Skip to the text

Caput II. Explicatur sententia Catholicae Ecclesiae

Jam vero explicandum erit, quid de hac re sentiat ac senserit catholica Christi Ecclesia. Summa catholica} sententiae his verbis exprimitur in Concilio Tridentino sess. xiii, cap. i. « Principio docet sancta Synodus, et aperte ac simpliciter profitetur in almo Sancta} Eucharistia} Sacramento, post panis et vini consecrationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum, atque hominem, vere, realiter, ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri. »

Singula verba hujus decreti aliquid continent, quo damnentur haereticorum sententia}. Primo, Concilium docet, post Sacramenti hujus confectionem adesse corpus Christi, quod est contra Lutheranos ubiquistas, qui etiam, ante consecrationem adesse volunt corpus Domini: est etiam contra Calvinistas, qui dicunt Eucharistiam esse signum conjunctionis cum Christo jam antea facta; per fidem.

Secundo, Concilium dicit, Sacramenti confectionem esse consecrationem panis et vini, cujus vi, exhibetur nobis corpus Christi. Id quod est contra eosdem ubiquistas, qui non vi consecrationis, sed vi omnipraesentise corporis Christi, id fieri contendunt: est etiam contra Calvinistas, qui non ex consecratione, sed ex promissione Evangelii in concione explicata volunt effici sacramentum.

Tertio, Concilium docet, totum Christum esse in hoc sacramento: id quod explicatur clarius in i. canone ejusdem sess. ubi habemus, in Sacramento esse corpus, et sanguinem Christi, una cum anima, et divinitate. Quibus verbis indicatur, ex vi sacramenti tantum adesse corpus sub specie panis, et sanguinem sub specie vini; id enim solum exprimitur in forma verborum: ac per naturalem concomitantium sub utraque specie esse totum Christum. Ita enim ista conjuncta sunt in Christo, ut separari nequeant sine ejus dissolutione: ipse autem dissolvi, jam

post resurrectionem, nullo modo potest. Porro est hoc adversus Lutherum, qui in dubium revocat istam concomitantiam, in lib. ad Waldenses, de Eucharistia.

Quarto, Concilium dicit, Christum in Sacramento esse vere. Id quod asseritur contra omnes Sacramentarios, qui volunt Christum adesse, ut in signo, et figura. Figura enim veritati opponitur, ut colligitur ex primo canone ejusdem sessionis, ubi posteaquam Concilium dixerat, Christum esse vere in Eucharistia, explicat per negantem particulam: « Non autem solum in signo, aut figura. »

Quinto: dicit Realiter, quod opponitur figmento Calvinistico, qui (ut supra ostendimus) vult adesse, ut fide apprehenditur. Quod etiam disertis verbis Zwinglius docet, in Confess. ad Carolum, quam citat Beza in lib. de Ccena Domini contra Westpbalum cap. ix; ait enim Zwinglius, se credere in ccena Domini verum Christi corpus adesse, hactenus quidem, ut fidei contemplationi sit veluti praesens, quod corporaliter est in coelis. Itaque Sacramentarii saepe dicunt, reale corpus Christi in coena adesse, sed realiter adesse nunquam dicunt, quod legerim; nisi forte loquantur de coena, quae fit in coelo, ut mox dicam. Atque hinc sequuntur duae aliae differentiae inter nos, et Sacramentarios: quod illi negant Christum in Eucharistia adorandum; aut sumi posse ab illis, qui non credunt, nos utrumque concedimus.

Sexto, Concilium addit: Substantialiter, tum contra Calvinistas, qui dicunt, corpus Christi, quoad substantiam, esse tantum in coelo; sed nescio, quam virtutem, seu vigorem inde ad nos manare; unde idem Concilium can. i. opponit illud, substantialiter, virtuti; tum etiam, ut explicaret modum existendi Christi in sacramento. Nam, ut paulo infra idem Concilium dicit, Christi corpus in coelo habet modum existendi naturalem, in sacramento autem non naturalem, sed sacramentalem. Porro modus existendi sacramentalis, et tamen simul verus, et realis, non poterat melius explicari, quam illo adverbio, substantialiter. Id enim significat, totum Christum in Sacramento existere ad modum substantiae, non quantitatis, idque ea ratione, quia substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi; c cetera autem substantiam concomitantur, et ideo modum existendi substantia; habere debent. Porro substantia secundum se, neque ordinem habet ad locum, neque ad corpora circumstantia. Quare in Christo (ut est in Sacramento) est quidem debita magnitudo praeter- substantiam: sed per eam non occupat locum, neque extenditur ad extensionem magnitudinis, sed est per modum substantiae. Pari ratione est in Christo sua figura, suus color, et tamen invisibilis est, ut Sacramento continetur, quoniam figura, et color non habent modum qualitatis, sed substantiae, ut in Sacramento sunt. Denique habet etiam Christus, ut est in Sacramento, certas qualitates, quibus tangi posset; et tamen per se ac proprie tangi nequit, quia eae qualitates habent (ut saepe diximus) modum existendi substantiae, non qualitatis. Yide S. Thom. lib. iy. contra Gentiles cap. 64. et 3. par. quaest. lxxyi. art. 5.

Septimo, Concilium dicit, corpus Domini sub illis speciebus sensibilibus contineri; quibus verbis explicatur adhuc clarius modus existendi Christi in Eucharistia. Christus enim non est in Eucharistia ut in loco, vel ut in vase, aut quasi sub aliquo velo; sed est ad eum modum, quo erat substantia panis sub suis accidentibus, eo excepto, 'quod accidentia illa inhaerebant panis substantiae, Christi autem substantiae non inhaerent. Unde ex natura rei peracta consecratione tamdiu perseverat corpus Domini in Eucharistia, quamdiu naturaliter mansisset substantia panis sub illis eisdem accidentibus: atque hoc est Christi corpus sub speciebus panis contineri.

Ex qua sententia refutatur fraudulenta quaedam confessio Bezae. Nam (ut refert Claudius a Nantes in Respons. ad Apologiam Rezx) anno 1356, Theodorus Beza,ut Lutheranos per dolum traheret ad Calvinismum, scripsit confessionem in qua asseruit, Christi corpus verum, et naturale, vere et realiter esse praesens in ccena, et communicantibus vere et realiter exhiberi; atque in eam confessionem consentire asseruit Ecclesias Helvetiorum et Genevensium. Verum cum inde Lutherani de Sacramentariis triumpharent, et Tigurini graviter in Bezam invehi coepissent, respondit ille, se vera scripsisse, sed a Luthernnis non bene intellecta; neque enim se locutum de coena Domini, quae celebratur in terris, sed de illa, quae celebratur in coelis, ubi Christus vere, et realiter praesens est. Sed Concilium Tridentinum praevenit ejusmodi fraudes, cum non ait

in coena corpus Domini praesens esse, sed sub speciebus panis et vini vere, et realiter contineri. Atque haec de expositione decreti. Ex qua expositione deduci possunt aliquot regulae de modo loquendi in hac materia.

Prima regula. — Nomina substantiva, quae dicuntur de Christo, sive ejus corpore, extra Sacramentum dicuntur etiam de ipso, ut est in Sacramento. Ratio est, quia nomina substantiva significant naturam rei, abstrahendo a modo: rei natura autem, et essentia omnium, quae sunt in Christo, vere est in Sacramento. Itaque verissime dicimus, in Sacramento esse corpus, carnem, sanguinem etc. et carnem illam esse corpus, non spiritum.

Secunda regula. — Nomina adjectiva, quae dicunt ordinem ad corpora circumstantia, non dicuntur de Christi corpore, ut est in Eucharistia, licet dicantur de eo, ut est in ccelo; alia vero dicuntur. Ratio est, quia corpus Christi propter modum existendi in Eucharistia peculiarem, non dicit ullum ordinem ad corpora circumstantia, ut diximus. Itaque dicemus quidem corpus Christi, ut est in Eucharistia, esse verum, reale, naturale, animarum, quantum, coloratum etc. et carnem illam dicemus esse corporalem, non spiritualem: nisi nomen spirituale sumatur, sicut I Cor. xv. Seminatur corpus animale, surget spirituale, id est,obediens spiritui in omnibus. At non dicemus corpus Christi in Eucharistia esse sensibile, visibile, tangibile, extensum, licet tale sit in ccelo: quia ista nomina dicunt ordinem ad corpora circumstantia, quem non habet corpus Christi in Eucharistia. Unde Augustinus, ut citatur a Gratiano de Consecrat, dist. 2. can. Nos autem, invisibilem appellat Christi carnem in Sacramento: « Nos, inquit, in specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, carnem et sanguinem honoramus, n

Tertia regula. — Adverbia, quae dicunt modum existendi corporalem, non dicuntur de Christo in Eucharistia, licet dicantur de ipso, ut in ccelo residet: alia vero nihil prohibet dici. Ratio est, quia (ut saepe diximus) non habet Christus in Eucharistia modum existendi corporum, sed potius spirituum, cum sit totus in qualibet parte. Itaque dicemus, Christum esse in Eucharistia vere, realiter, substantialiter, ut Concilium recte loquitur, sed non dicemus, corporaliter,

contra dici posset esse spiritualiter, ut Bernardus dicit in sermone de S. Martino, ubi affirmat in Sacramento exhiberi nobis veram carnis substantiam, sed spiritualiter, non carnaliter: tamen non videtur haec vox multum frequentanda, quia periculum esset, ne traheretur ab adversariis, non tam ad modum, quam ad ipsam naturam significandam; propter quod item periculum non videtur valde usurpandum illud, non esse corporaliter, nisi addatur continuo explicatio.

Quarta regula. — Verba quse significant praesentiam corporis Domini in Eucharistia, abstrahendo a modo existendi cum ordine ad alia, simpliciter affirmari possunt; reliqua non item. Quare recte dicemus: Corpus Domini est, continetur, manet, reperitur, sumitur, percipitur in Eucharistia; at non recte diceremus: Corpus Christi in Eucharistia extensum est, occupat locum etc.

Quinta regula. — Quamvis corpus Christi in Eucharistia per se non videatur, nec tangatur, nec moveatur; tamen ratione specierum, sive accidentium, quibus conjunctum est, potest dici, videri, tangi, moveri, etc. Id patet, quia species illa) vere videntur, tanguntur, moventur; et quod eis convenit, usitate etiam tribuitur ei, quod est cum illis conjunctum. Nam hoc modo angeli, qui sunt spiritus, dicebantur videri, et tangi corporeis oculis, quando videbantur, vel tangebantur corpora ab illis assumpta. Genes, xix, et in toto lib. Tobiae Scriptura passim vocat angelos, quos dicit visos, auditos, tactos. Imo Joan. I. Spiritum sanctum dicit se Joan- ' nes vidisse, cum columbam vidit. Hinc etiam Patres eodem modo loquuntur de corpore Domini in Sacramento. Chrysostomus hom. 83. in Matth. « Ipsum (Christum) vides, ipsum tangis, ipsum comedis; » et homil. 2i. in priorem ad Corinthios dicit: Regium corpus nobis intuendum, et tangendum proponi, et Cyrilluslib. xn. in Joan. cap. vm. «Prsebet, inquit, nobis carnem suam tangendam. » Et Augustinus serm. 2. de Verbis Apostoli: <( Quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducatur. » Denique in Concilio romano, sub Nicolao II, compulsus est Berengarius confiteri Christi corpus sensualiter sacerdotum manibus tangi, et frangi.

Sed existit hoc loco quorumdam dubitatio; num ea, quai dicuntur de Christo ratione specierum, dicantur de ipso vere, et proprie, an per aliquem tropum. Et quidem aliqui

volunt, vere, et proprie dici eo modo, quo dicerentur illa eadem vere, et proprie de pane, si adesset: panis enim vere et proprie dicitur videri, tangi, frangi, ratione accidentium suorum. Ratio horum est, quia existimant unidnem Christi cum accidentibus panis, vel esse hypostaticam, vel ei valde similem; atque idcirco fieri communicationem idiomatum inter Christum, et accidentia illa. Itaque sicut vere dicitur Deus in Christo videri, et tangi, imo etiam pati, et mori, ratione naturas humanas assumptae: ita isti volunt, Christum in Eucharistia vere, et preprie videri, et tangi ratione accidentium panis. At sententia theologorum communis contrarium docet.

Ideo sit regula sexta ex Petro de Soto lect. 6. de Sacramento Eucharistiae. — Verba quae significant motum localem, vere et proprie dicuntur de corpore Christi in Eucharistia existente, ratione specierum; licet per accidens, non per se; castera autem, quas significant alias mutationes, vel actiones, dicuntur quidem de corpore Christi ratione specierum, sed improprie, et figurate.

Prima pars hujus regulae certissima est, quia realis praesentia corporis Christi, id necessario requirit, ut motis speciebus vere moveatur corpus Christi, quamvis per accidens: quomodo anima nostra vere mutat locum, cum corpus mutat locum. Itaque vere et proprie dicemus, Christi corpus in Eucharistia, attolli, deponi, deferri, collocari in altari, vel in pyxide, transferri a manu ad os, et ab ore ad stomachum.

Altera pars probatur, quia si quse conveniunt speciebus, excepto motu locali, deberent proprie convenire corpori Christi, oporteret vel recipi eas mutationes immediate in corpore Christi, quod omnes negant; vel mediantibus speciebus, et hoc vel quia species inhsereant corpori Christi, et id etiam omnes negant; vel ratione communicationis idiomatum ob unionem hypostaticam, vel similem: et hoc etiam non habet locum. Nam, ut omittam ea, qua3 suo loco infra dicemus contra opinionem, sive errorem de hypostatica unione, si ista esset causa, quatuor absurda sequerentur. Primum, quod Christus in Eucharistia deberet etiam dici albus, et rotundus ratione speci.erum: quod tamen omnes absurdum esse confitentur. Cur enim potius actiones, et passiones, quam ipsse qualitates de Christo dicantur, si est communicatio idiomatum? certe in mysterio incarnationis, non solum dicitur Deus ambulasse, comedisse etc. sed etiam fuisse corporeus, humilis, tristis etc. Secundum, quod sicut dicunt Christum vere et proprie videri, et tangi; ita possent dicere eum calefieri, aut frigefieri, imo et mucidum aut acidum fieri, quando ista contingunt in speciebus, ante eorum corruptionem: quemadmodum Deus dictus est pati, vulnerari, et mori in carne. At illa nemo plane concederet. Tertium, quod oporteret etiam speciebus tribuere Christi attributa; est enim mutua communicatio idiomatum. At nunquam est auditum, ut accidentibus aliquid ejusmodi tribueretur. Quartum, quod non liceret dicere, carnem Christi videri aut tangi, sed solum ipsum Christum; communicatio enim idiomatum tribuit soli supposito attributa utriusque naturae, non autem attributa unius naturae accommodat alteri; caro autem natura est, non suppositum. Et tamen Patres supra citati de carne ipsa loquuntur. Chrysostomus enim homil. 47. in Priorem ad Corinthios dicit, nos carni Christi dentes infigere; et Cyrillus loco notato: « Carnem suam, inquit, tangendam praebet. »

Chapter 3 of 133