Skip to the text

Caput X. Explicantur verba institutionis, et refelluntur haereticorum depravationes

Veniamus nunc ad verba institutionis. Ac primum narrant Evangelistae, Dominum accepto pane gratias egisse Deo, et pamem benedixisse. Ubi observandum est, Evangelistas varie usurpasse has voces euXoyetv, id est, benedicere; et Eu/2pic?itv, id est, gratias agere. Nam Marcus, cum de pane loquitur, utitur verbo suXoyvfca;; cum de calice, suyapi<7r/,ca;; Lucas et Paulus utuntur inutroqueloco voce iu/api-jT-z-oa;. Matthaeus in laitinis codicibus, et in Graeco Complutensi, et in Syriaco habet: Benedixit, in multis tamen Graecis habet: Gratios agens

Hinc nonnulli Catholicorum contendunt, utrumque verbum in Scriptura idem significare, et ejus significationem esse, Benedicere aliquid, non Gratias agere alicui. Haeretici contra volu d, utrumque verbum poni pro gratias agere, seu Benedicere Deo, ita ut non referatur ad panem benedictio, de qua hic agitur. Optime autem videtur Jansenius in commentario hujus loci in sua Concordia observare, utrumque verbum servare suam significationem, sed in una actione intelligi etiam alteram, quia simul fiunt gratiarum actio, et oratio. Id satis probatur ex eo, quod unus evangelista dicat: Benedixit; alius: Gratias egit; hinc enim colligimus utrumque esse factum, sed evangelistas ex uno intelligi voluisse etiam alterum. Idem illustrat Jansenius apposito exemplo: ait enim Apostolus, I Timoth. iv. Nihil* rejiciendum, quod eum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Ubi per gratiarum actionem intelligit etiam orationem sanctificantem cibos; clare enim dicit: aytctfc- TKi yap oii Xoyou 0eoo, xai EVTEuijst»?. Oportet igitur, vel euyasip rslv, non significare Gratias agere, sed solum Benedicere, quod est valde durum, vel significare quidem Gratias agere, sed in ea actione intelligi etiam aliam, quai ordinarie conjungi solet, nimirum orationem, seu benedictionem. Quocirca recte Ecclesia in Canone Missae, utrumque exprimit: «Accepit panem, et elevatis oculis ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit etc. »

Quod autem Dominus ipsum panem benedixerit, evidenter probatur contra adversarios. Nam I Corint. x. Paulus ait: Calix, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? ubi in Graico est, 8 suXoyou gev, id est, quem benedicimus? (2)Neque dubium esso potest, quin Apostolus ritum servaverit, quem antea noverat a Christo ipso fuisse servatum. Item Luc ix. narrans miraculum de panibus, dicit, suXoyTjdsv autooc, id est, Benedixit eos. Denique modus loquendi Evangelistarum, ac praecipue Marci cap. xiv, idem aperte indicat. Nam cum dicit: Accepto pane, benedixit, fregit, deditque discipulis, dubitari non potest, quin sicut fregit, et dedit, refertur ad materiam, qme erat in manibus, ita etiam, benedixit, adeamdem referatur. Adde, quod Justinus in 2. Apologia verbum ipsum Eu/apicTEO) retulit aql panem, quem vocavit

xpotpV eu^aptuTTiOeicav, cibum Eucharistizatum (ut sic loquamur) id est, panem sanctificatum, et benedictum. Denique omnes Liturgi te Jacobi, Basilii, Chrysostomi et aliorum habent tum in consecratione panis, tum vini, et gratias agens, et sancti ficavit, seu benedixit; et Cyprianus lib. n. epist. 3. ad Csecilium, dicit a Domino calicem benedictum, quod tamen expresse nullus Evangelista posuerat.

Hinc igitur argumentum sumitur pro veritate corporis Domini in Sacramento. Nam Dominus non consueverat gratias agere, nisi cum aliquid magnum, et mirabile faci urus esset: solum enim legitur gratias egisse, cum quinque panes multiplicare vellet, Joan. vi. rursus cum septem panes, Matth. xv. et cum Lazarum excitaturus esset ab inferis, Joan. xi. et denique in institutione hujus sacramenti. Pari ratione gon consuevit benedicere res insensibiles, nisi cum in cis aliquid mirabile operaturus esset: tantum enim legitur hoc fecisse, cum benedixit panes multiplicandos, Luc. ix. et Mare. vm. et in Eucharistia; sicut contra cum maledixit sicut, eam continuo arefecit. Nam benedicere Dei, est benefacere: benedictio enim Dei non est imprecatio (ut nostra) sed effectio, ut patet Genes, i. cum 'benedixit animantibus: tribuit enim eis ea benedictione fcecunditatem. Adde etiam, quod nusquam legitur Christus benedixisse aquam, quam symbolum Baptismi esse volebat, sicut benedixit panem, in quo Eucharistiam instituebat, quia nimirum nulla mutatio fiebat in substantia aquse. Adde ultimo, quod Patres ex hoc loco colligunt argumentum ad probandum idem, quod nos probare contendimus. Ambrosius (ut unum exempli gratia proferamus) libro clc his, qui initiantur mysteriis, cap. 9: « Quantis, inquit, utimur exemplis, ut probemus hoc non esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit; majoremque esse vim bedictionis, quam naturee? quia benedictione, et ipsa natura mutatur. » Expendamus nunc singula verba institutionis, et refutemus novem supra citatas opiniones haereticorum.

Prima vox est prono men Hoc, quod quidem quadrupliciter exponitur ab adversariis, Alii volunt significare, Hic, ut Carolstadius, quae fuit prima opinio. Alii, hxc tota actio, quae fuit secunda opinio. Alii volunt esse demonstrativum panis, sed ita ut panis sit

praedicatum, hoc modo: Hoc est corpus meum, id est, corpus meum est hoc, nimirum panis: quam supra diximus esse tertiam opinionem. Alii denique volunt ea particula demonstrari panem, sed ita ut panis sit subjectum hoc modo, IIoc, id est, hic panis: et est communior sententia adversariorum, et minus absurda, quam coeterac.

Sed prima explicatio ridicula est, et ridetur ab ipsis etiam haereticis. Nam frustra Dominus diceret, Hic sedet corpus meum, cum id Apostoli oculis cernerent, neque admonitione egerent. Deinde male cohaerent ista verba cum superioribus. Illud enim: IIoc enim est etc. reddit rationem, cur debeant accipere et edere: quae autem ratio est, Edite, quia hic sedeor.

Secunda explicatio refellitur.aeque facile. Nam (ut omittam, quod est inauditus tropus), Hoc, id est, haec actio, cum Dominus panem ostenderet, cum ait: Hoc est corpus, verba quae dicuntur a Luca, et Paulo in consecratione calicis, convincunt apertissime hunc errorem; aiunt enim: Hic calix. Certe autem, Hic calix • non potest totam actionem significare: est enim calix res quaedam una, et certa.

Porro quarta explicatio facile etiam refelli potest. Nam, vel illud Hoc, accipitur adjective, vel substantive; si adjective, debet concordare cum substantivo; quare non potest demonstrare panem, sed corpus. Nam panis est generis masculini tam latine, quam graece; at in neutro genere habetur touto graece, et latine Hoc, quod convenit cum corpore, quod latine et graece est neutri generis. Similiter in altera specie, vinum graece est generis masculini, et sanguis neutri; Dominus autem non dixit o&tq; hic, sed Toti-ro Latine autem e contrario, vinum est neutri, et sanguis masculini, et tamen omnes legunt: Hic est sanguis, non Hoc, vinum scilicet, est sanguis. Si accipitur substantive, tunc sensus erit: IIoc, id est, haec res est corpus meum. Si autem illud IIoc, sive Haec res, de pane dicatur, absurdissima propositio erit: non enim potest dici, Hoc, de re quae cernitur, et aperte cognoscitur, nisi sit generis neutri res illa. Nemo enim demonstrato fratre suo diceret, Hoc est frater meus; vel demonstrata imagine Caesaris, diceret, Hoc est Caesar; ergo nec de pane, quem discipuli videbant, dici recte potuit: Hoc est corpus meum. Ratio est, quia cum semper subjectum debeat esse notius praedicato; cum subjectum est notum audientibus in 'particulari, non debet efferri per nomen universale, sed tunc solum efferri debet per nomen universale, cum non est notum, nisi in universali. Verbi gratia, vident aliqui longe nescio quid, sccl non discernunt quid sit, arborne, an lapis, an homo, ego autem video esse hominem; quare dicam cceteris, illud est homo; non autem, ille est homo; at si videant esse hominem, sed non discernant quis sit, Petrus, an Paulus, an quis alius; non dicam, Illud est Petrus, quia jam sciunt esse hominem, sed dicam, Ille est Petrus. Cum ergo discipuli panem viderent, et panem esse non ignorarent, absurdissima fuisset locutio, si de illo pane Dominus dixisset: Hoc est corpus meum, cum debuisset dicere: Hic panis est corpus meum. Non igitur potest fieri, ut illud Hoc, demonstret panem tamquam subjectum propositionis.

Sed addo argumentum robustissimum ex Scriptura. Nam si Hoc, demonstraret panem; ita etiam in consecratione vini, Hic, sive Hoc, grsece, demonstraret vinum: quod quidem illi concedunt, sed aperte repugnat Lucas cap. xxii, quid sic ait: touto to -ott(-

£x/uvou.£vov, id est, Hic calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effunditur, ubi, qui effunditur, non conjungitur cum illis verbis, In sanguine meo, sed cum illis, Hic calix, ut patet ex grsecis verbis. Dicit ergo Lucas calicem effundi pro nobis: non autem vas aut vinum effusum est pro nobis, sed verus sanguis; calix igitur non significat calicem vini, sed calicem sanguinis. Ad hoc argumentum non potuit Beza respondere, nisi negando textum Evangelii esse integrum. Nam cum in hunc locum scribit, fatetur ita legi in omnibus libris, etiam vetustissimis; tamen quia destruit hic locus ejus sententiam; audet dicere', locum esse corruptum in omnibus codicibus; aut ex margine irrepsisse in textum. Quod si recipitur nulla causa est, cur non liceat totam Scripturam negare.'

Tertia explicatio, qua habet etiam suos auctores, ut supra ostendimus, refellitur hac ratione. Dominus ex sententia adversariorum non dedit Apostolis corpus suum, sed panem, cum ait: Accipite, et manducate; ergo debuit explicaro vim, et efficaciam illius panis, non corporis sui'; ergo non debuit dicere: Cor¬

pus meum est hoc, nimirum panis, quia reficit instar panis; sed dicere debuit: Panis est hoc, id est, corpus meum,, quia reficit significando, vel repraesentando corpus meum. Quemadmodum si quis daret panem edendum, inepte diceret, Sume, comede istum panem: nam castaneae sunt panis, id est, reficiunt instar panis: recte autem loqueretur, si castaneas daret, ac diceret: Comede has castaneas; nam sunt et ipsae quidam panis.

Dicent, Dominum dedisse Apostolis corpus suum spiritualiter manducandum per fidem, ac de illo dicere potuisse: Corpus meum est hoc, id est, panis. Contra; nani disputatio nostra est de verbis Domini. Cum autem Dominus dixit: Accipite et manducate, non obtulit per ea verba corpus suum fidei, sed panem manibus, et ori corporali Apostolorum, ut patet ex illis verbis: Accepit panem, et cum gratias egisset, fregit, dedilque eis dicens etc. Itaque panem obtulit manducandum, sive (ut adversarii volunt) panem verum, et naturalem; vel, ut volunt Catholici, panem conversum in suam carnem, manentibus tamen accidentibus, et specie exteriore panis. Cum ergo panem dederit; ineptissima est illa ratio, Accipite, edite hunc panem: quia corpus meum nutrit instar panis.

Praterea nititur hac sententia baculo arundineo: probat enim eam Langus, quia sic tradidit praceptor lingua, graca, Valentinus Cratoaldus; et quia apud Gracos articulus est signum subjecti in propositione; in hac autem sententia touto in~i to cwaa uou, articulus adjungitur corpori, non pronomini. At stultum est in re tanta, dimissis omnibus sanctis Patribus, et tot Conciliis Ecclesia Catholica, audire quid unus ludimagister in suo angulo mussitet. Neque est universalis lex illa grammatica graca de articulo: sapissime enim ponitur articulus in pradicato ad rem demonstrandam, et definiendam, sive energia causa, ut Matth. v. Vos estis sed terree, ugeR Iots to a Xa;; et ibidem: Vos estis lux mundi, to et cap. xxi. Hic est haeres et alibi. Quid, quod Paulus I. Corinth xxi, non ait touto Icti to Gwua uou, sed ad confundendum hareticum dixit touto gou £<j ti to

cojga:

Restat igitur, ut vera sit Catholicorum sententia, qui illud, Hoc, demonstrare volunt, non panem, sed rem contentam sub

speciebas panis; qua) etsi antea lucrat panis, tamen tunc jam erat Christi corpus. Ex quo sequitur, ut etiam ex hac particula probetur veritas corporis Domini in Eucharistia.

Secundo consideranda est particula Lst, circa quam refutandae sunt dua) haereticorum sententiae, Quinta, et Sexta. Igitur eam particulam Zwinglius contendit accipiendam esse, pro Significat, quod etiam Calvinus, et Petrus Martyr, et Beza in lib. de ccena Domini, cap. 3. aliquando dicunt; licet aptius putent, si tropus ponatur in nomine, Corpus, quam in verbo, Est..\t vero Catholici proprie accipi volunt, ita ut, Est, nihil significet, nisi Est. Quod autem Calvinus scribit lib. iv. Institutionum, cap. 17. §. 20. Catholicos accipere, Est, pro Transubstantiatur, qui est tropus omnibus gentibus inauditus, mera calumnia est. Catholici enim dicunt quidem colligi ex hac voce transubstantiationem, ut infra contra Lutherum demonstrabimus, sed non dicunt, Est, poni pro transubstantiari; nec solum hoc non dicunt, sed ne verisimiliter quidem id potest eis affingi, cum ipsi contendantpronomcn, Hoc, non demonstrare panem, qui solus (eorum sententia) mutatur in corpus Christi.

Quod igitur verbum, Est, hoc loco significet, Est, probatur primo, quia hoc verbum non potest ullo modo accipi in alia significatione, quam in sua propria. Nam in primis habet simplicissimam, et communissimam significationem; ita ut omnia alia verba resolvantur in hoc, et aliquid aliud: sic enim resolvimus, Homo ambulat, id est, est ambulans; ridet, id est, est ridens, etc. ergo hoc verbum non potest trahi ad significationem alterius verbi; quia tunc posset, ac deberet resolvi in se, et aliud, quod nullo modo fieri potest, cum sit omnium simplicissimum. Praeterea hoc verbum est copula omnium propositionum, conjungens praedicatum cum subjecto; ergo est in omni propositione necessarium; ergo numquara potest dimittere suam significationem, ut induat aliam. Pra)- terea tropi non ponuntur in verbis, nisi ratione peculiaris alicujus rei, seu naturae, quae in uno verbo implicatur, et non in altero; ut verbi gratia, ridere sumitur tropice propter risum, quem significat, et sic de cceteris. At hoc verbum, Est, nihil significat, nisi conjunctionem unius cum altero, aut ipsum esse

commune cum omnibus rebus: unde dicitur substantivum, et alia adjectiva. Quare fieri non potest, ut in eo sit aliquis tropus. Denique nullus unquam rhetor scripsit, tropum fingi posse in verbo, Est. Opinio igitur Zwinglii, et sectatorum ejus, ex mera imperitia nata est; ac propterea prudentiores Sacramentarii, non in verbo, Est, sed in nomine Corpus, tropum posuerunt.

Dices, in explicatione vocabulorum, Est, accipitur ordinarie pro Significat, ut, Amare est diligere, id est, significat diligere. Respondeo: Id verum est, et tamen non est hic ullus tropus. Nam quia in ejusmodi sententiis praedicatur signum de signo, ideo explicatur, Est, per Significat; essentia enim signi est significatio. Itaque etiam in his sententiis, Est, significat Esse, sed quia ipsum esse, est significare, in vocibus, ideo, Est, explicatur per Significat; at in aliis sententiis, ubi quod praedicatur, non est signum formaliter, non potest, Est, explicari per Significat.

Sequitur explicatio Boquini, quae erat sexta opinio. Is, ut diximus, vult illud, Est, significare communicationem idiomatum nascentem ex unione sacramentali panis et corporis Christi: sed toto coelo aberrat, licet multum sibi placeat cum isto suo novo figmento. Nam communicatio idiomatum non oritur ex qualibet unione, sed solum ex hypostatica, ubi est unum suppositum in duabus naturis. Id vero patet exemplo unionis naturalis, quee est inter animam, et corpus in homine. Etsi enim ex hac unione putat Boquinus nasci communicationem idiomatum, quia idem homo dicitur corporalis, et mortalis ratione corporis, et spiritualis, et immortalis ratione anima): tamen aperte fallitur. Nam in rigore, id est, vere, et proprio homo non dicitur spiritualis, et immortalis, sicut vere etproprie dicitur corporalis etmortalis. Nam post mortem homo non est ampliushomo, proinde non est homo immortalis, sed solus spiritus ejus: ergo multo minus ex unione sacramentali, qua) est minor quam naturalis, orietur communicatio idiomatum.

Secundo, communicatio idiomatum non est inter naturas unitas, sed in solo supposito communi: non enim dicimus, deitas est humanitas, vel contra; sed Verbum dicitur Deus, et homo: et in exemplo hominis dicitur homo secundum Boquinum corporalis, et spiritualis: at non corpus esse spiritus, vel contra spiritus corpus. Ergo non potest dici vi istius communicationis: llic punis est corpus, sed solum: IIoc sacramentum est panis, et corpus. Nam ut ipse Boquinus explicat, sacramentum est id, in quo fit unio sacramentalis, sicut Christus est id, in quo fit unio naturalis.

Tertio, communicatio idiomatum est mutua: at ex unione sacramentali non oritur mutua communicatio. Nam tametsi signum accipit interdum nomen signati, tamen non contra; imago Caesaris dicitur Caesar, sed Caesar non dicitur imago; hedera est signum vini, et posset aliquo modo dici vinum, nimirum repraesentati ve: at vinum nullo modo dicitur hedera: ita igitur licet panis posset dici sacramentaliter corpus, quia illud significat, tamen Christus non potest dici sacramentaliter panis. Non ergo exponi possunt verba Domini sacramentalia, per communicationem idiomatum.

Quarto, communicatio idiomatum non solum communicat nomina naturarum, sed etiam proprietatum ipsarum. De Christo enim dicimus: Hic homo est aeternus, omnipotens, ctc., et hic Deus esuriit, sitiit, mortuus est, etc., at non licet tribuere pani, corporis Domini proprietates, neque e contrario proprietates panis corpori; nemo enim ferret, si quis dicere vellet: Panis est animatus, unitus divinitati, etc., et multo minus, si quis diceret: Corpus Domini est rotundum, triticeum, expers vitae, et sensus. Quare ineptum est Boquini figmentum.

Sequitur alia particula, nimirum, Corpus, quam tribus modis adversarii exponunt. Alii enim significari volunt ea voce corpus Christi mysticum; alii signum corporis Christi; alii signum quidem, sed efficax, quae sunt tres opiniones ex illis, quas supra recitavimus; nimirum, septima, octava et nona.

Sed prima expositio ineptissima est, nec ullo nititur fundamento, et aperte repugnat sequentibus verbis: Quod pro vobis datur; nec enim corpus mysticum datum est pro nobis, sed corpus verum. Magis autem repugnat verbis, quae dicuntur in consecratione calicis: non enim Ecclesia, seu corpus mysticum Christi, dici potest calix sanguinis, vel Testamenti, nec pro nobis effunditur in remissionem peccatorum.

Secunda autem expositio refellitur his argumentis. Primo, quia nusquam in Scriptura, accipitur corpus Christi, nisi vel pro corpore vero, et naturali ipsius, vel pro corpore mystico: pro signo, vel figura corporis nusquam; ergo expositio illa est plane temeraria, et sine exemplo ullo Scripturae introducta. Et confirmatur, quia Scriptura cum accipit improprie corpus Christi, id est, pro Ecclesia, continuo id ipsum explicat: ut Coloss. i: Adimpleo, quse desunt passionibus Christi pro corpore ejus, quod est Ecclesia (i). At hoc loco nullus E vangelista, neque Paulus, explicuit corpus accipi improprie: relinquitur igitur, ut proprie accipi debeat.

Secundo idem probatur ex dictis de pronomine, Hoc. Nam si pronomen, Hoc, non demonstrat panem, ut clarissime antea ostendimus, certe ruit fundamentum adversariorum: nec enim habent, clc quo praedicent, signum corporis, nisi velint ipsum verum et naturale corpus esse signum sui ipsius.

Tertio probatur ex sequentibus verbis: Quod pro vobis datur. Est autem observandum, paulo aliter legi in graecis et latinis codicibus. Matth. xxvi. et Mare. xiv. et Luo. xxii, graece habetur, de sanguine Exyuvogevov id est, effunditur, latino effundetur, Luc. xxii. de pane dicitur cUduavov, et latino datur; I Cor. n. xXwgevov, id est, frangitur, latine tradetur.

Quae verba dupliciter exponi possunt. Uno modo, ut haec omnia dicantur de corpore, et sanguine, ut est in Eucharistia, non autem ut fuit postea in cruce, ut sensus sit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis clatur, id est, offertur, et donatur Deo Patri in sacrificium. Neque obstat vocabulum frangitur: nam juxta morem Scripturae frangere, est dare; Isaiae lviii: Frange esurienti panem tuum. Unde Lucas posuit, quod datur, pro eo, quod habet Paulus, frangitur. Verborum autem calicis hunc esse volunt sensum: Hic est sanguis meus, qui pro vobis effunditur, id est, qui libatur, et offertur Deo in sacrificium pro salute vestra. Porro haec x plicatio si recipiatur, plane evertit haereticorum sententiam de corpore Domini tropice intelligendo. Neque enim corpus tropice acceptum, id est, panis, datus est pro nobis, sed datus est nobis; neque vinum sanguinem significans effusus est in institutione coenae, sed infusus potius; neque id pro nobis, sed nobis; neque in remissionem peccatorum, quod proprie convenire vero sanguini omnes fatentur.

Altera tamen expositio, quae refert haec omnia ad passionem, et crucem Domini, et quam recipit Petrus Martyr in commentar, cap. xi. primae ad Corinth. et Calvinus atque alii in cap. xxvn. Matth., est etiam vera, et non pugnat cum superiore, ut in i. lib. de Sacrificio, cap. x. demonstramus. Quod autem haec etiam expositio, quam adversarii recipiunt, ostendat corpus proprie, non tropice accipiendum, probatur hoc modo. Ista additio: Quod pro vobis datur, non videtur apposita alia de causa, quam ut distingueretur corpus Christi, quod dabatur discipulis, ab alio, quod eis non dabatur. Sicut enim addidit: Meum, ut distingueret corpus suum a corporibus non suis, ita adjecit quod pro vobis tradetur, ad distinguendum corpus verum, et naturale suum ab alio corpore suo, sed non naturali, quale est, corpus mysticum Ecclesiae. Quod etiam satis aperte indicat articulus appositus nomini grsece touto' Isti to ctop.cc, etc. Nam ut Cyrillus docet lib. i. in Joan. cap iv. articulus facit, ut nomen accipiatur in una certa, determinata, et propria significatione. Itaque sicut cum dicimus: Hic est ille Petrus, qui accepit claves regni, distinguimus eum ab aliis ejusdem npminis, ita cum Dominus ait: Hoc est illud corpus (hanc enim vim habet articulus) quod pro vobis tradetur, intelligimus Dominum distinguere corpus suum verum ab omni alio, et determinate loqui de illo solo. Jam igitur si Dominus Apostolis tradidit verum corpus proprie dictum, optime se habet illa additio: dedit enim eis comedendum corpus suum naturale, non mysticum; si autem (ut adversarii volunt) dedit eis panem, qui esset signum corporis, falsa est additio. Panis enim, ut symbolum corporis Dominici, utrumque corpus significat, et mysticum, et naturale: quocirca male addita fuisset illa distinctio. Quod enim panis Eucharistiae utrumque corpus Christi significare debeat, et verum, et mysticum, dubitari non potest: inde enim I Corinth. x. dicitur: Unus panis, ct unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus; et Augustinus tract. xxvi. in Joan. dicit, ideo in specie panis, et vini consecrari Eucharistiam, ut significetur unitas corporis mystici. Ut enim panis ex multis granis efficitur, et vinum ex multis racemis confluit; ita Ecclesiae corpus, ex multis fidelibus com¬

ponitur. Praeterea corpus in crucem traditum, et sanguis in cruce effusus vere sunt corpus, et sanguis Christi proprie, non significative.

Dicent: Panis est signum, seu figura veri corporis, et sanguinis pro nobis traditi, et effusi. Contra; nam illae voces in recto positae 'oioopsvov, et £5c-/yvo[o.£vov debent conjungi cum substantivo in recto, non in obliquo; ergo junguntur cum eo, quod dicitur corpus, et sanguis, non cum vocibus in obliquo positis, id est, corporis, et sanguinis. Ergo aut verum corpus et sanguis sunt in Eucharistia, aut corpus, et sanguis significative, id est panis, et vinum, tradita sunt pro nobis ad crucem, et mortem, quo nihil absurdius fingi potest.

Sequitur tertia explicatio, quae, ut diximus, Calvini est, qui existimat panem Eucharistiae non appellari signum corporis, sed ipsum corpus, quia est signum efficacissimum. Quod idem admittit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum in fine tertiae partis: ubi dicit, Christum non dixisse: Hoc significat, vel hoc est ipsum corpus meum, ut distingueret hoc signum ab aliis signis inanibus et sterilibus; dum enim panem istum Eucharistiae ore sumimus, vere simul ipsum Christi corpus spiritu manducamus.

Est autem hic revocandum ad memoriam, quod supra diximus, in i. cap., non existimare Calvinum nobis cum pane dari reipsa ipsum Christi corpus ita ut Christi corpus dici possit esse tunc, et in coelo, etnobiscum, sed solum dari per quamdam communicationem ipsius, etomnium bonorum ejus, quae non requirit localem prsesen fiam, quomodo dantur aliquando regna, et civitates, vel praedia absentibus. Id autem fieri existimat per instrumentum fidei: dum enim credimus in Christum, lit ipse noster cum omnibus bonis suis. Vide quae supra diximus loco citato.

lloec opinio, seu potius figmentum, duplici argumento refutari potest. Primo ex principio quodam ipsius Calvini. Credere in Christum, non est vere manducare Christum; nec diceretur panis Eucharistiae corpus Christi, si credere esset manducare. At ex sententia Calvini aperte sequitur, nihil esse aliud manducare Christum, nisi credere in ipsum; ergo ex sententia Calvini non vere manducatur in Eucharistia corpus Christi nec dici potest panis ille corpus Christi. Major propositio est ipsius Calvini lib. iv. Institut. cap.

xyii. § 10.« Suat, inquit, qui manducare Christi carnem, et sanguinem ejus bibere, uno verbo definiant, nihil esse aliud, quam in Christum ipsum credere: sed mihi expressius quiddam, ac sublimius videtur voluisse Christus in praeclara illa concione, ubi carnis suae manducationem nobis commendat.» Et infra: « Quemadmodum enim non aspectus, sed esus panis corpori alimentum sufficit, ita vere ac penitus participem Christi animam fieri convenit, ut ipsius virtute in vitam spiritualem vegetetur. » Ubi comparat actum credenti, cum actu videndi cibum, ut significet ita credere non esse manducare, sicut videre cibum non est manducare, qualia etiam repetit, § n.

Probatur nunc minor propositio. Nam manducare est actio quaedam, et actio manducantis, non cibi manducati, ut notissimum est. At in manducatione corporis Domini secundum Calvinistas, nulla est actio hominis manducantis, nisi ipsum credere; ergo ipsum credere est manducare secundum Calvinum. Probatur minor. Nam illa unio corporis Domini nobiscum, quae sequitur post actum fidei, non est aliqua actio, sed relatio sequens apprehensionem fidei, vel si actio est, non est nostra, sed Christi: ita enim ipsi docent, ex hoc quod quis credit, sequi ut Christus se totum ei donet, et communicet; vel explicent ipsi, post actum fidei, quam aliam actionem exerceat homo in conjunctione cum Christo facienda. Et confirmatur exemplo corporalis manducationis, in hac enim manducare est apprehendere cibum, et trajicere ab ore ad stomachum non autem unio cibi, et hominis; ergo eodem modo in spirituali manducatione, manducare erit apprehendere Christum, qui est actus fidei, non autem unio Christi nobiscum, qua) non est actio, sed actionis effectus. Confirmatur etiam ex loco Pauli, quem Calvinus adducit ad illustrandum sententiam suam. Cum Paulus ait, Ephes. m, Christum habitare in nobis per fidem, non intelligimus idem esse credere, et habitare Christum in nobis, sed unum es «Itero sequi; ita etiam cum dicimus, corpus Domini manducari per fidem. At habitare Christum in homine, non est actio aliqua hominis distincta ab actione fidei: ergo eodem modo unio Christi nobiscum, permanducationem spiritualem Eucharistiae, non est actio distincta ab actione fidei; igitur manducare nihil est aliud nisi credere.

Secundo omissa ista inepta Calvini metaphysica, probo, non posse panem dici corpus, quia sit signum efficax. Nameamdem efficaciam habent Sacramenta vetera, nova; legis, Baptismus, verbum Dei, et imago depicta, vel sculpta crucifixi. At ineptus esset qui diceret: Imago crucifixi non est nuda imago, sed est vere ipse Christus, qui pro nobis passus est: et eodem modo esset ineptus, qui diceret: Sacrificia, et Sacramenta vetera, vel Baptismus noster, aut verbum Dei, sunt ipse Christus, non ejus tantum symbola; ergo ineptus est etiam qui dicit: Panis Eucharistia) est ipsum corpus Domini, non nudum symbolum: si vera est tamen Calvini sententia. Probatur major propositio. Nam (ut supra ostendimus in i. cap.) nihil aliud tribuit Calvinus Eucharistia), nisi ut sit symbolum revocans ad memoriam Christi passionem, et ea ratione fidem excitans, ut patet exlib. iv. Institut. cap. xvn. §2. et § 5. etjalibi. At hoc idem faciunt Sacramenta vetera;. et Baptismus, et verbum Dei, et Imago crucifixi. Omnia enim ha)c repraesentant Christi mortem, et proinde fidem excitant: imo multo melius mortem Christi repraesentat imago depicta, vel sculpta crucifixi, quam panis fractio. Et idem dici potest de sacrificiis vitulorum, et agnorum apud veteres; et maxime de verbo Dei expresse proponente Christi mortem.

Ad hoc argumentum ex parte aliqua respondere conatur Petrus Martyr, inlib. contra Gardinerum par. i. objecto 94. Dicit enim Sacramenta vetera non fuisse appellata corpus Christi, sicut appellatur panis Eucharistiae, licet illaffitiam fuerint signa efficacia hujus rei; quia nondum peracta erat Christi passio; nunc autem peracta est.

At vanissima est solutio. Nam quando Christus dixit: Hoc est corpus meum, nondum peracta erat passio. Et praeterea, quod signa repraesentent rem praeteritam vel futuram, ad hoc, ut accipere possint nomen rei significatae, est omnino per accidens, et impertinens. Nam si cum Deus revelavit aliquem nasciturum, sicut revelavit de Cyro, Joanne Baptista, et aliis depicta fuisset imago illius, non minus illa imago dici potuisset Cyrus, vel Joannes, quam illae, qua) modo pinguntur.

Deinde esto solutio aliquid valeat quantum ad sacramenta vetera, certe nihil responderi potest ad instantiam de Baptismo, in quo repraesentamus Christi mortem jam praeteritam, teste Paulo Roman. vi. et de t

imagine crucifixi, et de verbo Dei, et tamen rideretur qui diceret verbum, aut Baptismum esse ipsum corpus Christi, et imaginem depictam non esse nudum signum, sed ipsum Christum, qui pro nobis mortuus est.

Sequitur ultima particula Meton, ad quam pertinet ultima opinio haereticorum, et ea quidem ineptissima, eorum videlicet, qui dicunt vocari panem corpus Christi, quia ab ipso creatus. Id enim facillime refellitur ex sequentibus verbis: Quod pro vobis datur; et clarius de sanguine: Qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Panis enim, et vinum, quamvis sint res a Christo crea Re, tamen non sunt data), aut effusa) pro nobis in remissionem peccatorum.

Solvuntur argumenta, quibus probant adversarii verba institutionis figurate accipienda.

Videamus nunc quibus argumentis probent adversarii verba institutionis figurate accipienda. Objiciunt illi primo argumentum, quod olim objiciebat Bercngarius teste Guitmundo lib. 11. Particula (Hoc) est demonstrativa. Dominus autem cum ait: Hoc est corpus meum, panem solum in manibus habuit, quem demonstraret: ex sententia enim Catholicorum, non fuit corpus Domini in Sacramento, cum diceretur (Hoc), sed peracta demum consecratione. Secundo, augetur difficultas ex illis verbis Matth. xxvi: liibite ex hoc omnes, illud enim (ex hoc) non potest referri nisi ad vinum. Quare jussit Dominus, ut vinum biberent, proinde vinum, non sanguinem biberunt, nisi figurate: vel si repente mutavit vinum in sanguinem, praestigiis usus videbitur, quippe qui vinum obtulerit, et dum essent bibituri, illude medio sustulerit. Tertio Lucas, et Paulus dixerunt touto ro 7roT/'prov, hic calix; ergo pronomen demonstrat calicem, non sanguinem. At eadem ratio est panis, et calicis, ergo illud: Hoc est corpus, significat: Dic panis est corpus. Quarto est argumentum Lutheri cap. i. de Babgl. cap-

tiv. Hebraei non habent genus neutrum; ergo Dominus non dixit: Hoc est corpus meum, sed: Hic est corpus meum: ergo demonstravit panem, non corpus. Quinto est argumentum Calvini, et aliorum. Quod accepit Dominus, ac benedixit, et fregit, id discipulis dedit; nam omnia verba: Accepit, benedixit, fregit, dedit, regunt eumdem accusativum. Sed accepit, et benedixit, ac fregit panem; ergo, et panem dedit; ergo illud (Hoc) panem demonstrat.

Ut solvantur objectiones, et tota res aperiatur, notandum est secundum Graecos codices, pronomen tooto, aiccipi posse substantive, et adjective: praeterquam Luc. xxn. et i Cor. vi. ubi dicitur toutotoicotvJoiov, hic calix: tamen in laitinis codicibus, non potest accipi substantive, nisi in illis verbis: Hoc est corpus. Nam in consecratione cadicis omnes habent, Hic est sanguis, aut Hic calix, quae non possunt exponi substantive. Est quidem in quibusdam codicibus Cypriani lib. ii. epist. 3. Hoc est sanguis: sed correctiores Manutii, Morelii, Pamelii habent, Hic est sanguis, ut etiam habetur in omnibus liturgiis laitinis. Quare ut omnia conveniant, praestat exponere ubique illud pronomen adjective, ut hic sit sensus: Hoc est corpus meum, id est, Hoc edulium est corpus meum: Hic est sanguis, id est, Hic potus est sanguis meus: Hic est calix sanguinis mei, id est, Ille calix est calix sanguinis mei.

Nota secundo Catholicos etsi conveniant in io, tamen non convenire in modo explicandi, quid proprie demonstret illud pronomen, Hoc vel hic. Sunt autem dua) celebriores sententia). Una, quod pronomen Hoc, demonstret corpus, et pronomen, Hic, demonstret sanguinem. Et ad argumentum adversariorum respondent, in hujusmodi propositionibus, qua) significant id, quod tunc fit, cum dicitur, pronomina demonstrativa non demonstrare id quod est, sed id quod er» t: et ponunt exempla, ut si quis dum pingit lineam, aut circulum, dicat, ha)c est linea, hic est circulus; quomodo etiam exponi debet pronomen in illis verbis Domini Joan xv. Jloc est praeceptum meum. Et rursus: Haec mcindo vobis. Et Luc. xxn. Haec sunt verba, quae locutus sum cui vos: quoniam necesse est impleri omnia etc.. Et sic accipiuntur illa exordia Prophetarum: Hxc dicit Dominus.

IIa)C explicatio non videtur plene satisfa

cere, propter duas causas. Primo, quia etsi pronomen demonstrativum demonstret rem luturam, quando nihil est praesens, quod demonstretur, ut in exemplis allatis; tamen si quis digito aliquid ostendat, dum pronomen effert, valde absurdum videtur dicere pronomine illo non demonstrari rem praesentem. Atqui Dominus accepit panem, et illum porrigens ait: Accipite, edite, hoc est corpus meum: videtur igitur demonstravisse panem. Neque obstat, quod propositio non significat, nisi in fine totius prolationis. Nam etsi ita est de propositione, quae est oratio quosdam: tamen demonstrativa pronomina mox indicant certum aliquid, etiam antequam sequantur caeteroo voces. Et sane in illis verbis: Bibite ex hoc omnes, valde durum est non demonstrari id, quod erat, sed id tantum, quod futurum erat.

Secundo verba sacramentalia secundum Catholicos, non sunt speculativa, sed practica; efficiunt enim quod significant: unde etiam a Patribus operatiora dicuntur, ut postea videbimus. At si pronomen demonstrat solum corpus, verba erunt speculativa, non practica. Semper enim verum est demonstrato Christi corpore, dicere: Hoc est corpus Christi, sive id dicatur ante consecrationem, sive postea: sive a laico, sive a sacerdote. At verba sacramentalia, quia operatoria non sunt vera, nisi dicantur ab;eo, qui est legitimus minister; neque sunt vera antequam sacramentum efficiatur.

Est igitur altera sententia sancti Thomoe 3. pars. quoest. lxxyiii. art. 2. et 5. etincap. xi. prioris ad Corinth. nec non aliorum multorum, qui eum sequuntur, quod pronomen, Hoc, non demonstret praecise panem, nec corpus, sed in communi substantiam, quae est sub illis speciebus: sic tamem ut demonstratio proprie ad species pertineat; non quidem, ut sensus sit: Hoc, id est, hae species sunt corpus meum; sed in obliquo, hoc modo: Hoc est corpus meum, id est, sub his speciebus est corpus meum. Quomodo etiam exposuit olim Guitmundus lib. ir. qui hunc vult esse sensum eorum verborum: Hoc est corpus meum, id est, hoc hactenus panis, nunc est corpus meum: atque hoc modo omnia optime cohaerent. Nam quia Sacramenta significant quod efficiunt, et non efficitur in hoc Sacramento, ut corpus Christi, sit corpus Christi, id enim semper fuit, neque efficitur, ut panis sit corpus Christi, id enim fieri nequit; sed efficitur, ut sub speciebus

illis sit corpus Christi, sub quibus antea erat substantia panis ideo illud, Hoc, demonstrat panem, nec corpus Christi, sed contentum sub speciebus.

Hinc argumentum optime solvitur. Nam cum aiunt, Hoc demonstrat panem; ergo panis est corpus Christi: proprie autem id esse non potest, ergo figurate. Respondeo illud, Hoc, non demonstrare panem praecise, sed contentum sub illis speciebus; quod quidem licet fuerit panis ante consecrationem, tamen vi illorum verborum incipit esse corpus Domini.

Idem dico ad illud, Bibite ex hoc omnes: illud enim, ex hoc, non significat ex hoc vino sed ex eo quod in calice sub speciebus vini continetur: quod quidem licet vinum fuerit ante consecrationem, tamen finitis verbis consecrationis, non vinum, sed sanguis erat, ut Dominus testatur subjiciens: Hic enim est sanguis meus. Quare non jussit Dominus (sicut adversarii mentiuntur) ut Apostoli in sacra coena vinum biberent; nec fuerunt ullae praestigiae: id enim fuit vere, quod Dominus dixit, nimirum sanguis ejus. Praestigiatores enim unum pollicentur, et aliud praestant: imo contrarium Dominus fecit ejus, quod praestigiatores faciunt: illi enim dicunt se aliquid dare, et non dant vere, sed apparenter; Dominus autem dedit vere, quod dicebat se dare, licet non appareret ita esse.

Illud quod objiciebatur ex verbis Lucae et Pauli, Hic calix, pro nobis facit. Nam nomine calicis, intelligitur ex communi usu loquendi non ipsum vas sed quod in vase continetur: rectissime igitur exponitur, Hic calix, id est, quod in hoc calice continetur. Neque est eadem ratio panis et calicis; nam panis non potest significare nisi panem; calix autem significat generatim, quidquid in calice continetur, sive sit vinum, sive sanguis, sive quid aliud.

Ad argumentum Lutheri respondeo primo, sicut Hebraei non habent genus neutrum in pronomine, ita nec habere in nominibus: quocirca etiam corpus hebraice est generis masculini, et demonstrari potuit per pronomen masculinum. Secundo verba Domini hebraica dico rectius exposita a Marco et Luca, et oib eo, qui Matthaeum groecum fecit, qui sine dubio antiquissimus auctor fuit, quam ab ullo alio exponi possint: porro hi auctores cum panem nominassent ap-rov generis masculini, pronomen posuerunt in genere neutro touto.

Aci ultimum respondeo: Dominum accepisse, ac benedixisse panem; sed dedisse panem non vulgarem, ut acceperat, sed benedictum, et benedictione mutatum. Intercedit enim inter accepit et dedit, verbum, benedixit, quod facit, ne omnia verba regant eumdem accusativum eodem modo se habentem. Neque est hoc inusitatum: nam si quis dicat: Percussit quidam Petrum, occidit, et sepelivit; non intelliget Petrum fuisse vivum sepultum, tametsi vivus fuerit percussus. Adde quod etiam illi hoc modo coguntur solvere hoc argumentum: nam volunt Dominum accepisse panem vulgarem, et tamen dedisse panem sacramentalem.

Objiciunt contra hanc solutionem Calvinus et Petrus Martyr. Calvinus lib. iv. Institui. cap. 17. § 20. «Nihil absurdius, inquit, quam ad speciem transferrre, quod de pane praedicatur. » Respexit nimirum Calvinus ad verba S. Thomse 3. par. queest. lxxviii. art. 2. ubi dicit pronomen, Hoc, demonstrare species sensibiles panis, quse solae manent in illa mutatione panis in corpus Christi.

Sed S. Thomas explicuit se in art. 5. ad 2. ubi dicit pronomen, Hoc, non demonstrare accidentia, quasi esset sensus, Hoc, id est, haec accidentia sunt corpus Christi (id enim vere absurdissimum esset, ut Calvinus dicit, qui videtur in hoc sensu accepisse verba S. Thomse) sed demonstrare substantiam sub illis accidentibus contentam, quse antea erat panis, et nunc est corpus Christi; ita ut hic sit sensus: Hoc, id est, substantia sub his accidentibus contenta, est corpus Christi. Et hic sensus non modo non est absurdus, sed est necessarius; quandoquidem (ut supra ostendimus) illud, Hoc, non potest demonstraro panem, neque etiam corpus Christi praecise; ut esset aptum exemplum, si Dominus quando mutavit aquam in vinum, ostendisset hydrias aqua}, ac dixisset, Hoc est vinum, et illis verbis mutasset aquam in vinum. Neque enim possemus ita exponere illam sententiam, Hoc est vinum, id est, haec aqua est vinum; id enim falsum esset; neque ita, Hoc, id est, hoc vinum, sive haec res demonstrando vinum, est vinum: nam falsa fuisset demonstratio, non enim aderat vinum, cum diceretur, Hoc; sed hic esset sensus, Hoc est vinum, id est, in hoc vase est vinum.

Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum part. i, objecto 13 et 14, ridet hanc solutionem; et quia dicimus demonstrari substan¬

tiam sub speciebus contentam, quse videtur esse quoddam individuum vagum; ait ipse individuum vagum mente posse concipi, demonstrari autem plane non posse: Dominum autem demonstrasse quod in manibus habebat, id est, rem certam, et determinatam. Et ut se in scholasticis versatum ostenderet; addit Scotum fuisse parentem hujus individui vagi in explicatione horum verborum.

Sed in utroque fallitur. Nam in primis Scotus in 4. dist. 8. qusest. 2. ubi fuse de hac re agit, neque nominat individuum vagum, neque ita exponit hunc locum, ut pronomen, Hoc, demonstret aliquid incertum seu vagum, sed dicit, Hoc significare: Hoc ens; illud autem, Hoc ens, supponere pro Christi corpore; proinde esse propositionem illam singularem et determinatam; quam sententiam supra refutavimus. Porro individui vagi meminit Dominicus a Soto in explicatione sententia) S. Thomse in iv. distinet. 11. qusest. 1, art. 5. Quamvis autem simile sit in individuo vago substantia sub speciebus panis contenta; et ex se non magis possit supponere pro pane, quam pro corpore' Christi, et pro qualibet alia re, qua) sub iisdem speciebus maneat; tamen in hac propositione: Hoc est corpus meum, substantia illa determinatur vi verbi, Est, ad supponendum pro corpore Christi; atque ita propositio est singularis, et determinata.

Ad id vero, quod ille ait, individuum vagum non posse demonstrari; respondeo formaliter in hac propositione demonstrari species, quae sunt certae, et determinatae, quamvis, ut dixi, in obliquo, non in recto. Quocirca non dicimus, Hoc, id est, ha)c substantia, vel hoc ens cum Scoto, sed, Hoc, id est, substantia sub his speciebus, ut pronomen demonstrativum teneat se ex parte specierum, non ex parte substantia): interest autem inter illa duo Hoc, id est, haec substantia, et Hoc, id est, substantia sub his speciebus. Quod si dicas, Hoc, id est, haec substantia, necesse est, ut substantia illa tunc sit praesens, quando dicitur, Hoc, ettamen tunc non est praesens substantia corporis Christi, et falsa redditur demonstratio. At si dicas, Hoc, id est, substantia sub his speciebus, non est necesse, ut illa substantia tunc sit praesens, sed Scitis est, si praesentes sint species, quae demonstrantur pronomine, His. Id quod clarius erit, si tacita substantia dicas: Hoc est corpus meum, id est, sub his speciebus est corpus meum: Sed de his satis.

Secundum argumentum sumitur ex particula, Est. Docet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, parag. 3. G58, cogi papistas ut verbum, Est, accipiant tropice pro Fit, vel transubstantiatur. Nam alioqui esset falsa propositio: Hoc est corpus meum, prius enim debet esse res, quam pronuntietur eam esse; vera enim est propositio, si res ita se habeat, non contra, ac praesertim secundum Catholicos, qui volunt hsec verba esse causam conversionis panis in corpus Christi: semper enim causa est prior suo effectu. Sed corpus Domini non est in Eucharistia, antequam dicatur, Est, ergo falso dicitur, Est, nisi sumatur pro Fit. Praeterea ista oratio est operatoria ex sententia Papistarum, sicut illa, Fiat lux; ergo verbum, Est, debet sumi pro Fit.

Respondeo cum S. Thoma, 3. par. qmest. lxxviii. art. 2. et 3. (unde videtur Petrus Martyr accepisse haec argumenta) verba illa consecratoria (ut quamvis aliam sententiam) non habere perfectam significationem, nisi in ultimo instanti, quo profertur ultima vox: pendet enim intellectus, donec ad finem veniatur: in eodem autem ultimo instanti ponitur effectus verborum in esse, id est, conversio panis in corpus Christi. Neque obstat, quod verba non videantur habere ultimum instans positivum, cum finiantur per motum. Nam etsi non datur ultima pars motus, et proinde verborum; tamen datur ultimum mutatum esse, et proinde ultimum instans terminativum verborum, quomodo in linea non datur ultima pars, datur tamen ultimum punctum. Quare simul tempore sunt completa significatio verborum, et conversio panis in corpus Christi: ordine tamen natura) invicem se praecedunt, et sequuntur heec duo. Nam verba illa, quatenus causa sunt illius conversionis, praecedunt conversionem: et contra, quatenus veritas propositionis pendet a rei essentia, conversio praecedit significationem.

Ad illam confirmationem respondeo, verba esse operatoria, etiamsi non ponatur, Est, pro Fiat, quia cum Deus, qui mentiri non potest, dicit aliquid esse, necesse est, ut illud sit; et ideo si antea non fuerit, necesse est, ut tunc fiat. Cur autem dixerit olim Deus, Fiat lux, et Christus non dixerit, Fiat corpus, sed est corpus; rationem reddit S.

Thomas, quia verba Dei in principio creationis operabantur solum efficienter, non autem sacramentaliter: verba autem Christi operantur utroque modo; et ideo debent significare suum effectum in facto esse; quod fit per verbum substantivum indicativi modi, et temporis praesentis. Sed etiamsi ista causa non esset; quis posuit Christo legem, ut semper eodem modo loqueretur cum aliquid faciebat? nonne in Evangelio legimus dictum Lucae xm. Mulier dimissa es ab infirmatote tua? et Joan. iv. Vade, filius tuus vivit? Et certe non minus his verbis curavit hos aegrotos, quam alium illis verbis: Tolle grabatum tuum, et ambula. Joan. v..

Objiciunt Zwingliani quaedam exempla Scripturae, in quibus, Est, accipi videtur pro significat, ut: Semen est verbum Dei, Petra erat Christus. Sed de his dicemus in sequenti disputatione; nam communia sunt etiam OEcolampadio, et Calvino, et aliis. Perinde enim est si dicas: Semen est, id est, significat verbum, et, Semen est verbum Dei, id est, est signum verbi Dei: quomodo etiam possunt exponi omnes similes locutiones.

Tertium argumentum, sicut, et quatuor proxime sequentia, ex particula, Corpus, desumitur. Igitur Calvinus et Martyr, etcceteri saepe hoc argumentum repetunt. Illa sententia: IIoc est corpus meum, q st sacramentalis; ergo sacramentaliter exponenda; ergo significat, panem esse corpus Christi sacramentaliter; seu significative. Hoc argumentum, tanti fecit Calvinus, ut in ultima admonitione ad Westphalum de hoc argumento dixerit:

« Ille merus aheneus esto. »

Respondeo, sacramentalem propositiqnem sumi posse duobus modis. Primo, ut dicatur sacramentalis, quia explicat sacramentum, sive ejus significationem, qualis est Apocal. xyii: Septem capita, septem colles sunt, etc.. Nam ostenderat invisione DeusJoanni mulierem sedentem super bestiam septem capitum, quae significabat Romam, quae sita est in montibus; ait ergo Angelus: Ego dicam tibi Sacramentum mulieris; septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Tales sunt etiam illae Matth. xm. Semen est verbum Dei. Et Genes, xu. Septem boves septem anni sunt. Atque in hoc genere propositionum accipiuntur semper praedicata tropice, non proprie.

Secundo, potest dici sacramentalis propositio, quia per eam sacramentum instituitur, vel declaratur aut conficitur: ut cum de materia Baptismi dicitur Joan. m: Nisi quis renatus fuerit cx aqua et Spiritu sancto; et cum de forma dicitur Matth. ult.: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; aut cum nos baptizantes dicimus:

«■ Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Et in hoc genere proprie accipiuntur vocabula, quse designant materiam, et formam sacramenti. Neque enim licet dicere, non oportere assumere aquam proprie dictam in Baptismo, sed aliquid per eam significatum; aut non esse invocandam propriis verbis Trinitatem, sed aliquem tropum in illis verbis subesse: alioqui nihil certi haberemus de Sacramentis.

Tota igitur quaestio est, utrum illa verba: Hoc est corpus meum, dicantur ad explicandum sacramentum, an ad instituendum, vel conficiendum; vel potius non est quaestio, sed certum est dici ad instituendum, et conficiendum sacramentum. Nam apud Catholicos hocc verba sunt de essentia sacramenti, et sunt operatoria, ut Ambrosius testatur lib. iv. de Sacramentis, cap. iv. Apud haereticos autem etiamsi haec verba non proprie dicantur forma sacramenti, nec censeantur operatoria; tamen sunt necessaria ad sacramenti confectionem, quia continent promissionem, sine qua nullum sacramentum constare potest. Et quia sacramentum secundum Calvinum est posterius verbo promissionis, tanquam sigillum ejus, et appendix, ut ipse loquitur lib. iv. Institui, cap. xiv. § 2. inde fit, ut panis non fuerit Sacramentum, nisi post ea verba recitata. Non ergo fuit illa explicatio sacramenti, cum sacramentum nondum esset, sed institutio, et confectio. Deinde, cur omnes haeretici ista verba praemittunt in suae coenae celebratione, nisi quia putant sine his verbis nullum esse Sacramentum? Denique ubicumque in Scripturis est explicatio mysterii, praecedit ipsum mysterium, et indicat Scriptura esse declarandum per sequentia verba. Id patet in omnibus parabolis, somniis, et visionibus, quae declarantur in Scriptura. Hoc autem loco nullum narratum est mysterium, nec ulla indicatur secutura declaratio; constat igitur illa verba ad institutionem, et confectionem sacramenti, non ad declarationem significationis ejus pertinere. Ita murus aheneus inventus est luteus.

Argumentum quartum ejusdem Calvini lib. iv. Institut. cap. xvn. §23. Nisi Apostolis venisset in mentem, Corpus, figurate accipi debere, turbati fuissent de re tam prodigiosa. Atqui tranquille et quiete leguntur participasse sacram illam carnem.

Respondeo: Cur Apostoli mirari, ac turbati non fuerint duplex est causa; una, quia fuerant jam antea instructi, etprfemoniti, Joan. vi, ut Chrysostomus docet horni!. 83. in Math. Altera, quia idem Christus, qui mysteria tradebat, mentem eorum fide illustrabat, ut simpliciter crederent. Nam multa alia mirabiliora sine turbatione audierant, et crediderant; quale erat in primis hominem illum, quem videbant comedere, bibere, dormire, fatigari, esse verum Deum; et jam tunc esse in coelo cum loqueretur in terris Joan. m: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de Filius hominis, qui est in coelo. Denique cur hodie tot millia simplicium Catholicorum non turbantur, cum primum audiunt in Eucharistia esse totum, et integrum Christum? nisi quia fide illustrante persuasi sunt Christum, qui hoc dixit, Deum esse, qui mentiri non potest.

Quintum argumentum Klehitii in libro de Victoria veritatis par. i. argum. 8. et aliorum. Christus de corpore suo ait: Accipite et manducate. At corpus Christi non potest proprie manducari, cum non possit dentibus teri: ergo vel accipitur corpus figurate, vel, certe ipsum manducare, ut vel sensus sit: Manducate panem, qui signum est corporis mei; vel, manducate corde, non corpore; fide, non ore, ipsum verum corpus meum.

Respondeo, corpus Christi vere ac proprie manducari etiam corpore in Eucharistia. Nam ad rationem manducationis non est necessaria attritio, sed satis est sumptio, et transmissio ab ore ad stomachum, per instrumenta humana, et naturalia, id est, linguam, et palatum. Alioqui senes, et pueri edentuli nihil unquam comederent; et nos, cum doglutimus integros aliquos cibos, vel ipsas hostias non consecratas, non diceremur comedere. Addo pneterea, si de ratione manducationis esset attritio dentibus facta, corpus Christi proprie manducari in Eucharistia, non tropice. Non enim dicimus, corpus Christi absolute manducari, sed manducari sub specie panis; quse sententia significat ipsas species manducari visibiliter, ac sensibiliter, ac proinde ipsas dentibus alteri: sed

Chapter 11 of 133