Caput XIV. Solvuntur argumenta adversariorum deprompta ex verbo Dei
Nunc laudem solvenda sunt argumenta, quae adversarii ex verbo Dei proferunt, ut probent Christi corpus non esse revera in Eucharistia. Proponam autem argumenta secundum ordinem librorum Scripturae sacrae, memoriae causa.
Primum argumentum sumunt ex illis verbis Ps. cxiii: Deus autem noster in caelo, et Isai. lxvi: Coelum mihi sedes est. Ex his locis hoc argumentum instituit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, par. i. in 8. objecto: «Christus ut homo post resurrectionem est in eadem sede cum Patre, quia sedet ad dexteram Dei; ergo sicut Deus Pater in coelo sedem habet, ibiquh quaerendus est, non in templo, vel pyxide \ ita etiam Christus; nisi velimus, sedem Dei et coelum in pyxide contineri. »
Respondeo: Argumentum hoc nihil omnino probare, vel potius contrarium probare ejus, quod auctor intendit. Nam licet sedes Dei dicatur coelum, quia in eo loco Deus manifestat gloriam regni sui; tamen etiam extra eum locum Deus invenitur, cum sit ubique, et falsum est Deum non esse quaerendum, nisi in coelo, cum Actor, xvii. Paulus dicat, ubique posse quaeri, et ir. veniri Deum, quia non longe est ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus, movemur, et sumus. Eodem igitur modo Christus homo, licet sit in coelo, et ibi sedeat in throno regni, manifestans Angelis et beatis gloriam suam, tamen etiam extra coeli. m esse potest, ubi ipse ^oluerit: non ergo dicimus coelum esse in pyxide, sed Christum in coelo, et extra coelum esse posse.
Sed urget Martyr in solutione objecti 48. hoc sophisma: « Christi corpus est in coelo, Christi corpus est in Sacramento, ergo Sacramentum est in cado. » Et quia responderat Gardinerus vitiosum esse argumentum, cum constet quatuor terminis, iterum Martyr affirmat, non esse nisi tres terminos, videlicet Christi corpus, existens in coelo, existens in sacramento: et duobus aliis argumentis contendit omnino sequi, ut Sacramentum sit
in cado, si corpus Christi est in cado, ut Scriptura dicit, et etiam in Sacramento, ut nos dicimus. Secundum igitur argumentum est: « Esse idem corpus eodem tempore cum Sacramento, et non cum Sacramento, contradictio est manifesta; ergo Christi corpus in coelo erit etiam cum Sacramento, proinde Sacramentum erit in cado: nam si sit in calo sine Sacramento, erit eodem tempore cum Sacramento, et non cum Sacramento. » Tertium est in prima figura: «Omne Christi corpus, ve! quidquid est Christi corpus, est in calo. Sed Sacramentum Eucharistiae est Chri ti corpus, ergo Sacramentum Eucharistia est in cado.»
Respondeo: In primo argumento' vere sunt quatuor termini, ut Gardinerus dixit. Nam in conclusione: « Ergo Sacramentum est in calo, » non accipitur, existens in Sacramento, qui fuit tertius terminus in praemissis, sed ipsum sacramentum, qui est quartus terminus: aliud enim est esse in sacramento, aliud esse Sacramentum. Itaque, vel argumentum est omnino vitiosum, vel ita concludi debuisset, Christi corpus est in calo, Christi corpus est in sacramento; ergo quod est in sacramento, est in calo; sive: ergo res existens in Sacramento, est res existens in cado. Et hoc est verum, sed non inde sequitur: ergo Sacramentum est in calo; cum aliud sit sacramentum, aliud res existens in sacramento.
Secundum argumentum nihil concludit: quia ex eo quod Christi corpus est in cado, ubi non est sacramentum, non sequitur Christi corpus esse cum sacramento, et non esse cum sacramento: sed tantum sequitur Christi corpus esse in sacramento, et extra sacramentum: vel esse non cum sacramento; vel esse cum sacramento, et esse sine sacramento, vel esse non cum sacramento. Quae omnia sunt vera, et nullo modo contradicentia, cum omnia sint affirmantia: contradicentium enim altera negare, altera affirmare debet. Idem videmus in similibus. Nam ex eo, quod idem Deus eodem tempore est in calo, et in terra, et in codo non est Deus cum terra, nec in terra. est cum cado, non colligimus: ergo Deus est in calo et non est calo, vel est cum calo et non est cum calo, sed solum colligimus: ergo Deus est in calo, et extra calum; est cum cado, et sine cado. Idem apparet in anima, quae simul est
in capite, et pedibus: cum tamen nec pedes sint in capite, nec caput in pedibus.
Tertium argumentum est quidem in prima figura si accipiatur corpus Christi pro corpore Christi naturali, et mystico, sed tunc est falsa propositio: « Omne corpus Christi est inccelo ». Nam Ecclesia militans est corpus Christi, et non in coelo. Si vero accipiatur corpus Christi pro solo naturali corpore tunc vera est propositio, sed non est universalis, neque argumentum esse potest in prima figura. Non enim propositio est universalis, si signum illud (Omne) addatur ad terminum singularem; idem enim est: Petrus, et, Omnis Petrus, si de uno tantum loquaris. Praeterea etiam assumptio est falsa. Non enim sacramentum Eucharistiae est corpus Christi, sed continet corpus Christi: sacramentum enim est signum sensibile.
Secundus locus est Matth. xv: Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. « Sed corpus Christi non emittitur in secessum, sed solus panis; ergo non intrat corpus Chrsti in os, sed solus panis. » Argumentum est Petri Martyris in lib. contra Gardinerum i. par. object. 88.
Respondeo cum Algero initio secundi libri, ad similia objecta opportuisse quidem aures obturare, et nihil respondere: tamen ob haereticorum importunitatem, ac ne pusilli scandalizentur, breviter argumento satisfaciendum. Dico igitur, apud Catholicos quaestionem esse physicam, quid fiat de speciebus corruptis in stomacho, de qua nos hoc loco non disputamus: de corpore autem Christi, de quo solo disputationem instituimus, nullam esse quaestionem, sed certum esse Christi corpus intrare per os Communicantium, et tamen non emitti in secessum, sed corruptis in stomacho speciebus sine ulla sui laesione desinere ibi esse: sicut ante consecrationem panis, sine ullo detrimento suo ibi non erat. Solum igitur quaestio manet de verbis Domini, quomodo cum illis cohaereat, quod dicimus; aliquid per os intrare, et in secessum non emitti: sed solutio apertissima est. Loquitur enim Dominus de cibis, qui sumuntur ad alendum corpus: illi enim ordinarie cum cursum tenent, quem Dominus describit. Quare ipse Dominus post resurrectionem vere comedit, et bibit, ut testantur omnes Evangelistae in ult. cap. Evangelii,
et Petrus Actor, x. et tamen non emisit cibos in secessum, quia non comedit ad nutriendum corpus, sed ut ex actione illa vitalis manducationis probaret se verum, et vivum corpus habere. Sic igitur corpus Christi, quod a fidelibus manducatur, non ad corpus nutriendum, sed ad animam sustentandam, ut Ambrosius dicit lib. i. de Sacramentis cap. 4. non est necesse ut corporaliter digeratur, vel in secessum emittatur.
Excipit Petrus Martyr, exemplum allatum de Christo comedente post resurrectionem, non esse ad rem, quia Dominus loquebatur Matth. xv. de hominibus mortalibus comedentibus, non de immortalibus. At sicut ipse restringit verba Domini ad manducantes mortales: ita nos restringere possemus ad cibum corruptibilem, quale non est corpus Christi, quod in sacramento* sumimus. Et praeterea exemplum nostrum maxime est ad rem. Nam Dominus si tantum loquebatur de mortalium manducatione, ideo de eis tantum loquebatur, quia illi soli comedunt, ut nutriantur: quocirca per se loquebatur de omnibus, qui comedunt ut nutriantur, per accidens autem loquebatur tantum de mortalibus. Nam si immortales indigerent nutritione, certe etiam ipsi post comestionem digererent cibum, et egererent excrementa: sicut e contrario cum aliquis mortalis comedit, et inde non nutritur, sed evomit quod comederat, quod intravit per os, in secessum non vadit. Exemplum igitur Christi comedentis post resurrectionem, aptissimum est ad demonstrandum eum solum cibum intrare per os, et in secessum emitti, qui sumitur ad corpus nutriendum.
Tertius locus est Matth. xxiv: Si dixerint, vobis: ecce hic, aut illic est Christus, nolite credere. « Non igitur creden 'um est, cum dicunt (Papista)): Ecce in illo altari, aut in illa pyxide est Christus. » Argumentum est ejusdem Petri Martyris in lib. contra Gardinerum i. par. object. 9.
Respondeo: Monet Christus, ut caveamus impostores, qui se nomine Christi venditabunt: subjungit enim: Surgent pseudochristi etc. Sed duabus conditionibus describit hos impostores, qua? omnimo repugnant Eucharistia), ut nulla probabilitate trahi possit hic locus ad Eucharistiam. Primo dicit, eos impostores clanculum venturos, non aperte, et manifeste; ut patet ex illis
verbis: Ecce in deserto est, ecce in penetralibus. Unde (ti m opponit his c’anculariis pseudocbristis adventum suum toti orbi terrarum conspicuum, quem com arat fulgori solis; nemo enim dicit: Hic e.-t sol, aut sol: nam vix apparuit supra horizontem, cum totum hemispherium splendore implevit, ut non sit opus indicare ubi s:t. Secundo dicit, eos venturos visibiliter, et more humano loquentes, et tracta t s cum 1 ominibus. licet in angulis, et pen< tralibus. Nam dicit for.1 homines, qui verbis, et falsis prodigiis dt cipiant. Uterque conditio deest Eucharistiae. Nam in primis non in deserto aut penetralibus, sed in mediis urbibus, in frequentissimis templis, in editis, et conspicuis altaribus consecratur, et asse.vatur. Et praeterea licet ita publice in toto mundo Eucharistia habeatur, et honoretur, tamen Christus non visibi iter, nec more humano ibi adest. neque praedicat, aut nrraeula facit, sed ita est ibi, ac si non esset, quod attinet ad judicium exteriorum sensuum.
Sed instat Petrus Martyr: « Licet Christus non loquatur eo loco de Eucharistia, tamen recte affertur iste locus contra Papistas errantes circa Eucharistiam. Nam Christi mens eo loco fuit, admonere fideles, ne temere credendo decipiantur, et pro vero Christo recipiant impostores: at non minus periculum imminet, si Christum in pane esse credant, et creaturam pro creatore adorent. » At probaro debuit, non assumere, idem esse periculum. Siquidem magnum imminet periculum, si credamus alicui homini praedicanti in deserto se esse Christum; cum Dcminus aperte monuerit, se non venturum more praedicatoris, aut Prophetae clancularii, sed solum more judicis, idque in nubibus coeli manifestissime. Nusquam autem Christus monuit, se non futurum invisibiliter in Sacramento: imo contrarium dixit, tum per se, cum ait: Hoc est corpus meum / tum per Ecclesiam, cui ut obediremus, imperavit.
Quartus locus est Matth. xxvi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis (i). Urgent hunc locum vehementer Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. §20. et Martyr contra Gardinerum in 2. objecto: «Nam si vere Christus est in Eucharistia, inquit Martyr, contraria sententia erit vera, nimirum: Pauperes non semper habebitis.
me autem semper habebitis. Nam post resurrectionem non habebimus pauperes, sed in hac vita tantum, atque ita non semper habebimus; Christum autem; et hic in omnibus templis, et in alia vita coelo semper habebimus.» Et quia Catholici forte respondere possent, hic agi de praesentia Christi pauperis, et egentis hominum obsequiis, qualis nunc non habetai a nobis: contra illi probant, Christum, hoc lec» se a pauperibus distinxisse, cum ait: Pauperes semper habebitis, me autem non s niper nec loqui eum de obsequio utili; sed de cu’tu, et honore: nam ideo apostoli murmurabant, quia viderant subtractum pretium pauperum necessitatibus, et effusum in cultum, et honorem quemdam, quo Christus non egebat, neque eum requirebat. At ejusmodi cultum adhuc possemus exhibere Christo praesenti, si in Eucharistia adesset. Quare necesse esse concludunt, ut vel non sit Christus in Eucharistia, vel falsa sint illa verba: Me autem non semper habebitis, id est, ita praesentem, ut rebus pretiosis corpus meum honorare possitis. Addit Martyr Christum his verbis aperte notasse Papistarum idololatra m, qui Eucharistiam honorant auro, argento, suffitu, aliisque rebus pretiosis. Denique, tum Calvinus, tum Martyr confirmant expositionem suam ex Augustino qui tract. 50. in Joan. conferens hunc locum: Me autem non semper habebitis, cum illo: Vobiscum sum omnibus diebus; dicit, priorem locum intelligi de praesentia carnis, posteriorem de praesentia majestatis.
Respondeo: Loquitur Dominus de praesentia sua corporali, ac visibili, et secundum eum statum in quo aliquid utilitatis corporalis ab hominibus recipere poterat. Id patet, quia loquitur de obsequio a Maria sibi praestito in illa unctione, ac dicit non semper se ita fore praesentem ut tale obsequium recipere possit. Porro Magdalena unxit certam partem corporis, quam videbat: proinde more humano cum ea versabatur Dominus. Praeterea loquitur Dominus de praesentia, qua habemus nobiscum pauperes: id enim requirit antithesis: Pauperes semper habebitis, me autem non semper, id est, eo modo, quo habetis pauperes, id est, visibiliter, et more humano conversantem. Neque illud Magdalenae obsequium, fuit solius honoris, sed etiam commodi, et utilitatis; sive respiciamus intentionem Mariae, sive intentionem
Spiritus sancti illam moventis. Illa enim sine dubio id fecit ad refocillanda Christi membra ex laboribus fatigata: Spiritus sanctus autem intendebat etiam per hocMarise ministerium significare Christi mortem, et sepulturam imminere; sic enim Dominus ait: Prsevenit. ungere corpus meum in sepulturam. Unctio autem corporum non est tantum honoris, sed e iam utilitatis, quia conservat, et odorem tribuit. Secundum praesentiam igitur talem, id est, visibilem, et obsequio indigentem, non habemus nunc Christum: nec tamen carentia hujus praesentiae repugnat praesentiae ejusdem Christi in Eucharistia, quae est invisibilis, et nullo indigens obsequio. Nam si Dominus Lucae ult. dixit: II xc locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, ubi significavit, se non esse jam cum illis, quia non versabatur amplius cum eis more humano, licet vere, et visibiliter adesset: quanto magis nos dicere possumus, Christum non esse jam nobiscum juxta illud: Me autem non semper habebitis: cum non modo non versetur nobiscum more ' humano, sed ne adsit quidem visibiliter?
Exhis ruunt omnia objecta adversariorum. Nam in primis non sunt contrariae sententia, ut Martyr objiciebat: Pauperes semper habebitis, me autem non semper; et, Pauperes non semper habebitis, me autem semper. Nam si intelligantur de diverso modo praesentiae, ambae sunt verae.
Deinde falsum est, quod illi assumebant, posse Christo exhiberi obsequium tale in Eucharistia, qualo exhibuit Maria. Nam (ut paulo ante ostendi) illud obsequium fuit non solius honoris, sed etiam utilitatis; qualis obsequii nunc Dominus capax non est. Et praeterea illa obsequium praestitit Chr sto visibiliter praesenti, et unxit certa membra, quod nos facere non possumus: imo si quid valeret objectum adversariorum, sequeretur Christum, ne in cmlo quidem nunc esse. Nam etiam in coelo existentem possumus honorare, auro, argento, suffito, ac similibus rebus, ut honoramus in Eucharistia. Nec enim suffitum adhibemus, ut oblectemus nares Christi, vel aurum, ut oblectemus ejus oculos corporales, sed adhibemus ista extrinsecus ad species illas panis, et vini, ut testemur pium affectum erga ipsum; sicut etiam facimus, cum ornamus templa, cruces, imagines, et alia vel loca, vel instrumenta, etiam absente Eucharistia.
Quod autem Martyr dicebat, notari a
Christo papistarum idololatriam, qui auro honorant Eucharistiam: multo nos melius retorquemus in ipsum. Dominus enim dum factum Mari se laudavit, satis aperte docuit cultum sui corporis anteponendum esse aliquando eleemosynis in pauperes. Et Theophylactusincn/?. xiv. Marci scribit, eos Judse Iscariotis socios esse, et cum eo a Domino reprehendi, qui discum aureum, in quo jacere solet Christi corpus in sacra mensa, dant pauperibus, et in viliori vase illud reponunt. Quod tamen intelligitur, quando non ea urget calamitas pauperum, ut aliter provideri non possit eorum necessitati.
Denique ad locum Augustini respondeo: Per carnis praesentiam intelligere Augustinum preesentiam visibilem Christi, more humano inter homines conversantis: ita enim ipse se explicat: « Non semper habebitis, inquit, me vobiscum. Quare? quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis, et eis deducentibus videndo, non sequendo, ascendit in coelum. » Et infra: « Habuit illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. » Haec ille. Ubi indicat preesentiam carnis vocari, quando Christus oculis videbatur, quam certe modo non habemus: Nam Christum in Eucharistia fide tenemus, oculis non videmus.
Adde quod Augustinus ibidem non tacuit praesentiam Domini in Eucharistia. Dixit enim nunc adesse tribus modis, per majestatem, per providentiam, et per ineffabilem atque invisibilem gratiam: sub quo ultimo membro, etiam Calvino teste, includitur praesentia Domini per Eucharistiam. Sed intelligit ipse more suo non de reali praesentia, sed per signum, aut fidei apprehensionem. Verum id repugnat eidem Augustino, qui superius in eodem tractatu scribit, Christum nunc esse praesentem per fidem, per signum Christi id est, per signum crucis, per Baptismum, et per,Eucharistiam: ubi distinguit Eucharistiam a signo, et apprehensione fidei.
Ubi etiam notandum est, fidem, signum crucis, et Baptismum non requirere realem preesentiam Christi, ut requirit Eucharistia. Nam fide apprehendimus etiam absentia; signum crucis repraesentare potest etiam absentia: in Baptismo adest Christus ut regenerans, potest autem regenerare, etiamsi corpore absit, quemadmodum sol manens in
coelo* gignit herbas in terra. At in Eucharistia Christus adest, ut cibus reficiens, dum manducatur: non potest autem cibus manducari, et reficere, nisi reipsa sit prsesens.
Quintus locus est Marci ult: Assumptus est in coelum, et sedet ad dexteram Dei. Item. Act. i: Videntibus illis elevatus est, etc. Et Actor, m. Oportet illum ccelum suscipere usque ad tempus restitutionis omnium. Philip, m. Conversatio nostra in coelis est, unde etiam Salvatorem expectamus. Hinc ita argumentatur Calvinus lib. iv. cap. 17. § 27. « Scriptura testatur Christum, quod attinet ad naturam humanam ascendisse in coelum; ibique mansurum usque ad diem judicii; et tunc demum, et non ante ad inferiora hsec loca rediturum: non igitur verum est tam soepe descendere, ut sit in Eucharistia, ut Papistae volunt. »
Respondeo: Hoc argumentum, quod videtur adversariis insolubile (unde perpetuo clamant nos destruere unum articulum Symboli) nullam revera difficultatem habet. Nos enim fatemur Christum, quoad naturam humanam ascendisse in coelum, ibique nunc esse, et futurum usque ad diem judicii, neque ante descensurum. At negamus consequentiam: « Ergo non est vere in Eucharistia. » Non enim ut sit in Eucharistia, debet coelum deserere, aut descendere motu locali: sicut etiam, ut appareret Paulo Act. ix. et Petro cum ei dixit: « Vado Romam iterum crucifigi, » et aliis sanctis frequenter, non ccelum deseruit, sed solum se constituit, ubi voluit, et quomodo voluit. Non igitur de articulo Ascensionis ulla quaestio est; sed potius de articulo omnipotentiae, utrum scilicet Christus possit se in pluribus locis constituere, et sit vere omnipotens, an id non possit: de qua re suo loco disseremus.
«At, inquit Calvinus, e coelo illum expectare jubemur, non igitur in terris quserere.» Respondeo: Expectare jubemur, ut veniat cum gloria reformaturus corpora nostra, mundum judicaturus, etc., cum qua expectatione non pugnat invisibilis praesentia ad nos interim reficiendos.
Sextus locus est Luc. xxiv: Palpate, et videte, quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere. Calvinus lib. iv. cap. 17. § 29. ita argumentatur: « Veritas carnis, Christo teste, probatur aspectu, et contactu. At in Eucharistia nihil videtur, aut tangitur, nisi panis: non igitur ibi caro, sed
panis est. » Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 123. alio modo consequentiam deducit: « Si posset fieri, ut sensus fallerentur, et aliquid panis videretur, et esset caro, Christi argumentum infirmum fuisset, cum probavit se carnem habere, quia videri, et tangi poterat: potuisset enim responderi, videri quidem sensuum judicio esse carnem, sed tamen aliud quidpiam esse.»
Respondeo ad Calvinum, aliud esse affirmative colligere: Hoc palpatur et videtur, ergo corpus est; aliud negative: Hoc non palpatur, nec videtur, ergo non est corpus. Prior consequentia optima est, quam Dominus facit: siquidem nullo modo fieri potest, ut res incorporalis videatur, aut tangatur sensibus corporalibus, nec sensus falluntur circa proprium objectum. Itaque necessario quod videtur, et tangitur, corporale est. Posterior consequentia, quam Dominus nequaquam facit, sed Calvinus facit, mala est. Potest enim fieri, ut verum corpus sit prsesens, et non tangatur, nec videatur, quia tectum est alio corpore; vel quia Deus impedit, ne species sensibiles ad sensus transmittat: quomodo Luca; iv. ipse transiens per medium illorum ibat, qui eum de monte praecipitare volebant. Et de sancto Gregorio Thaumaturgo scribit Nyssenus in ejus vita; et de S. Felice Nolano Paulinus in natalibus ejus, ita interdum eos persecutoribus occultatos, ut nulla re interposita praesentes non viderentur, aut sentirentur. Addo etiam, posse divina virtute fieri, ut corpus existat more spirituum indivisibiliter, ut videri ac tangi nullo modo possit; cum tamen fieri nequeat, ut spiritus existat more corporum divisibiliter. Sed de hoc infra dicemus: nunc satis est ostendisse non esse bonam consequentiam: non videtur, aut tangitur, ergo non est corpus; licet optima sit: Videtur, et tangitur, ergo corpus est.
Jam ad Petrum Martyrem respondeo: Sensus corporales falli non posse circa proprium objectum; falli tamen posse circa id, quod latet sub objecto sensuum; quod tamen magis convenit sensui interno, quam externo. Ssepe enim accidit, ut pictores decipiant oculos, vel imaginationem intuentium, cum aliquid ad vivum exprimunt: quod de illo refertur, qui ita scire uvas depinxit, ut ad illas aves accurrerent, quasi verse essent uvse. Et in Scripturis, qui videbant, et tangebant assumpta ab angelis corpora, Genes. xviii. et xix. non fallebantur, cum se corpus videre et tangere credebant: fallebantur tamen, cum se corpus humanum tangere, et videre existimabant. Sic etiam in Eucharistia, non falluntur sensus nostri, cum nos album quid, rotundum, solidum sentire arbitramur: falluntur tamen cum nobis substantiam panis, sub illis accidentibus latere de nuntiant. At nonpropterea infirmum fuit argumentum Domini, sed efficacissimum. Solum enim probare voluit Dominus, se non esse inane spectrum, aut umbram, seu phantasma, ut Apostoli suspicabantur, sed verum corpus; id vero ex testimonio sensus tangendi optime probavit: illud autem corpus esse humanum, vivum, idem quod antea fuerat, non probavit Dominus hoc solo argumento ex tangendi sensu deprompto, quod sine dubio non erat sufficiens; sed multis aliis modis, loquendo, manducando, testimonio Angelorum, miraculo piscium, allegatione Scripturarum etc.
Septimus locus estJoan. vi: Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam. Hoc est potissimum fundamentum Zwinglii, in lib. de vera, et f Usa religione cap. de Eucharistia; hunc enim locum yocat murum aheneum, et adamantem infractum. Petrus etiam Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 34. eodem hoc loco utitur, atque ita argumentum deducit: « Capharnaitae putabant Christi carnem corporaliter manducandam, ut nunc arbritrantur Papistse. At Christus errorem illorum reprehendit, cum ait: Caro non prodest quidquam: significat igitur Dominus carnem suam non corporaliter manducandam, sed sola fide spiritualiter. »
Respondeo: Murum istum non modo non aheneum, aut adamantinum, sed vix luteum dici posse. Nam in primis etiamsi Christus loqueretur de carne sua, et eam diceret nihil prodesse, non tamen recte colligeremus, non esse veram carnem in Sacramento, idque propter duas causas. Primo, quia eodem modo concludi posset, non esse panem in Sacramento: nam si caro Christi non prodest, multo minus panis triticeus proderit. Secundo, quia si de carne sua hoc Dominus dixisset, certe non intellexisset eam absolute non prodesse, sed non prodesse, si sola sit, id est, absque spiritu eam vivificante, ut exponunt
Augustinus et Cyrillus; alioqui enim si caro Christi non prodesset manducantibus eam, quomodo in eodem capite Dominus dixisset: Qui manducat meam carnem, habet vitam seter - nam? et, Nisi manducaveritis, non habebitis vitam in vobis? Et denique summa impietas est negare Christi carnem Divinitati unitam nihil prodesse, cui totam nostram salutem B. Paulus tribuit, dum Coloss. i. dicit, nos Deo reconciliatos per carnem Christi. Cum igitur in Sacramento nos esse credamus non nudam carnem, sed unitam divinitati, et per spiritum Dei vivam, et vivificantem, nihil facit contra nos illud: Caro non prodest quidquam.
Sed prseterea est alia solutio. Nam verus et litteralis sensus eorum verborum, non est, quod caro Christi, sive substantia carnis non prosit, sed quod carnalis intelligentia non prosit / ut exponunt Ghrysostomus, Theophylactus, et Euthymiusin hunc locum: necnon Origines in lib. m. inepist. ad Romanos, explicans illa verba cap. iii: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro; et Cyprianus in sermone de Ccena Domini et alii. Vocatur enim eo loco nomine carnis, humana et carnalis cogitatio, ut distinguitur a cogitatione spirituali, et ex fide, atque inspiratione coelesti excitata.
Id probatur primo, quia caro in Scripturis fere ubicumque distinguitur contra spiritum, vel contra aliquid sublimius; non significat substantiam- carnis, sed vel infirmitatem, vel corruptionem, vel (ut dixi) humanam, et carnalem cogitationem; quee omnia in idem fere incidunt: si quidem ex corruptione est, ut homo humano suo sensu de rebus divinis judicare velit. Genes. vi: Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro sunt, id est, carnales, infirmi. Matth. xvi: Caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus. Rom. vm: Qui secundum carnem ambulant, et non secundum spiritum; et, Qui in carne sinit, Deo placere non possunt; et, Prudentia carnis mors est, prudentia spiritus, vita et pax. Galat. i: Non acquievi carni et sanguini (-4). IIoc ergo modo caro non prodest quidquam, id est, cogitare, et intelligere manducationem carnis Christi humano, et carnali modo, quasi scindenda esset in partes, et coquenda, ac masticanda, et convertenda in propriam substantiam per actionem caloris naturalis.
Secundo idem probatur ex occasione, quam habuit Dominus, ut diceret ista verba. Occasio enim fuit error Capharnaitarum, qui non solum cogitabant, quod Martyr dicit, veram carnem Christi nobis promitti, quod est verissimum, sed cogitabant eam manducandam eo modo, quem illis suggerebat proprium judicium, et humanum experimentum, ut Augustinus et alii exponunt, nimirum quo modo comeduntur alia» carnes. Huic enim errori aptissime respondet hcec Domini sententia: idem enim est ac si dixisset: Animalis homo non assequitur divina mysteria.
Tertio probatur ex verbis sequentibus; subjungit enim immediate: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus, et vita sunt, id est, sunt verba explicantia, et tradentia res divinas, spirituales, vitam aeternam afferentes, propterea non debent humano sensu accipi, sed fide, et intelligentia a Deo inspirata, quasi dicat Dominus: Non mirum est si vos non intelligitis, quia vos humana cogitatis, et ego loquor divina. Quomodo etiam Joan. iii. cum Dominus loqueretur de mysterio regenerationis, et Nicodcmus cogitaret carnalem quamdam nativitatem ex utero matris, reprehendit eum illis verbis: Qui cie terra est, de terra loquitur; qui cie coelo venit, super omnes est, id est, tu homo terrenus, terrena cogitas, et loqueris; ego qui de coelo veni, loquor ea, quae superant captum omnium hominum: et ideo fide divina, non humano judicio hic opus est. Idem etiam colligitur ex aliis sequentibus verbis: Secl sunt quidam ex vobis, equi non credunt. Ista enim verba nullo modo cohaerent cum illa explicatione; Caro non prodest quidquam, id est, non prodest manducare carnem in Sacramento. Quae enim est ista connexio: Non prodest manducare carnem in Sacramento; sed sunt ex vobis qui non credunt? At cum nostra explicatione aptissime cohaerent. Idem enim est, ac si diceret: Caro non prodest ad credendum, sed spiritus fidei: ideo quidam ex vobis non credunt, quia non habent spiritum, sed toti sunt caro, et carnali judicio res divinas metiuntur. Unde etiam consequenter adjungit: Proqoterea dixi vobis, quia nemo potest ad me venire, nisi Pater meus traxerit illum. Ubi videmus Dominum semper loqui de intelligentia spirituali, quee datur a Deo iis, qui credunt verbis ipsius, et opponitur humanae cogitationi, et sapientiae.
Ubi etiam illud est observandum, istam sententiam: Caro non proclest quidquam, ideo afferri ut murum aheneum contra Sacramentum ab haereticis, quia vere caro sunt ipsi, et caro non modo non prodest quidquam, sed etiam plurimum obest; est enim radix, et quasi parens omnium heeresum. Ideo enim haeretici sunt haeretici, quia nolunt subjicere judicium suum verbo Dei, sed humana sua ratione omnia metiri volunt: et praesertim Sacramentarii. Causa enim praecipua cur non credant, est, quia humana ratio, qua sola ducuntur, non assequitur arcana Dei, et ipsi nihil volunt credere, nisi quod intelligunt. Praetexunt quidem Scripturas, sed tota quaestio est de sensu Scripturae in quo assequendo nolunt illi Ecclesiae acquiescere, ad quam nos Scripturae apertissime mittunt, sed judicio suo niti volunt. Itaque Apostolus Galat. v. inter opera carnis, heereses numeravit.
Octavus locus est Joan. xn: Ubisum ego, illic et minister meus erit. a At sancti non sunt in Eucharistia, igitur neque Christus ibi est. » Hoc argumentum satis indicat inopiam solidarum rationum, qua laborant adversarii: neque enim ad has ineptias descenderent, si aliquid solidi proferre possent.
Sed tamen respondeo. Primo, Christum non dixisse: Ubicumque ego sum, sed: Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Satis igitur est si sancti alicubi sint cum Christo, etiamsi non sint ubicumque est ipse: alioqui etiam in cruce cum ipso omnes esse debuissent. Secundo, certum est Christum illis verbis promisisse consortium regni, et gloriae: sic enim ait clarius Joan. xvn: Pater, volo ut ubi sum ego, et isti sint mecum, ut videant claritatem 7neam.
Sed instat Petrus Martyr contra hanc solutionem in lib. contra Gardinerum objecto 37. «Vel Christus in Eucharistia est in gloria Patris, vel non: Si non est, impie faciunt, qui eum gloria Dei Patris ad haec inferiora devocant. »
Respondeo: Sophistice argumentari pseudomartyrem istum: siquidem Christum in Eucharistia esse in gloria Patris, dupliciter intelligi potest. Uno modo, ut dum est in Eucharistia, videat Deum sancta illa anima, et proinde sit etiam in gloria Patris; et hoc modo Christus in Eucharistia est in gloria; nec enim unquam, aut usquam gloria privatur.
Altero modo, ut esse in Eucharistia sit illi gloria, et beatitudo; et hoc modo in Eucharistia non est in gloria: nec enim species illse sunt gloria Dei 'Patris; non igitur opus est, ut sancti sint in Eucharistia, ut sint cum Christo in gloria. Addo autem secundum Sanctorum Patrum doctrinam, Christo in Eucharistia existenti adesse semper choros Angelorum, ut aperte testatur Chrysostomus lib. vi. de Sacerdo io, et homil. 63 ad populum Antiochenum, et Ambrosius in cap. i. lucx, in illa verba: Apparuit illi Angelus: et Gregorius lib. iv. Dialogor. cap. 58.
Nonus locus est Joan. xiv: Relinquo mundum, et vado ad Patrem (i). Ac ne forte respondeamus Dominum reliquisse mundum visibiliter, sed mansisse tamen in mundo invisibiliter, occurrit Martyr libro contra Gardinerum objecto. 3. ct Calvinus lib. iv. Institutionum cap. 17. §. 26. ac probat id non recte posse responderi, quia Dominus in eodem loco promittit alium Paracletum, id est, Spiritum sanctum, qui suppleat absenti* sure defectum. Non autem vere suppleret defectum absentise Christi Spiritus sanctus, nisi is vere, sa’tem ut homo, abesset: si enim totus ■Christus, et ut Deus, et ut homo adest, quorsum eget vicario? Denique notat Calvinus, antitheta esse, Christi ascensum, et descensum Spiritus sancti: quocirca necesse esse, ut vere ex mundo Christus abierit quoad carnem, si succedere debuit Spiritus sanctus.
Respondeo: Christum reliquisse mundum, quoad conversationem humanam; non enim post mortem suam versatus est in mundo more aliorum hominum: hsec tamen absentia non repugnat praesentiae alterius generis, ut supra diximus, et probavimus ex eo loco Luc. xxiv: ILxc locutus sum vobis cum essem vobiscum.
Porro, argumentum de adventu Spiritus sancti, aut ego nihil video, aut juvat causam nostram. Nam Spiritus sanctus non promittebatur, ut suppleret omnem Christi praesentiam; ipse enim ibidem dicit: Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos; et Matth. ult. Vobiscum sum usque ad mundi consummationem; et Joan. I. In mundo erat. Solum ergo supplere debuit praesentiam Christi inter homines humano more conversantis. Quia enim Apostoli carituri erant conspectu
Christi, et concionibus, atque exemplis ejus; egebant majori gratia interna, quae suppleret externam illam consolationem, et auxilia: atque hoc est, quod eis Christus promisit, cum alium Paracletum promisit. Quod certe nihil facit contra praesentiam Christi in Eucharistia: sic enim ibi praesens est Christus, ut eum nec videamus, nec audiamus, neque nobiscum humano more conversetur.
Denique illa antithesis ascensus Christi, ct descensus Spiritus sancti, videtur etiam contra Calvinum. Nam sicut Spiritus sanctus vere descendit, et tamen in coelo etiam mansit; ita Christus vere ascendit, et tamen vere etiam mansit nobiscum, non solum ut Deus (quomodo ubique est) sed etiam ut homo in Eucharistia, sed modo spirituali et invisibili.
Decimus locus est, Joan. xx: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Urget hunc locum Calvinus lib. iv. cap. 17. § 29. « Dominus, inquit, ipse non oculos tantum, sed omnes sensus nostros e terra subducere voluit, se tangi a mulieribus vetans, donec ascendisset ad Patrem. Cum pio reverenti* studio Mariam videat properare ad osculandos pedes, cur tactum hunc improbet, ac prohibeat, donec in coelum receptus fuerit, nulla causa est, nisi quia nusquam alibi vult quseri. »
Respondeo: Tantum abest, ut nulla sit alia causa, nisi ista; ut ista non sit vera causa, et multee 'alite reddi possint. Istam enim veram causam non esse, perspicuum est ex eo, quod paulo post permisit Dominus se tangi, non modo a Magdalena, sed etiam ab aliis mulieribus, ut Matthseus habet cap. xxviii. ct Augustinus notavit tract. 121. in Joan. Sicut ergo Calvinus ex prohibitione probat, Christum nolle qu*ri, aut tangi, nisi in coelo; ita ex permissione nos probamus velle quaeri, et tangi etiam in terra. Deinde si Christus noluisset quieri, nisi in coelo; at in terra soepissime apparuit, tum ante ascensionem, tum etiam postea.
Multas autem causas illius prohibitionis reddi posse non dubitabit, qui Patres legerit. Chrysostomus hom. 83. in Joan. et Theophylactus in hunc locum dicunt, Mariam voluisse solito sibi more familiariter ad Dominum accedere, cumque complecti: Dominum autem id prohibuisse, ut indicaret corpus suura
jam gloriosum et immortale, majori reverentia tractandum, quam antea; et hoc significant illa verba: Nondum ascendi, sed vado etc. id est nondum quidem ascendi, sed paulo post ascensurus sum: jam enim corpus habeo gloriosum, et dignum coelesti mansione. Unde cum ipsa cum aliis mulieribus paulo post adoraret, et pedes reverenter oscularetur, non legitur eas prohibuisse.
Augustinus tract. 121. in Joannem, et Leo serm. 2. de Ascensione dicunt, Mariam typum gessisse Eccleske Gentilium, et quia Christus non se ostensurus erat videndum, et tangendum Ecclesiae Gentium, sed tantum fide, per Apostolorum praedicationem post ascensionem, ideo dixisse: Noli me tangere, nondum enim ascendi etc.
Idem Augustinus ibidem, et Gregorius lib. XXVI. Moral. cap. 29. dicunt, per illum contractum significari contractum fidei: et quia Maria nondum credebat Christum esse Patri aequalem, ideo Christum noluisse ab ea tangi; et hoc significari illis verbis: nondum enim ascendit; id est, in corde tuo nondum ascendi, opinione tua non sum cum Patre.
Cyrilluslib. xu. cap. 50. in Joannem scribit Christum voluisse his verbis significare carnem in Eucharistia non debere tangi, nisi ab hominibus puris, et qui jam 'acceperint Spiritum sanctum. Et quia Maria typum gerebat peccatorum, quatenus tangere eum voluit, antequam per adventum Spiritus sancti plane purgata luisset, ideo dictum esse: Noli me tangere.
Bernardus serm. 28. in Cantica, dicit hunc esse sensum: Noli me tangere, id est, noli judicio sensum probare meam resurrectionem, sed expecta ascensionem, et adventum Spiritus sancti; tunc enim roborata in fide, ipsa fide longe melius, ct tutius cognosces me resurrexisse, quam nunc possis tangendo.
Addi potest alia explicatio, quae mihi videtur simplicissima, et litteralis maxime; non prohibitum contactum, sed cohibitam festinationem tangendi, ut hic sit sensus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, sed vade ad fratres meos, et dic eis etc. hoc est: Noli ita festinare ad me tangendum, adhuc satis temporis habebis; nondum enim recessi a vobis: vade prius ad Apostolos, nuntia me resurrexisse, et tunc commodius poteris una cum aliis me videre, et tangere. Ista expositio, ideo videtur op¬
tima, quia cohaeret aptissime cum illa causa: Nondum enim ascendi, et etiam cum eo, quod Dominus se tangi permisit a mulieribus, et apostolis; imo ipse invitaverit eos, dicens: Palpate et videte, Luc. xxiv. et Thomae: Tange latus meum, Joan. xx. Denique ista explicatio totum Calvini fundamentum evertit.
Undecimus locus est Actor, vn. et xyii. Deus non in manu factis templis habitat: non igitur manet inclusus Christus, cum sit Deus, in singulis templis. Utitur hoc argumento Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 8. sed quia viderat facile solvi posse, dicit hanc esse vim hujus argumenti, et hoc modo a suis proponi solere: « Deus ob suam immensitatem non potest ullo templo concludi, quia est major omni templo: ergo neque corpus Christi, quod justam hominis staturam habet, poterit includi in pyxide, quia majus est pyxide. »
Respondeo: Loca illa intelliguntur proprie de divinitate, quse licet sit ubique, et peculiari modo in templis, dicitur tamen verissime non habitare in templis manufactis; quia habitare significat indigentiam loci: illi enim proprie habitant in domo, qui nisi ibi essent, male essent; significat etiam comprehensionem, et conclusionem in loco. Utrumque repugnat Deo vero, et tamen utrumque conveniebat idolis Gentilium; idcirco Paulus Actor, xyii. hoc dicit, Deum non habitare in templis, ut distingueret eum ab idolis. Quamvis autem haec loca proprie de divinitate intelligantur; tamen conveniunt suo modo etiam corpori Christi in Eucharistia existenti. Etsi enim est ibi vere Christus, tamen non proprie habitare ibi dicendus est, cum non indigeat ipse tecto, aut domo ulla, nec concludatur ita uno in loco, ut non sit etiam extra eum locum.
Jam ad argumentum Martyris respondeo: Si recte accommodetur proportio, argumentum esse pro nobis, non contra nos. Nam sicut Deus ob suam immensitatem non concluditur in pyxide, aut speciebus panis, tamen totum ibi revera est. Quomodo autem possit corpus humanum non occupare locum, et proinde sub specie modici panis contineri, in alia quaestione explicabitur: hic enim solum ex verbo Dei agitur. Verbum autem Dei non habet, non posse magnum corpus esse in parvo loco: sed contrarium potius, cum
Matth. 7. legamus posse Deum facere, ut transeat camelus per foramen acus.
Duodecimus locus est I Corinth. x: Patres nostri eamdem escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. « At illi non manducarunt carnem Christi, nec biberunt ore corporali, ut notum est, sed fide tantum: igitur etiam nos fide tantum manducamus, et bibimus. » Hoc argumentum urget Petrus Martyr lib. contra Gardinerum, par. i. objecto 8:2.
Sed facilis solutio est. Nam in primis demonstravimus in disputatione de sacramentis in genere, non velle Paulum dicere eamdem escam nos et Hebraeos comedisse, sed eamdem escam comedisse omnes illos, qui tunc vi\ebant, tum boni, tum mali.
Quia vero citat Augustinum Petrus Martyr, qui in Psalm. lxxvi. et tract. 26. in Joannem dicit, eamdem escam nos, et Hebraeos comedisse ex hoc loco Pauli: ideo ad Augustinum duo quaedam respondeo. Primo, Augustinum non exposuisse hunc locum in commentario aliquo proprio, sicut fecerunt Chrysostomus, Theophylactus, et alii; sed solum adduxisse ad suum propositum aliquid ex hac Pauli sententia, propterea non mirum videri debere, si anteponimus in hac parte in sensus litteralis investigaitione Chrysostomum, et 'alios, qui ex proposito hunc locum exposuerunt, Augustino tractanti haec verba in alienis locis. Certe Paulus apertissime ad litteram loquitur de esca eadem inter omnes illos, non autem nobiscum. Nam secundum Augustinum, et etiam adversarios, non omnes Hebraei, sed boni duntaxat, qui symbola intelligebant, eamdem nobiscum escam manducarunt. At Paulus significat bonos, et malos eamdem manducasse; subjungit enim: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: omnes ergo manducarunt, et tamen plurimi eorum non placuerunt Deo, qui nimirum vmulti mali cum bonis illam escam manducabant. Et sicut dicit: Omnes eamdem escam spiritualem manducarunt; ita etiam dicit: Omnes mare transierunt. At certe mare transierunt omnes, et mali, et boni.
Dico secundo, veram esse Augustini sententiam, licet Pauli loco ad litteram non conveniat: nec tamen nobis ullo modo adversari. Nam dicit ipse, eamdem nobiscum escam manducasse Hebraeos; sed explicat quo¬
modo eamdem, nimirum significatione: quia idem significant sacramenta illa, et nostra. Sicenim; it tract. 62. in Joan. « Sacramenta illa fuerunt, in signis diversa sunt, in re quae significatur paria sunt. » Et praeterea eadem sunt significatione, quia nostra continent, quod illa significant, ut aperte Augustinus, ait in Psalm. lxxiii. ubi dicit, sacramenta vetera promisisse salvatorem, nostra dare salutem, et in Psalm. lxxv: eidem, inquit, in mysterio cibus, et potus illorum, et noster; sed significatione idem, non specie; quiaidemipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus. Ubi vides, Judaeis tribui Christum in petra, nobis in carne, quam nimirum petra illa figurabat. Denique lib. contra litteras Petiit ani cap. 37. « Aliud, inquit, est Pascha, quod Juda3i de ove celebrant, aliud quod nos in corpore, et sanguine Domini accipimus.» Ubi vides, pro ove, quam habebant Juclsei, nobis non tribui panem, sed corpus, et sanguinem Domini, qum ove illa significabatur. Non igitur apud Augustinum eadem erat esca Judaeorum, ct Christianorum, quoad rem ipsam, sed solum quoad significationem: quomodo dicuntur idem esse figura, et figuratum, quia unum est vere, quod alterum est typice.
Decimus tertius locus est I Corinth. x. et xi. « Ubi aliquoties Eucharistia vocatur panis, etiam post consecrationem: nihil igitur aliud est Eucharistia, nisi panis reipsa, significatione autem corpus Christi. » Utitur hoc argumento, quod est commune adversariorum, Petrus Martyr lib. contra Gardinerum, objecto 19.
Respondent nonnulli, Eucharistiam vocari panem per tropum, quia fit ex pane, sive quia antea fuit panis: et afferunt multa exempla Scripturae, ut quod Genes, m. Eva dicitur os Adami: Exodi vii. virgae conversae in dracones, adhuc vocentur virgae: quod Matth. xi, dicantur publicani, et meretrices praecedere in regnum coelorum. Sed haec solutio non videtur solidissima: possent enim adversarii dicere, non ideo, quia alicubi res denominatur ab eo, unde facta est, ubique ita accipienda esse vocabula. Secundo igitur dici potest, Scripturam vocare ordinarie res ut exterius apparent; sic enim serpentem aeneum vocat serpentem: angelos, qui apparebant in forma humana, vocat viros; boves aeneos, malogranata aurea, et similia
ornamenta templi simpliciter vocat boves, malogranata etc. Quoniam igitur Eucharistia forma exteriore nihil differt a vero pane, quid mirum si vocatur panis? Tertio dici potest, et (meo judicio) optime, vocari panem phrasi hebraica, quia nomine panis intelligitur generatim omnis cibus. Et denique quarto vocari panem, quia non solum est cibus, sed est cibus solidus, prajeipuus, substantialis, qualis est panis triticeus inter cibos corporales. Ac ut videas argumentum adversariorum nihil efficere, illud perpende, in 6. cap. Joannis, corpus Domini frequenter vocari panem, et tamen adversarii contendunt in eo capite non tractari de Eucharistia, ac proinde coguntur per panem non intellige re panem materialem, sed cibum coelestem.
Decimus quartus locus est Philip, m. Salvatorem expectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostra?, configuratum corpori claritatis suae. Hinc tale argumentum facit Calvinus lib. iv. Institui, cap. 17. §. 29. « Corpora nostra post resurrectionem habebunt eas dotes, quas nunc habet corpus Christi. At stultum esset expectare, ut nostra corpora esse possint in pluribus locis, vel sub modica panis specie. »
Respondeo quod Christi corpus esse possit in multis locis, aut sub modica specie panis non oritur ex aliqua dote corporis gloriosi, sed ex infinita Dei potentia. Nam etiam ante Christi resurrectionem credimus, Christi corpus fuisse in Eucharistia; nihil igitur ad rem facit gloria corporis, quam exspectamus.
Decimus quintus locus est Coloss. m: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ex hoc loco Calvinus colligit lib. iv. Instit. cap. 17. §. 30. Christum non esse quaerendum in pane Eucharistia!: et addit, non sine causa, in antiqua Ecclesia fuisse institutum, ut ante mysteriorum celebrationem diceretur: « Sursum corda. »
Respondeo: Si timeremus hoc argumentum, jam cludum valere jussissem illam praefationem: Sursum corda; quam tamen non diligenter frequentamur, et adversarii negligunt. Tametsi enim in libro de ritu Sacramentorum ministrandorum jubet Calvinus, ut condonator inter condonandum moneat, sursum cor esse habendum; tamen non vult praescriptis verbis recitari praefationem illam cum suis responsionibus, ut veteres faciebant, testo Cypriano in serm. de orat. Domin. et Augustino lib. de bono persever. cap. 13. et omnibus Grcecis liturgiis, Jacobi, Basilii, Chrysostomi, et omnibus Latinis; id quod etiam hoc tempore nos facimus.
Respondeo igitur: « Sursum corda non significare elevationem ad locum corporalem: alioqui astrologi piissimi essent omnium hominum, qui ' semper versantur animo, et oculis inter sidera: sed elevationem a rebus terrenis et curis hujus vitee ad Deum, et res aeternas, et divinas. Unde, sacerdoti dicenti: «Sursum corda», non respondemus, Habemus ad firmamentum, sed « Habemus ad Dominum. » Et certe, qui in hoc mundo Christum quaerebant, vel in praesepi, ut tres magi, vel in templo, ut ipsa Virgo mater, vel in sepulchro, utMagdalena; sursum cor habebant; qui illum quaerebant, qui est super omnia Deus benedictus in smcula. Et potest fieri, ut quis dum terram intuetur, et cogitat, cor habeat sursum; et contra, dum quis coelum intuetur, et cogitat, cor habeat deorsum; si nimirum ille in terra cogitet Dei potentiam, quae ibi relucet; hic autem in coelo nihil cogitet, nisi naturam, et qualitates coeli. Sic igitur qui in Eucharistia Christum quierunt, et venerantur, sursum cor habent, si de ipso Christi, non de negotiis hujus vitee, interim cogitent.
Chapter 15 of 133