Caput V. Quod Joan. vi. agatur de Eucharistia
Jam ut ad secundum argumentum ex Scripturis veniamus, probanda est eadem veritas ex promissione Domini, quae habetur apud Joannem cap. vi. Tria autem de hoc argumento tractanda erunt. Primo dispu¬
tandum est, an Joan. vr. loquatur Dominus de Eucharistia. Secundo, deducendum inde argumentum pro veritate corporis Domini. Tertio, solvenda argumenta adversariorum, qui putant Joan. vi. non agi de Eucharistia.
Quantum ad primum, non est controversia, an in toto capite agatur de Eucharistia: constat enim non ita esse. Nam et de miraculo panum, et de fide, et de Incarnatione agitur in magna parte capitis. Solum igitur quaestio est de illis verbis: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; et de sequentibus fere ad finem capitis.
Ac haeretici quidem hujus temporis fere omnes negant haec verba ad Sacramentum Eucharistiae pertinere. Lutherus in libro de Captivitate Babylonica cap. i. dicit cap. vi. Joannis in totum seponendum esse, ut quod nihil ad hanc rem pertineat. Idem habet Zwnglius inlib. deVer a et falsa religione, cap. de Eucharistia, idem OEcolampadius in lib. de Verbis Domini: Hoc est corpus meum. Idem Martin usKemnitius in 2. par. Examinis, pag. G57. ad cap. i. sess.-, xxi Concilii Tridentini. Joannes Calvinus videtur quidem nonnullis in alia esse sententia. Nam lib. iv. Institui, cap. 17. §. I. et 5. et deinceps tratans de hoc Sacramento, citat, cap. vi. Joannis: tamen §. 33. aperte sententiam suam aperit. Nam cum citasset illa verba, Quisquis ederit carnem meam, et liberit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo, ita subjungit: « Excipiunt, illic non agi de sacramentali esu, quod ego fateor. » Non igitur voluit Calvinus intelligi debere sextum caput Joannis de sacramentali manducatione: citavit tamen verba hujus capitis, cum de Sacramento ageret, quia existimat in hoc capite tractari de spirituali Christi manducatione, cui postea Dominus addidit externa symbola. Id quod clarissime exposuit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum par. i. ad solutionem 32. objecti: « De sexto capite, inquit, Joannis an ad Eucharistiam pertineat nos ita respondemus, sermonem ibi de Sacramento coense non institui. » Et infra: «Quoniam tamen res ipsa, id est, corporis et sanguinis Christi, spiritualis manducatio, et potus ibi luculenter traditur, ad quam postea Evangelistee ad finem historiae suar declarant, Christum adjunxisse symbola externa panis, et vini, idcirco nos caput illud a
Sacramento Eucharistia) non putamus esse alienum. » Atque haec cie haereticorum sententia.
Porro Catholici fere omnes intelligi volunt hujus capitis verba de Sacramento ipso Eucharistiae, sive de sacramentali manducatione corporis Domini in Eucharistia. Sunt tamen pauci quidam, qui ut facilius responderent Hussitis, vel Lutheranis ex hoc capite probantibus communionem sub utraque specie, docuerunt non agi in hoc capite de sacramentali manducatione et potu, corporis, et sanguinis Domini. In hoc numero sunt Gabriel lect. 84. super canon. Missae. Nicolaus Cusanus epist. 7. ad Bohemos. Thomas Cajetanus in 3. part. quaest. lxxx. art. ult. Ruardus Tappcr in explic. artic. 13. Lovaniensium. Joannes Ilesselius in lib. de Communione sub una specie, et Cornelius Jansenius cap. 59. Concordiae. Multum autem interest inter Catholicos, et haereticos, licet in sententia eadem convenire videantur; quod Catholici id senserunt optima intentione, ut videlicet facilius defenderunt veritatem: haeretici autem, ut eamdem facilius oppugnarent. Deinde catholici subjiciunt se, ac sua censurae Conciliorum, ac Pontificum; quod haeretici non faciunt.
Porro cueteri scriptores Catholici, quos in maximo numero citat Nicolaus Sandcrus in libro do Sexto capite Joannis, summo consensu docent in hoc capite agi de manducatione sacramentali: quod sine dubio verissimum est; et probari potest quatuor argumentis. Primo ex hoc ipso loco Scripturae. Secundo ex testimonio Ecclesiae. Tertio ex Patribus. Quarto ex absurdis, quae sequuntur ex adversariorum sententia.
Quantum ad primum, ex ipso textu sumuntur haec argumenta. Primum, Dominus loquitur de futuro, cum ait: Panis, quem ego dabo, caro mea est. At si panis eo loco significaret Christum ut fide percipitur sine ulla relatione ad species sacramentales, non diceret in futuro. Manducatio enim illa per fidem res est omnium temporum: nam etiam Patres veteris Testamenti ita Christum manducaverant, Et confirmatur ex textu graeco, quem haeretici latino anteponere solent; sic enim habetur: Panis, quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi, vita. Ubi illud secundum, Dabo, non potest exponi, nisi pro re vere et proprie futura; ergo et primum, Dabo, ita exponi debet. Promisit igitur Dominus carnem suam, non absolute,
sed in Sacramento sumendam, quod promissum implevit in ultima ccena. Confirmatur secundo ex distinctione, quam facit Dominus inter donum Patris, et donum suum. Nam de Patre dicit in praesenti: Pater meus dat vobis panem de caelo verum; de se autem in futuro: Panis, quem ego dabo, quia nimirum donum Patris jam aderat, id est, Filius ejus incarnatus: donum Filii, id est, caro in Sacramento, futurum erat.
Secundum argumentum sumitur ex collatione horum verborum, cum verbis ccenae: tanta enim est similitudo, ut plane clamare videatur divina Scriptura, ibi reddi, quod hic fuit promissum: Hic enim dicitur: Panis, quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi vita. Ibi autem: Accipite et manducate, hoc est enim corpus meum, quod pro vobis datur in remissionem peccatorum.
Tertium argumentum ex sequentibus verbis: Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? et exiliis discipulorum paulo infra: Durus est hic sermo et equis potest eum audire? Ex his enim colligitur tam Judeeos cceteros, quam discipulos ipsos intellexisse aliquid novum, et mirandum proponi a Christo. Dominus autem non correxit eorum sententiam, sed iterum inculcavit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis etc. Quis credat rem facillimam, qualis est credere in Christum, voluisse Dominum cum tanto offendiculo discipulorum involvere tot obscurissimis metaphoris, cum potuisset uno verbo rem totam declarare? Et confirmatur, quia solebat Dominus, si quid per parabolas obscure proponeret, postea discipulis explicare, ut patet Matth. xin.de parabolis seminantis, et zizaniorum, et Joan. m. cum dixisset: Oportet vos nasci denuo, et Nicodemus non intellexisset, explicuit paulo postid fieri ex aqua, et Spiritu Sancto, et Joan. x explicuit parabolam de pastore, ovibus, ostio etc. Idem fecit et Joan. xvi de illis verbis: Modicum, et videbitis me, et iterum modicum et non videbitis me. Hic autem non explicuit aliter, sed dixit iis, qui non recesserant: Vultis et, vos abire? quasi diceret, Non habeo aliud quod faciam, insinuavi mysterium, fide hic opus est, qui non vult acquiescere, abeat.
Quartum argumentum, ex illis verbis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis,' equi manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam externam, etc.; Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, etc. Ista enim distinctio tam frequens carnis et sanguinis, et cibi ac potus, aperte indicat Christum loqui de communicatione sui sub speciebus panis, et vini: alioqui enim quorsum ista distinctio toties praesertim repetita? Spiritualis enim perceptio Christi per fidem, non eget ista distinctione, cum uno modo fiat: idem enim est manducare, et bibere in sumptione per solam fidem. Adde, quod illa expressio: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, significat diversum modum sumendi carnem, et sanguinem Christi, qui plane perit, si tollas species sacramentales.
Quintum est, in illis verbis: Non sicut manducaverunt patres vestri manna, etc. Siquidem comparatio non fit inter manna, et corpus Christi, ut sumitur sola fide, sed ut sumitur in Sacramento, id quod perspicuum est tum est Apostolo I Corinth. 10, ubi comparat transitum maris rubri cum Baptismo, et manna cum Eucharistia, tum etiam quia corpus Domini, ut sumitur sola fide, non defuit veteribus; immo illud in manna ita sumebant opinione adversariorum, ut nos sumimus in Eucharistia.
Sextum ex miraculo panum. Adjunxit enim Dominus hanc disputationem illi miraculo, quia multiplicatio illa panum fuit insignis figura hujus Sacramenti.
Septimum ex verbis manducandi carnem, ct bibendi sanguinem tam saepe repetitis, et cum juramento: Arnen, arnen, confirmatis. Illa enim verba non possunt figurate accipi, sed proprie; tum quia semper propria significatio sequenda est, nisi evidenter probetur contrarium; tum quia valde absurdum esset Dominum non semel, sed saepius juramento confirmasse, oportere manducari ipsius carnem, si hoc non nisi figurate faciendum esset: neque enim juramento confirmare licet, nisi sententias apertissimas, et certissimas, et quae non possint in alium sensum torqueri, ne detur occasio perjuriis. At proprie caro significat carnem, et manducare significat corporalem actionem qua cibus trajicitur ab ore ad stomachum. Id autem non fit quando creditur in Christum, sed tantum quando sumitur in Eucharistia; loquitur ergo Dominus de sacramento Eucharistia?.
Octavum ex collatione hujus capitis cum iii cap. ejusdem Evangelii. Sicut enim cap. iii, Dominus, ut Baptismum insinuaret, dixit Nicodemo,et aliquoties repetivit: Oportet vos na- Tom. IV.
scidenuo, etc. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto: ita hoc loco, ut insinuaret alterum Sacramentum, nimirum Eucharistia?, dixit, et repetivit sa?pius: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et: Qui manducat meam carnem etc. Et sicut eo loco mirabatur Nicodemus, neque poterat capere, quomodo fieri deberet illa regeneratio: sic etiam hoc loco mirantur discipuli, quomodo possit fieri ista manducatio.
Probatur secundo ex testimonio Ecclesia?. Nam Concilium Alexandrinum, quod approbatum fuit in III Synodo generali, in epist. ad Nestorium exponit illud: Nisi manducaveritis, de Sacramenti hujus perceptione. Idem facit VII Synodus act. 6. in fine tertii tomi. Similiter Concilium Tridentinum sess. 13. cap. 2. exponit de hoc eodem Sacramento illa verba: Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Itaque licet ista Concilia non condiderint decretum aliquod de hac re, tamen satis apparet, quid senserint omnes Episcopi trium generalium Conciliorum, et proinde omnis Ecclesia, quam illi repraesentabant. Adde, quod in die festo venerabilis Sacramenti, Evangelica lectio proponitur ab Ecclesia ex cap. vi Joan. Adde ultimo, quod Romanus Catechismus, qui omnibus pastoribus communis esse debet, adducit testimonia ex hoc capite, cum de Sacramento Eucharistia? tractat; qua? argumenta ex Ecclesia? pra?sentis testimonio, licet ab haereticis contemnantur, tamen Catholicis maxima esse debent.
Probatur tertio ex Patribus. Ac primum, qui commentaria scripserunt in Jo annem, summo consensu haec loca de Sacramento Eucharistia? exponunt, nimirum Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Rupertus, S. Thomas, Nicolaus Lyranus, et Dionysius Carthusianus. Praeter hos interpretes, qui ex proposito Evangelium explicant, Origenes homil. 7 in Num. Athanasius homil. in illud: Qui dixerit verbum in Filium hominis, et in synopsi Basilius lib. i. de Baptismo cap. 3. ct in Regulis moralibus, cap. 21. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 4. mystagogica. Theophylus Alexandrinus lib. n. Paschali; Epiphanius haeres, oo. Theodoretus lib. i y.Hist. cap. 11. Damascenus lib iv. de Fide cap. 14. Ex latinis Cyprianus serm. de Orat. Dominica, et lib. i. contra Judseos cap. 21. et in serm. de Ccena Domini. Hilarius lib vih. de Trinit. Ambrosius lib. vi. de Sacramentis, cap. i. et de iis qui initiantur mysteriis cap. 8. ctlib.iv. de lude cap.
- Hesychius lib. vi. in Levit, cap. 22. Eusebius hom. 5. de Paschate. Etsi enim llesychius, et Eusebius videntur Graeci homines fuisse, tamen latine scripserunt. Hieronymus in epist. ad Hidibiam, quaest. 2. et in 1. cap. ad Ephes. August. serm.2. de Verbis Apostoli quaest. 57. in Levitic. in Ps. xxxiii. concion. i. de consensu Evangelistarum, lib. m cap. 1. et alibi. Leosermon. 6. de Jejunio 7. mensis. Gassiodorus in Ps. cix. Haymo, Sedulius, et Primasius in cap. x, et xi. ad Connth. Gregorius lib. vii. moral. cap. 4. Isidorus lib. i. de Officiis divinis cap. 18. Bernardus serm. i. m vigilia Nativit. et serm. i. de Paschate.
Ad haec loca respondent Ruardus, et Jansenius, Patres in homiliis ad populum praesertim, accommodasse verba Joan. vi. ad sacramentum Eucharistiae. At major pars auctorum allegatorum, scripsit commentaria, vel disputationes, in quibus litteralis sensus exprimi debet, non sensus mystici, et accommodationes. Et sane si licet hoc dicere de isto capite, cur non licebitidem dicere de cap. iii. Joan. nimirum Patres accommodasse eum locum ad Baptismum? Adde, quod adversarii ne unum quidem proferre possunt, qui docuerit hunc locum Joannis intelligi debere solum de spirituali manducatione, et nullo modo de sacramentali.
Praeter hos Patres notandi sunt alii posteriores doctores, ne quis putet recentiores Catholicos contrarium sensisse, exceptis illis paucissimis, quos supra nominavi. Ita igitur exposuerunt, qui scripserunt olim contra Joannem Scotum, vel Berengarium, ut Paschasius lib. de Sacramentis cap 14. Adelmannus in epist. ad Berengarium, Guitmundus lib. m. Algerus lib. i. cap, 10. 12. et 17. Ita etiam Scholastici qui postea secuti sunt cum magistro lib. iv. dist. 10. Ita quoque Thomas Waldensis contra Wiclefum tom. n. de Sacramentis cap. 92. et 94. et Joannes Gerson contra Hussitas in lib. de Communione laicorum. Denique nostro tempore contra Lutheranos plurimi, sed praeter alios Nicolaus Sanderus, librum integrum scripsit de hac re.
Probatur quarto haec eadem veritas ex absurdis, quae sequerentur. Primo, sequeretur Joannem nihil plane scripsisse de hoc Sacramento; nam nusquam attigit hanc materiam nisi hoc loco. At certe valde absurdum est,
Evangelistam primarium, et diligentissimum in summis mysteriis explicandis, nihil de hoc summo Sacramento scriptum reliquisse, praesertim cum tam multa scripserit de Baptismo. Quare Augustinus lib. m. de Consensu Evangelistar. cap. i. monet, Joannem nihil scripsisse de coena Domini in proprio loco, ut coeteri facerunt, quia plurima de ea re ante scripserat. Secundo sequeretur, Christum nunquam explicuisse fructum, aut excellentiam hujus sacramenti, cum id tam ssepe fecerit de Baptismo: nam in ultima coena solum instituit, sed nihil addidit ad ejus explicationem. Et confirmatur, quia (ut Chrysostomus annotavit in comment. cap. xxvi. Matth.) Apostoli sine dubio commoti fuissent, et turbati, cum audiebant: Accipite, et comedite, hoc est enim corpus meum, nisi antea instructi fuissent. Tertio, sequeretur nullum exstare praeceptum divinum de hoc sacramento percipiendo. Nam apud alios Evangelistas solum exstat institutio, et quoties Sacramentum sumitur, id fiat in memoriam Dominicae pasc' '•bs. Argumenta in contrarium solventur io ia cap. 7.
Chapter 6 of 133