Skip to the text

Caput IV. Refellitur solutio adversariorum ad argumentum nostrum

Ad hoc argumentum respondet Petrus martyr in sua defensione de Eucharistia part. 3. pagina 692. ac duo docet. Primo jacit fundamentum quoddam, videlicet in Sacramentis veteribus fuisse symbolum externum, et rem ipsam, sicut in nostris; et licet symbola nostra, et illorum sint diversa, tamen rem esse eamdem. Et probat ex Apostolo 1. Corinth. xi. qui dicit, Hebraeos eamdem nobiscum escam manducasse; et ne quidquam de re dubitemus, eam ait disertis verbis fuisse Christum.

At in hac probatione bis peccat Martyr. Primo, quickPaulus nusquam dicit Hebraios eamdem nobiscum escam manducasse. Illa enim particula ( nobiscum ) quam saipe inculcat Martyr, et in qua totum praisidium ponit, non habetur in Apostolo, et nos supra in disputatione de Sacramentis in genere demonstravimus, Apostoli sensum esse, quod Hebraii eamdem escam inter se comederint, non autem nobiscum. Secundo, quia Paulus nusquam dicit, escam, vel potum illum Hebraeorum, seu rem Sacramentorum illorum fuisse Christum, quod tamen disertis verbis eum dicere, Martyr solita confidentia scripsit. Verba enim Apostoli haec sunt: Bibebant autem de spirituali, consequente eos petra; petra autem erat Christus. Ubi Apostolus non dicit Christum fuisse aquam, quam illi bibebant, sed petram, unde illa aqua fluebat; et petram non illam materialem, ex qua visibiliter, et quodammodo materialiter aqua fluebat, sed petram invisibilem, qua) Hebraeos ubique comitabatur, id est, divinam Christi providentiam, et virtutem, quae erat causa efficiens illius aqua), et omnium bonorum. Sed de hac re satis multa loco citato disputavimus.

Unicus restat scrupulus, quia apud Paulum (ut Martyr ibidem annotavit) idem est edere, et bibere aliquid, et de aliquo: Nam i. Corinth. xi. dicit: Bibere calicem, et, bibere (le calice; et similiter, edere panem, et de pane. At id verum est, cum agitur de re comestibili, vel potabili, ut in exemplis positis. Quia vero non recte dicimur bibere petram; ideo cum legimus, bibere de petra, non potest exponi, quasi idem sit, quod bibere petram, sed ( ut nos diximus) quod bibere aquam ex petra manantem. Quare quantumlibet se vertat in omnem partem Martyr, non efficiet, ut Paulus dicat Hebra?os bibisse Christum.

Secundo igitur Petrus Martyr jacto illo putrido fundamento, addit: Sacramenta nostra, quantum ad symbola externa, pra)- stare antiquis Sacramentis, quia sunt magi? firma, nec amplius mutanda, usque ad finem saiculi; et quia ostendunt rem factam, non, ut illa, futuram; et quia sunt simpliciora, et pertinent ad populum numerosiorem, et quia sunt clariora, non propter externam repra)- sentationem, sed ex claritate verborum, qua) ibi proferuntur; unde etiam sequitur, quod majorem fidem excitant, et sic uberiorem fructum afferunt. Ac per istas pra)rogativas satisfieri putat argumento Catholicorum.

Sed minime satisfit. Nam quod attinet ad Sacramenta, ut signa, extrinseca) sunt illa) pramogativa), quod nostra sint durabiliora, et quod significent rem prseteritam, et quod ad plures pertineant; id enim totum pendet ex voluntate instituentis; et idcirco, aut nullam, aut fere nullam dignitatem addunt signis, ut signa sunt. Exempli gratia, immolatio agni ex se non minus durabilis esse posset, et ad multos pertinere, et rem pra)- tertiam significare, quam fractio panis: quare per accidens est, quod Hebraei adhiberent immolationem agni ad rem futuram significandam, nos fractionem panis ad rem prseteritam, ut notum est. Et idem de coeteris dici potest. Adde, cum Dominus Eucharistiam

instituit, mors ipsius, qua) eo sacramento significatur, futura erat, non praeterita: igitur Eucharistia illa, quam Dominus ipse celebravit, nihil habuit pne coena typica agni paschalis. Quorsum ergo Dominus iteravit camam, et Eucharistiam tunc didit? Comfacienda est in ipsa significatione, si propria, et intrinseca dignitas signorum qua)- ritur: illa enim sunt meliora, quae melius significant. Signa vetera melius significare, quantum ad externam repraesentationem, adversarius non negat, et nos in nostro argumento planissimum fecimus.

Solum ergo restat, quod nostra videantur excellere ratione verborum. Sed hoc adversarios nihil juvat: nam ipsi nolunt verba esse de essentia signorum, ut Catholici dicunt. Tria sunt enim genera verborum in sacramentis. Primo, sunt verba institutionis; et haec communia sunt sacramentis veteribus, et novis, et non sunt proprie de essentia, cum ad causam efficientem pertineant. Secundo, sunt verba promissionis; et haec etiam sunt communia, et non sunt de essentia: distinguuntur enim per adversarios verba, et sacramenta, sicut diploma, et sigillum; vel sicut foedus, et signum fo)deus. Unde Calvinus lib. iv. Institut., cap. 14. §. i. dicit Sacramenta esse appendicem promissionum, et omnes adversarii dicunt sacramenta esse signa confirmantia promissiones. Quamvis igitur verba promissionis sint clariora in novo Testamento, quam in veteri, non tamen sequitur ideo sacramenta etiam esse clariora: potest enim fieri, ut diploma clarius obsignetur sigillo obscuriore, et diploma obscurius sigillo clariore et meliore. Et hoc admittere coguntur adversarii in materia sacramentorum, cum fateantur signa vetera fuisse clariora, quoad externam repraesentationem. Quare si major fides excitetur in perceptione sacramentorum novorum, quam veterum, ut Martyr dicit, id non est ex vi signorum, sed ex vi verborum tantum, qua) distinguuntur a signis essentialiter, ut diximus. Tertio, sunt verba consecratoria; et illa sunt de essentia apud Catholicos, et ratione eorum sunt Sacramenta nostra signa clariora: sed hoc genus verborum adversarii explodunt, tanquam incantationem, et magiam. Nihil ergo illis remanet, unde probent, signa nostra esse clariora veteribus.

Sed licet etiam id probare possent, adhuc remanet insolutum argumentum nostrum ex comparatione rerum inter se, omissa significatione; et haec est comparatio, quae fit in Scripturis, et apud Patres. Non enim Scripturae, et Patres dicunt, nostra Sacramenta excellere veteribus, quia melius significant, sed quia illa erant figurae, et ista res figurata et proinde res ipsae considerandae sunt. Si autem res ipsae considerentur, quis dubitet meliorem esse agnum pane, et manna etiam de coelo, quam panem ex furno? Et haec est comparatio, quam Christus facit Joan. vi. ubi non meminit significationis, sed dicit, manna non fuisse panem vere de coelo, si cum pane Eucharistiae conferatur. Pari ratione Patres, non dicunt, Eucharistiam esse praestantiorem, quam Manna, quia melius significat, sed quia continet corpus Christi, quod est incomparabiliter nobilius, quam manna: unde nunquam comparant manna cum pane, ut facere debuissent, si de significatione ageretur, sed cum ipso corpore Domini. Loca Patrum multa ad hoc propositum attulit Gardinerus in eo libro, cui respondet Martyr, ut Origenem homil. 7. in Numeros, Cyprianum serm. de caena Domini, Ambrosium de iis, qui init, myster. c. 9. Hieronymum. in i. cap. ad Tit. Chrysostomum hom. 83. in 'Mattii. Cyrillum lib. iv. in Joan. cap. 16. Hesychium lib. vi. inLevit. cap. 22.

Explicationes autem, quas ad ea loca Martyr adhibet, adeo sunt absurdae, ut magis confirment argumentum nostrum. Tres autem sunt ejus solutiones. Prima est ad locum Cypriani; sic autem loquitur Cyprianus in serm. de Caena Domini: «Ccena disposita inter sacramentales epulas obviaverunt sibi instituta antiqua, et nova, et comsumpto agno, quem antiqua traditio proponebat, inconsumptibilem cibum Magister apponit discipulis. » Hoc loco Cyprianus aperte comparat agnum paschalem non cum pane, qui non minus consumitur in ccena, quam agnus, sed cum corpore Christi; quod ita sumitur in ccena, ut semper integrum maneat. Respondet Martyr, agnum dici consumptibilem, quia eseremonia illa cessare debebat; panem Eucharistiae dici inconsumptibilem cibum, quia Sacramentum Eucharistia: usque ad finem saeculi durabit. Quid magis, queeso, hac explicatione extortum? Nam non loquitur Cyprianus de ceraemonia ipsa in genere, quae tunc abroganda erat, sed de illo agno particulari, quem tunc

Apostoli cum Domino comederant: « Agno, inquit, consumpto, quem antiqua traditio proponebat. » Sicut igitur ille agnus proprie per comestionem consumptus fuerat, ita e contrario si antithesis valet, cibus inconsumptibilis, non est caeremonia novi Sacramenti in genere, sed est res aliqua particularis, quae dum comeditur, non absumitur, quae certe non est panis, sed corpus Christi. Praeterea, etiamsi Sacramentum Eucharistiae durabit usque ad mundi finem, tamen cessabit tandem: quare non recte dici potest inconsumptibilis cibus, nisi ratione rei contentae, quae est absolute inconsumptibiiis; alioqui posset omnis panis, et quilibet alius cibus dici inconsumptibiiis, quia durabit in specie usque ad mundi finem.

Adhibet deinde aliam solutionem, quae etiam convenit testimonio Ambrosii, ac dicit posse inconsumptibilem cibum vocari ipsum Domini corpus; sed quia idem corpus, et eodem modo, (id est, per fidem) percipiebant veteres in agno, quod nos in pane juxta adversarios, ideo Martyr dicit, Cyprianum opponere agnum illum irrationalem non pani, ut par erat, sed corpori Domini, quia agnus ille obscurius significabat corpus Domini, quam noster panis, et res tunc futura erat, quae jam facta est. Poterant enim veteres propter illam obscuritatem per quemdam tropum dici non habuisse corpus Christi.

At quis non misereatur hujus hominis in tantis angustiis positi? Nam et falsum est, ut ostendimus, agno illo obscurius significatum esse Christum, quam pane, cum potius multo clarius illo significaretur; et falsum est etiam saltem de Eucharistia, quam Dominus ipse discipulis distribuit, quod rem praeteritam significaverit. Significabat Christi mortem, quae futura erat, non praeterita. Et praeterea quis ferat tropum illum, quo dicantur non habuisse Christum veteres, et nos dicamur habere, cum eumdem Christum et eodem modo, id est, persolam fidem habeamus? Ad hunc enim modum habendi, parum aut nihil interest, utrum Christus venturus fuerit, an venerit, sicut non magis reficit memoria praeteriti cibi, quam e spectatio futuri. Neque refert etiam utrum habeamus per signa clariora, vel obscuriora. Ac, ut similitudine rem illustremus: Si quis dimitteret debitori debitum centum aureorum in gratiam amici, qui donaturus est ei mille aureos post annum, et faceret ei syngrapham

donationis, et obsignaret sigillo paulo rudiori; deinde post duos annos dimitteret alteri debitum, item centum aureorum in gratiam ejusdem amici, qui ei donavit mille aureos ante unum annum, et daret huic etiam syngrapham donationis, et obsignaret pulcherrimo sigillo: qusero, nuru propter sigilli, et temporis diversitatem posset dici priori debitori datam obsignatam syngrapham, posteriori autem vere debitum remissum? nullus certe sanat mentis homo ita loqueretur, et hoc modo tamen loquitur Martyr.

Alter locus erat Ambrosii, qui ita loquitur de manna, sicut Cyprianus de agno paschali: sic enim ait de his, qui initiantur mysteriis, cap 9: « Considera nunc, uter preestantior sit, panis Angelorum, an caro Christi, quai utique corpus est vitee. Manna illud de coelo, hoc supra coelum; illud coeli, hoc Domini caelorum; illud corruptioni obnoxium, si in alterum diem servaretur, hoc alienum ab omni corruptione. » Ad hunc locum non respondet Martyr, sed remittit nos ad solutionem jam datam ad locum Cypriani; et nos eum remittamus ad superiorem confutationem.

Ad alia testimonia Hieronymi, Origenis, Chrysostomi, Hesychii (nam a Cyrillo fatetur se dissentire) respondet illos tribuere Hebraeis tantum symbola, nobis autem rem ipsam; quia non intelligebant multi Hebraeorum, quid symbola significarent, et proinde non habebant nisi externa symbola. At solutio non satisfacit, tum quia Hieronymus, et alii comparant inter se res ipsas, non autem habentes; tum quia etiam Christiani, qui non intelligunt quid symbola significant, non habent nisi symbola secundum adversarios.

Chapter 5 of 133