Skip to the text

Caput XII. Probatur veritas corporis Domini in Eucharistia ex locis Scripturae quae * continent usum hujus Sacramenti, ac primum ex cap. x, prioris ad Corinthios

Quartum argumentum ex Scripturis sumi diximus ex his locis, quse declarant usum Eucharistiae tempore Apostolorum. Sunt autem duo loca praecipua, quae ad propositum faciunt. Unus habetur I Corinth. x. in illis verbis: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?

Ex hoc loco plura sumuntur argumenta ad veritatem Catholicam comprobandam. Primum, ex illis verbis: Calix benedictionis, cui benedicimus. Significatur enim his verbis, consecrationem necessariam esse ad hoc Sacramentum conficiendum; quae tamen necessaria non esset, si tantum contineret hoc Sacramentum figuram, seu repraesentationem sanguinis Domini: ad hoc enim sufficeret prima institutio, et voluntas Christi declarata in Scripturis. Nam manna, et aqua de petra, et agnus paschalis erant etiam figurae, et signa corporis Christi, imo et sacramenta secundum adversarios ejusdem generis cum nostra Eucharistia, et tamen nulla erat necessaria consecratio ad hoc, ut manna, et agnus paschalis essent figurae, vel sacramenta.

Atque hinc refellitur expositio Calvini, et Martyris in commentario hujus loci qui dicunt benedictiopem calicis esse consecrationem, qua efficitur, ut vinum commune sit sacramentum. Nam si ita esset, vel quia sacramentum est signum ad placitum, vel quia habet analogiam quamdam ad rem signatam ex natura rei. Non primum, quia ad illud sufficit prima institutio. Non secundum, quia illa analogia cum sit naturalis, in re ante omnem consecrationem: quod enim panis, et vinum alant corpora, sicut Christi corpus, ot sanguis animas, non habent ex consecratione, sed ex natura. Denique cur in aqua Baptismi nulla est necessaria benedictio, ut

Baptismus sit sacramentum? cur etiam in manna, et aqua de petra, et agno paschali? Neque dicere possunt, hanc benedictionem calicis esse similem illi, quam adhibemus in mensa communi ad benedicendos cibos. Nam illa adhibenda est, ne videamur ingrati creato ri; et est utilis, non autem plane necessaria: nam etiam sine benedictione cibi sapiunt, et nutriunt. At hic fatentur etiam adversarii necessariam esse consecrationem, ut vinum sacramentum.

Secundum argumentum sumitur ex illis verbis: Panis quem frangimus. Nam in mysterio Eucharistice fractio idem est, quod immolatio, sive oblatio; ut patet ex illis verbis Pauli, I Corinth. xi: Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur. Nam et Calvinus, et Martyr, et multi ex Catholicis referunt hoc ad passionem; et Calvinus disertis verbis dicit: Frangi, in eo loco idem esse, quod immolari. Ergo etiam hoc loco fractio erit immolatio: est enim verbum ejusdem auctoris, in eadem epistola, et de re eadem tractantis. Et confirmatur, quia Paulus calicem descripsit per verba consecrationis, non per verba distributionis: non enim, dixit, calix, quem propinamus, sed cui benedicimus; ergo etiam panem describere debuit per verba consecrationis non distributionis. Si autem frangere est immolare, sequitur necessario, ut vox illa, panis, non significet panem triticeum sed ipsum Christi corpus, quod est panis supersubstantialis, et coelestis. Neque enim panem triticeum immolamus; sicut etiam paulo infra, cum dicitur: Unus panis, unum corpus multi sumus, non accipitur nomen panis pro pane triticeo, sed pro corpore Christi: non enim sumus nos panis triticeus, sed panis quidam mysticus, id est (ut Apostolus exponit) unum corpus Christi. Hinc autem evidenter probatur, Christi corpus vere esse praisens in coena. Nam non immolamus panem (ut diximus) triticeum, sed corpus Christi; neque corpus Christi, ut est in coelo; ergo ut et in ipsa mensa sub specie panis. Ad hoc argumentum responderi non potest, nisi admittendo duplicem Eequivocationem; unam in verbo, frangimus, alteram in nomine, panis: quare id saltem obtinebimus, ut nostra explicatio sit censenda aptior, cum non admittat sequivocationes, et Paulum per Paulum exponat.

Tertium argumentum sumitur ex illis

verbis: Communicatio sanguinis Domini. Et: Communicatio corporis Domini est. Ubi notandum est vocem xomovla tripliciter accipi in Scriptura. Aliquando enim significat distributionem, ut Roman. xii: Necessitatibus Sanctorum communicantes. Et hoc modo exponendum esse hunc locum negant aliqui Sacramentarii, ut Klebitius in solut. i. arg., ne cogantur admittere, distribui cum specie panis ipsum Christi corpus. Sed Martyr, et alii, et si ipsi quoque sacramentarii sint, non rejiciunt hanc expositionem. Nam satis putant se praesidii habere in suo tropo contra omnia argumenta: dicunt enim distribui quidem corpus Christi cum specie panis, sed significative, et spiritualiter tantum. Aliquando xotvwvla significat societatem, seu confoederationem, ut Galat. n. Dederunt mihi et Barnabx dexteras societatis. Et hanc significationem videntur Calvinus, et Martyr anteponere cmteris, ut sensus sit, calicis sacri potum signum esse societatis, quae est omnibus fidelibus, qui eodem sanguine redempti sunt, atque eodem etiam spiritualiter hausto nutriuntur. Denique aliquando significat participationem ejusdem rei, ut Philipp. iv: Tribulationi rnex communicantes, id est, participes effecti. Et hanc signicationem sequitur ex adversariis Klebitius loco citato, et ut ipse dicit, etiam Melanchthon. Sed certe omnes videntur probabiles, et in idem recidere: sive enim sit distributio sive confoederatio, sive participatio, omnium consensu, Paulus docet sumi in sacramento corpus Domini.

Sed tota difficultas est, an corporaliter, realiter, proprie sumatur sanguis, et caro, an solum significative, et spiritualiter. Quod autem corporaliter, et proprie, probari posset omnibus argumentis, quibus supra probavimus proprie esse intelligenda illa verba institutionis: 7/oc est corpus meum; sed illis omissis, tripliciter id probamus. Primo, quia sensus proprius, et litteralis semper est eligendus, nisi evidenter probetur contrarium. Neque debent a nobis petere adversarii, cur sequamur proprium sensum verborum: simile enim id esset, ac si quis peteret ab iis, qui sunt itinere, cur sequantur viam communem ettritam: nemo enim sanus id qumrit, vel cur ingrediamur per portam, non per fenestram.

Secundo, quia sic exposuerunt veteres

sancti, ac praesertim Chrysostomus, i|uem alii sequuntur. Nam in commentario hujus loci, id est, liorn. 24. in priorem ad Corinth. exponens ista verba: Calix benedictionis ctc. <( Horum, inquit, verborum haec sententia est; quod est in calice, id est, quod a latere fluxit, et illius sumus participes. » Et addit: Paulum noluisse dicere gsxo/rjv, id est participationem, sed xotvwvtav, id est, communicationem, ut indicaret per hoc Sacramentum ita participari corpus, et sanguinem Domini, ut fiant unum participans, et res participata, intima quadam, et vera conjunctione, quomodo vere conjuncta sunt per Incarnationem Verbum Dei, et caro.

Certe Dei Verbum, et caro non sunt conjuncta figurate, aut per fidem tantum, sed vere, et realiter. Cyrillus quoque lib. 10. in Joan. cap. 13. ex hoc loco probat Christum per Eucharistiam nobis uniri non solum per charitatem, sed etiam vere, et corporaliter.

Tertio, probatur ex intentione, et proposito Apostoli, quod erat avertere Corinthios a sacrificiis Gentilium, et ab esu carnium immolatarum, ut patet ex toto contextu: avertit autem illos ostendendo mensam, et sacrificium longe praestantius, quo fini possunt. Illustrat autem rem totam Chrysostomus insigni similitudine. Sicut enim amans quispiam, cum videt personam a se amatam desiderare vestes, aut aliud aliquid alicujus alterius, continuo offert ipse sua illis meliora, et praestantiora: ita etiam Apostolus, cum videret Corinthios desiderare sanguinem sacrificiorum, et esum carnium immolatarum, ut eos revocaret, ostendit illis mensam Domini, in qua sanguinem, et carnem habent sine comparatione praestantiorem. Sed si vera esset sententia adversariorum, nihil Apostolus obtinuisset. Si enim vera caro, et verus sanguis non est in altari, sed tantum figura et signum, non magis movebit oratio apostoli, quam moveret qui personae amatae offerret vestem sericam depictam, ut eam averteret a veste serica vera concupiscenda.

Chapter 13 of 133