Skip to the text

Caput III. Ex figuris Testamenti veteris demonstratur praesentia corporis Domini in Eucharistia

Nunc, ut ad probationem accedamus, Catholicam veritatem, quatuor argumentorum generibus confirmabimus, ac simul respondebimus ad ea, quae adversarii in unoquoque genere objiciunt. Ad primum genus argumentorum pertinent Scripturae testimonia; ad secundum, testimonia veterum Patrum; ad tertium, Ecclesiae consensus; ad quartum, variae rationes. Ex Scripturis quatuor argumenta peti possunt. Primum, ex figuris. Secundum, ex promissione. Tertium, ex institutione. Quartum, ex usu.

Ex figuris igitur Testamenti veteris sumitur hoc argumentum. Figurae necessario inferiores esse debent rebus figuratis. Figurae autem Sacramenti Eucharistiae, vel sunt excellentiores, vel non inferiores simplici, et naturali pane, significante corpus Christi: igitur Eucharistia non est simplex et naturalis panis significans corpus Christi, sed est ipsum corpus Christi, panis vere coelestis, et supersubstantialis.

Major propositio ex Apostolo Paulo certis¬

sima est, qui Coloss. n. comparat figuras Testamenti veteris umbris, impletionem autem corpori. Et Hebr. x, comparat easdem figuras umbris, veritatem autem imagini. Umbra enim non est vera imago, sed vel est inanis similitudo imaginis, qualis efficitur, cum quis ambulat in sole; vel certe adumbrata imago in tabula, nondum expressa, et perfecta. Hieronymus in cap. i. ad Titum, ut in re clara non multiplicem testes: « Tantum, inquit, interest inter panes propositionis et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum, et ea ipsa, quae per exemplaria figurabantur. « Sed etiam absque bis testimoniis dubitari non potest, quin figura serviat veritati, et per eam impleatur, ac perficiatur.

Minor propositio dupliciter probari potest. Primum, ex his figuris, quae sunt aequales pani. Deinde ex his, quae sunt praestantiores. Figurae aequales sunt illae, quae in pane sitae erant. Primum panis, quem protulit Melchisedech, Genes, xiv. eum enim fuisse figuram Eucharistiae docet Chrysostomus hom. 35. in Genes. «Vides, inquit, quomodo Sacramentum nostrum insinuatur, vidisti typum, cogita, oro, veritatem. » Idem habent alii Patres, Cyprianus lib. n. epist. 3. Arnobius in Psal. cix. Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 3. Hieronymus in cap. 26 Matth. Clemens lib. iv. Stromat. Eusebius lib. 5. Demonstrat. Evangel. cap. 3. Damascenus lib. iv. cap. 14. Deinde erat panis propositionis, qui solum a puris, et sanctificatis comedi poterat, Exod. xl. et I Regum xxi. quem figuram Eucharistiae fuisse testantbr Hieronymus in cap. ad Titum. Damascenus loco notato, et Cyrillus Cateches. 4. mystag. Item panis primitiarum Levit, xxiii. ad quem alludens Irenaeus lib. iv. c. 32. vocat Eucharistiam primitias divinorum munerum in novo Testamento. Denique panis ille Angelicus, quo Elias roboratus, quadraginta dierum spatio ambulavit, usque ad montem Dei Horeb, ubi et Deum quodammodo vidit III Reg.

Ex praesta ntioribus tres sunt praecipuae figurae, quae robustissima argumenta Catholicis praebent. Prima, agnus paschalis, quem figuram Eucharistiae fuisse docent multi veterum; ut Tertull. lib. iv. in Marcion. Isichius in cap. 23. Levitic. Hieronymus in cap. 26. Matthaei. Chrysostomus hom. de Proditione Judae. Cyprianus lib. de Unit.

Ecclesix. Augustinus lib. n. contra litteras Petiliam cap. 37.« Aliud est, inquit, Pascha, quod Judeei de ove celebrant, aliud, quod nos in corpore et sanguine Domini accipimus. » Leo serm. 7. de passione Domini. Gregorius hom. 22. in Evangelia. Et ex ipso Evangelio Matth. xxvi, Luc. xxn, manifeste colligitur: non enim alia de causa Dominus post agnum paschalem ritu judaico manducatum, continuo sacramentum Eucharistise instituit, nisi ut significaret, ut ait Leo loco citato, antiquam observantiam novo sacramento adimpleri, et tolli. Denique constat agni paschalis caeremoniam non tam fuisse positam in immolatione, quam in manducatione, ut patet Exod. 12. Igitur illi respondet in Testamento novo Agnus ille, qui tollit peccata mundi, quatenus manducatur; quod certe non aliter fieri solet, quam in Eucharistia.

Jam vero agnum paschalem Judaeorum rem fuisse praestantiorem Eucharistia nostra, si in ea non vere Christi corpus continetur nullo negotio demonstrari potest. Si enim consideremus agnum, et panem, ut res naturales, dubitari non potest, quin agnus excellat: si vero ea consideremus ut Sacramenta, id est, symbola externa, eo modo etiam agnus excellit. Nam caro Christi melius significatur carne agni, quam pane: item mors Christi melius significatur morte agni, quam fractione panis; Christi innocentia, mansuetudo, et aliae proprietates melius significantur per agnum illum electum, anniculum sine macula, qui in lege jubebatur immolari, et manducari, quam pane, qui nihil horum habet: effectus etiam Sacramenti, sive sit nutritio quaedam spiritualis, sive excitatio fidei, melius obtinetur per esum agni, quam esum panis. Magis enim caro nutrit, quam panis; et id etiam fidem magis excitat, quod melius repraesentat Christi mortem. Quare illa verba Domini: Hoc est corpus meum, aptius per metonymiam dici possunt de agno paschali, quam de pane Eucharistiae.

Altera figura est sanguis Testamenti. Nam Exod. xxiv. et Hebr. ix. describitur Testamentum vetus, ubi legimus, Moysem nomine Dei mandata legis proposuisse: deinde aspersisse sanguinem in populum, ac dixisse: Hic est sanguis Testamenti, quem misit ad vos Deus.

Impleta est autem haec figura in institutione

hujus Sacramenti; quod facile probari potest: posset enim aliquis existimare, illam esse figuram passionis Christi, et non institutionis hujus Sacramenti. Probatur igitur primo, quia Lucae cap. xxn. disertis verbis Dominus ait: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine: igitur in ipsa coenaTestamentum institutum fuit. Secundo, quia videtur Dominus de industria uti voluisse iisdem fere verbis, quibus usus fuit Moyses: nam Matth. cap. xxvi. ita scribit eum dixisse: Hic est sanguis meus novi Testamenti, et praeterea. Tertio, tunc Dominus proposuit etiam legem, ut antea fecerat Moyses, cum ait, Joan. xm: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, et aspersit sanguinem in pectora discipulorum; quorum neutrum in passione factum legimus. Quarto, Testamentum fieri debet ab homine libero, ante mortem coram testibus, et per aliquod publicum instrumentum, quod exstet ad memoriam. Haec omnia videmus adfuissein ultima ccena, non autem in passione. Nam in ultima coma Dominus adhuc liber erat, in passione autem, erat quodammodo juris alieni, cum vinctus esset in manibus Judajorum. Item in ultima coma testes aderant Apostoli, et confectum est publicum instrumentum exstans ad memoriam, id est, Sacramentum ipsum Eucharistiae. In passione autem inimici aderant, non testes, excepto Joanne, neque ullum tunc instrumentum factum est. Denique in ultima ccena Dominus vivebat, in passione non tam vivebat, quam moriebatur. Unde Apostolus Ilebr. ix. dicit: Testamentum morte confirmari; non enim valet dum vivit, qui testatus est, quasi dicat, ante mortem fieri, sed morte consequente firmari.

Hoc ergo posito, sanguinem illum Testamenti veteris, figuram fuisse sanguinis, qui nobis datur in Eucharistia; iisdem argumentis probari posset, meliorem fuisse figuram re ipsa figurata, si ibi verus sanguis, hic tantum sit vinum, quibus probavimus Agnum meliorem esse pane. Sanguis enim, et nobilior substantia est, quam vinum, et melius repraesentat Christi sanguinem, quam vinum.

Tertia figura est manna, quod Judaeis in deserto pluebat, Exod. xvi. Fuisse enim manna figuram Eucharistia!, patet ex verbis Domini, Joan. vi: Patres vestri manducaverunet manna in deserto, et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in se ternum. Idem praeterea colligitur ex Apostolo, qui I Corinth. x. mare rubrum comparat Baptismo, et manna Eucharistiae. Idem et Patres docent, Chrysostomus, Gyrillus, Theophylactus, et Augustinus in cap. vi. Joannis, et preeterea Ambrosius lib. v. de Sacrament. cap. i. de iis qui init, myst, cap. vm, et ix. Denique tanta est inter manna, et Eucharistiam similitudo, ut res ipsa clamet, illud hujus fuisse typum. Manna datum est in deserto, dum filii Israel transito mari rubro ad terram promissionis pergerent: ita etiam (ut notat Augustinus tract. 11. in Joannem ) Eucharistia datur in hujus vitae deserto, dum post Baptismum tendimus ad veram patriam nostram, quae est vita aeterna. Deinde manna id habuit singulare, ut licet aliqui multum, aliqui parum collegisse viderentur, omnes tamen eamdem mensuram invenirent, Exod. xvi. Quod certe aptissime quadrat in Eucharistiam, cum idem sit Sacramentum, eadem virtus, idem fructus in magna parte signorum, et in parva. Denique non caret mysterio, quod et manna, et aqua de petra, quibus utraque species Sacramenti figuratur, contemptum, dubitationes, et contradictiones passa sint, et propterea multi inde perierint, unde refici debuissent. De manna Psal. lxxvii. Numquid panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? Et Numer xx. legimus aquam illam, aquam contradictionis appellatam. Et Numer. xxi. Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Ibidem describitur strages occisorum propter hujusmodi murmurationes. Porro dubitationes, murmurationes, et contradictiones circa Eucharistiam hoc potissimum tempore notissima* sunt. Et certe si (ut Apostolus ait, I Corinth. xt.) multi dormiebant, id est, moriebantur corporaliter olim, quia indigne sumebant Eucharistiam, multo plures credendum est mori in aeternum, propter contemptum, et blasphemias in tam admirabile Sacramentum.

Jam vero, quod manna res fuerit multo praestantior, quam Eucharistia, si ea non vere continet corpus Domini, facile probari potest. Nam si consideremus manna, et panem Eucharistiae, ut dona quaedam, abstrahendo a significatione; manna fiebat manibus Angelorum, unde dicitur panis Angelorum, Psal, lxxvii. et Sapient, xvi. Panis Eucharistiae fit manu pistorum. Manna pluebat e

coelo; panis iste prodit e furno. Manna habuit omnem saporem, imo summo miraculo, cuique sapiebat, quod is desiderabat. Sapient. 16, panis, nihil nisi panem sapit. Quid igitur est, quod Christus Joan. vi. ait: Non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum; et alia quae ibidem subjungit, longe anteponens Eucharistiam suam mannae Judaeorum? Si vero considerentur ut symbola externa, melius Christum significat manna, quam panis, et quia illud erat e coelo, et quia habuit omnem saporem, et quia aequa mensura sumebatur ab omnibus, licet diversa esse videretur.

Chapter 4 of 133