Skip to the text

Praefatio

Crdo, ac partitio totius operis.

De sacramento Eucharistias his omissis, quas catholici Doctores inter se disputare salva fide, et pace Christiana solent, quatuor hoc tempore inter catholicos et hosreticos versantur controversiae principales: de quibus omnibus, Domino adjuvante, pro nostrarum virium tenuitate, juxta instituti operis rationem, disputare aggrediemur.

Prinui igitur, ac praecipua controversia est de vera, ac reali, et substantiali praesentia corporis, et sanguinis Domini in hoc non minus admirabili quam venerabili Eucharistiae sacramento. Sed quoniam ea controversia longissima necessario futura est, vitandae confusionis causa, tribus modis tractabitur, ac si essent distinctae quaestiones. Primo ex solo verbo Dei. Secundo ex solis Patribus antiquis. Tertio ex judicio rationis.

Altera de modo ac ratione existentiae Christi in Eucharistia: sitne ratio exi-

stentiae Christi in Eucharistia, conversio panis et vini in corpus, et sanguinem Christi, quae ab Ecclesia catholica dicitur transsubstantiatio; an potius assumptio panis et vini ad unionem hypostaticam corporis et sanguinis Domini; aut omnipraesentia, sive ubiquitas, ut quidam loquuntur, humanitatis Christi, an aliquid aliud.

Tertia controversia principalis est de ipso Sacramento, ubi primum de natura ipsius disputandum erit, sitne res ailiqua permanens, an actio transiens; ex qua quaestione illud etiam manifestum fiet, utrum in Eucharistia sit corpus Domini solum in usu, an etiam extra usum; deinde de materia, forma, fine, Tom. IV. 1

seu effectu, de ministro, de usu, id est de communione sub una vel altera specie; et tandem de veneratione Sacramenti disseremus.

Quarta et postrema de sacrificio.

Chapter 1 of 133