Caput VIII. Referuntur varix expositiones verborum Domini: Hoc est corpus meum
Sequitur argumentum tertium ex ipsa institutione Sacramenti, quie habetur Matth. xxvi. Marci xiv. Luc. xxii. et i. Cor. xi. de qua institutione, qua; sane prtecipuum fundamentum est totius controversia;, atque adeo totius hujus altissimi mysterii, tria dicemus. Primo, referemus expositiones praecipuas horum verborum: Hoc est corpus meum. Secundo, confirmabimus eam, qua; est vera, et refellemus falsas. Tertio solvemus argumenta adversariorum.
Quantum ad primum expositiones adversariorum plurimae sunt, ita ut fere numerari non possint. Lutherus in libro, quod verba coenae adhuc firmiter stent, scribit decem ferme suo tempore fuisse Sacramentariorum opiniones, ac sectas. Nuper etiam anno 1577, prodiit libellus, in quo ducenta; numerantur haereticorum vel expositiones, vel depravationes horum paucorum verborum: Hoc est corpus meum, tamen praecipuae sunt solum decem; quarum quatuor fundantur in pronomine Hoc; duae in verbo Est; tres in nomine Corpus; una in pronomine Meum.
Prima igitur est Andreae Carolstadii, qui intelligi voluit adverbium, ex pronomine, id est, Hic, ex hoc, ut sit haec sententia verborum: Hoc est corpus meum; id est, Hic sedet corpus meum, ac ne dubitaremus de hac expositione, asseruit in libro edito Basileae anno 1524. se ex revelatione Patris coelestis didicisse hanc expositionem. Quare Lutherus librum contra Carolstadium inscripsit, contra coelestes Prophetas.
Secunda est Buceri in retractationibus suis, et tribuitur etiam Joanni a Lasko, qui volunt pronomen Hoc, significare totam actionem coenae, ut sensus sit; Haec actio corpus Christi repraesentat; sive in hac actione exhibetur corpus Christi.
Tertia est JoannisLangi, in annotat, ad n Apologiam Justini, qui per Hoc, intelligit panem, sed panem exponit metaphorice hoc
modo: Hoc est corpus meum, id est, corpus meum est hoc, nimirum panis, quia nutrit animas, et reficit instar panis.
Quarta est communior apud haereticos, quod per Hoc intelligatur hic panis.
Quinta est Zwinglii, qui in libro de vera et falsa religione, cap. de Eucharistia, scribit, verba ista accipienda esse tropice, sed tropum non esse in pronomine Hoc, sed in verbo Est, quod accipi debet pro Significat. Et sicut Carolstadius, ut fidem faceret, coelestis Patris revelationem, ita hic spiritus cujusdam per quietem apparitionem protulit. Nam in libro, quem edidit anno 25. et Subsidium de Eucharistia inscripsit; refert se biduo disputasse in senatu Tigurino contra Missam et Eucharistiam, nec tamen fidem facere potuisse (resistente sibi scriba quodam) est accipi pro significat: sed tandem nocte sequenti dormienti sibi adstitisse nescio quem (ater autem, inquit, an albus fuerit nihil memini) qui moneret, ut eum locum Exod. xii. arriperet: Est enim phase, id est, transitus Domini, ubi est, accipitur pro significat. Itaque die sequenti de eo loco verba fecisse ad populum, et quod volebat, obtinuisse. Sequuntur Zwinglii expositionem Bernardinus Ochinus in defensione vera; doctrinae de ccena Domini cont. Westphalum, et alii.
Sexta est Petri Boquini, qui in examine libri Heshusii non procul ab initio, contendit recte dici panem esse corpus Christi, propter idiomatum communicationem, sicut propter eamdem recte dicimus in Christo, Hic homo est Deus: in qua expositione verborum, est, accipiendum est, pro dicitur, hoc modo: Hoc est QOipus meum, id est, hic panis dicitur corpus meum, propter idiomatum communicationem. Ubi notat Boquinus tres uniones, ex quibus resultat idiomatum communicatio. Unam naturalem, qualis est animae, et corporis. Alteram hypostaticam, qualis est Dei, et hominis in Christo. Tertiam sacramentalem, qualis est inter panem et corpus Christi in Sacramento. Simile quid habet Lutherus in lib. de Babylon, captivit. cap. i. ubi dicit, ita verum esse, hic panis est corpus Christi, sicut est verum, hic homo est Deus. Hoc tamen interest inter Lutherum et Boquinum, quod Lutherus ponit veram, et realem conjunctionem panis cum corpore Christi, ex qua vult oriri illam idiomatum communicationem: at Boquinus, qui Sacramentarius est, non ponit unionem, nisi sacramentalem, qua uniuntur res dis-
Chapter 9 of 133