendat indigne sumentes Eucharistiam, quod videlicet illi non recipiant vere corpus Domini, quod sacra symbola illis offerunt, nihil habet probabilitatis. Nam apostolus non dicit eos peccare, quod non recipiant, sed quod recipiant indigne: ubi crimen ponit in ipsa sumptione, non in omissione sumptionis.
Praeterea illa verba: Judicium sibi manducat et bibit, aperte indicant, ipsum quodsumiturab indignis, afferre illis mortem, cum aliis afferat salutem: hoc enim est manducare judicium, sumere aliquid, quod sumptum noceat.
Praeterea illa verba: Non dijudicans corpus Domini, quid aliud significare possunt, nisi non discernens corpus Domini; sed ita sumens, ac si non esset corpus Domini? Ubi certe non negatur manducatio veri corporis, sed asseritur maxime.
Praeterea, si nollent impii sumere corpus
Christi, non accederent ad communionem: ergo cum accedunt, non in co peccant, quod nolunt corpus Domini, sed in co, quod illud volunt, cum sint co indigni.
Denique omnes interpretes, atque omnes veteres ita hunc locum semper intellexerunt. Basilius lib. n. de Baptismo cap. 3. Chrysostomus hom. 24. in priorem ad Corinth. prope finem, homil. 83.in Mattii, etliom. 43. inJoan. Origenes homil. 2. inPsal. xxxvn. Hesychius lib. vii. in Levitic. cap. 36. Hieronymus in i. cap. Malach. Theophylactus, OEcumenius, Ambrosius, et Theodoretus in cap. n. primae ad Corinth. in eo ponunt peccatum, dc quo loquitur Apostolus, quod immundi, ac sordidi purissimum Domini corpus sumere audeamus. Et Chrysostomus quidem addit exemplum de eo, qui purpuram regiam in lutum abjicit, qui non minus peccare censetur, quam si eam scinderet. Theophylactus ponit exemplum de luce solis, quae oculis aegris nocet, non quia non videtur, sed quia nimia lux offendit debiles et infirmos oculos. OEcumenius comparat indigne communicantes cum iis, qui Christum crucifixerunt; qui certe non solum peccarunt, quia Christum ut Deum non receperunt, sed qui eumdem injuria gravissima affecerunt. Cyprianus serm. de Coena Domini: « Ubi sacrum cibum mens perfida tetigit, et in sceleratum os panis sane tificatus intravit, etc. »
Denique Augustinus lib. v. de Baptismo cap. 8: a Sicut, inquit, Judas cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo, locum in se diabolo praebuit: sic indigne quisque sumens Dominicum Sacramentum non efficit, ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia non ad salutem accipit, nihil acceperit; corpus enim Domini, et sanguis Domini, nihilominus erat etiam illis, quibus dicebat Apostolus: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat.» et lib. i. cont. Crescou. cap. 23. probare volens usum malum rerum bonarum nocere: « Quid, inquit, de ipso corpore, et sanguine Domini, unico sacrificio pro salute nostra, quamvis ipse Dominus dicat: nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; nonne Apostolus docet, etiam hoc perniciosum male utentibus fieri, cum ait: Quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini?» Quo loco Augustinus apertissime dicit, indignos peccato, quia sumunt ipsum
corpus Domini, unicum sacrificium salutis nostrae: certe autem unicum sacrificium salutis non est symbolum panis, sed ipsum verum Domini corpus. Idem Augustinus in epist. 120. ad Honoratum, cap. 27. loquens dc superbis, qui indigne communicant: « Et ipsi, inquit, adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus: sed adorant tantum, non etiam saturantur, quia non imitantur. » ETbi dicit superbos, licet sine fructu communicent, tamen percipere corpus Domini: et ne putemus eum loqui de corpore figurate, id est, dc pane, qui est signum corporis, dicit eos adorare id, quod sumunt, sed inde non saturari. Denique in epist. 162. ultra medium: «Tolerat, inquit, ipse Dominus Judam diabolum, furem, et venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt, pretium nostrum. » At certe non est pretium nostrum, frustum panis, sed vera Christi caro.
Sed objicit Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. §. 34. quaedam loca Augustini, ubi videtur sanctus ille doctor negare sumi ab impiis corpus Christi. Tractat. 26. in Joan. distinguit Augustinus visibile Sacramentum a virtute, seu re sacramenti: ac dicit ab impiis sumi tantum visibile sacramentum, non virtutem, aut rem sacramenti: et sacramentum quidem proponi omnibus, sive ab vitam, sive ad exitium; rem vero ipsam omnibus ad vitam, nulli ad exitium. Quod autem per virtutem, et rem sacramenti non solum intelligatur gratia justificans, sed etiam corpus Christi, probat Calvinus ex antithesi inter visibile et invisibile. Nam corpus Christi non est v sibile in Eucharistia; ergo non comprehenditur nomine sacramenti visibilis, quod a bonis, et malis sumitur: sed nomine rei invisibilis, quae sumitur solum a bonis.
Respondeo: S. Augustinus per virtutem seu rem sacramenti, non intelligit corpus Christi absolute, sed gratiam justificantem, id est, effectu n carnis Christi spiritualiter reficientis. Id patet tum exeo, quod ibidemdicit, Patres testamenti veteris in manna de coelo pluente sumpsisse virtutem, et rem sacramenti, quam nos in Eucharistia suscipimus: patres autem non sumebant reipsa carnem Christi, qum n ndumerat, sedsumebant effectum ejus, id est, gratiam, quae dabatur ex merito passionis Christi futurae: tum ex eo quod ibidem, cum asserit impios non sumere carnem Christi, addit vocem: Spiri-
tualiter: « Ac per hoc, inquit, qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter carnem ejus nec bibit sanguinem, licet carnaliler, et visibiliter premat dentibus signum corporis, et sanguinis». Ilsec ille. Porro, corpus ipsum Christi sine effectu suo, id est, sine spirituali nutritioneanimrenon distinguit Augustinus a visibili sacramento, sed simul cum illo comprehendit, licet non sit visibile ipsum corpus nisi in specie panis. Ratio, cur non distinguat corpus asigno visibili, est quia non majorem fructum percipiunt ex communione, qui sic accipiunt corpus Christi, quam si nihil perciperent, nisi solum signum. Ac ne miretur Calvinus nos dicere comprehendi corpus Christi nomine signi visibilis, cogitet scholasticos omnes dicere solitos Christi corpus sumi ab impiis sacramentaliter tantum; cum tamen constet a scholasticis non negari sumi ab impiis vere ipsum Christi corpus. Itaque sacramentaliter tantum, sive, quod Augustinus dicit, in signo visibili tantum nor. excludit corpus Christi, sed effectum corporis Christi.
Sedobjicitaliumlocum ex tract. 59. inJoan. ubi Augustinus dicit, Apostolos coeteros manducasse panem Dominum, Judam manducasse panem Domini, et serm. 2. de verb. Apostol: «Tunc erit, inquit Augustinus, unicuique corpus et sanguis Christi, si quod in Sacramento sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur spiritualiter bibatur. » Objicit etiam alia loca, sed in eamdem sententiam.
Respondeo, apud Augustinum soepissime illud solum dici tale, et vere tale, quod habet effectum suum conjunctum: res enim ex fructu aestimatur. Itaque illos dicit vere comedere corpus Christi, qui utiliter comedunt: quo modo etiam nos vulgo dicimus aliquem nihil comedisse, qui tam parum comedit, ut non sufficiat ad ejus vitam sustentandam; aut certe, quod comedit, non retinet, sed continuo ejicit. Idem etiam Augustinus lib. iv. In Julimum, cap. 3. cum dixisset, opera virtutum sine fide esse mala, et vitiosa, explicat, seillud solum appellare verum bonum quod ad eeternam salutem ducit. Et lib. ii. contra Faustum, cap. 7. ostendit in Scripturis ita scepe accipi vocabula, ut non substantiam rei, sed qualitatem, vel effectum significent: ut 1 Cor. xv, dicantur corpora post
resurrectionem lutura spriritualia, quia talia erunt quoad effectum, non quoad substantiam; et ibidem dicitur: Caro ct sanguis regnum Dei non possidebunt, ubi caro accipitur pro carnis corruptione; et II Corinth. v. Si novimus Christum secundum carnem, jam non novimus, ubi etiam caro non substantiam carnis significat, sed mortalitatem. Sic igitur dicuntur impii non comedere corpus Christi, licet sumant sacramentum Eucharistiae, quia nihil eis prodest, nec inde nutriuntur, aut roborantur. Denique in serm. 2. de verbis A postoli a Calvino citato, Augustinus dicit: « Illud manducare, refici est; illud bibere, quid est nisi vivere? » Cum ergo manducare apud illum eo loco sit refici, quid mirum, si dicat eos non vere manducare, qui non reficiuntur?
Sed urget Calvinus alium locum ex lib. xii. Civitat. cap. 25, ubi Augustinus refert quorumdam opinionem, qui putabant impios quoscumque salvandos esse, modo non in sacramento solum, sed reipsa comedissent 'corpus Christi: refellit autem eam opinionem, atque affirmat, impios non posse dici vere comedere corpus Christi, sed solum sacramento tenus.
Respondeo: eo loco per corpus Christi accipit Augustinus corpus Christi mysticum, cujus etiam sacramentum est Eucharistia, ut ipse ibidem dicit. Nam opinio, quam refutat, ita accipiebat corpus Christi: dicebant enim ibi non posse perire eos, qui Sacramentum percepissent, in vera Ecclesia const tuti, quia eo modo non solum sacramentum sumebant unitatis fidelium, sed etb.m comedebant corpus Christi, id est, incorporati erant illi unitati. Augustinas autem refellit ac dicit; neque eti m eo modo impios comedere corpus Christi, quia non possunt esse membra Christi, cum sint membra meretricis: ubi tamen non negat impios esse de corpore Christi, quod est Ecclesia, sed negat esse membra viva ejus corporis. Itaque argumentum Calvini;n manifesta sequivocatione versatur. Sed de i.is hactenus.
Chapter 14 of 133