Caput IX
tantissimae, id est, panis qui est in terra, et corpus Christi, quod est in coelo.
Septima expositio est Joannis QEcolampadii, qui tropum non agnoscit in pronomine Hoc, neque in verbo est, sed in nomine corpus. Vult enim panem dici corpus per figuram metonymiae, qua nomen rei significatae tribuitur signo, ut sensus sit: Hoc est corpus meum, id est, hic panis est figura corporis mei. Ita habet in libro de genuina expositione horum verborum.
Octava est Joannis Calvini, qui lib. iv. Institut. cap 17. §. 21. admittit, cum QEcolampadio, tropum metonymiae esse in nomine corpus; sed addit non esse panem Eucharistiae nudam figuram corporis Christi, sed esse figuram, quae rem ipsam exhibeat: ac propterea Christum non dixisse, Hic panis est figura corporis, sed corpus ipsum. In idem recidit, quod habet Petrus Martyr in lib. de utraque natura Christi, ubi per corpus, intelligit Sacramentum corporis. Nam ipse idem in defensione contra Gardinerum in fine tertiae partis dicit, Christum noluisse dicere: Hic panis est figura, vel signum, vel Sacramentum corporis, sed corpus, ut exprimeret signum esse efficax, et cum quo res ipsa exhiberetur, etc.
Nona est quorumdam Calvinistarum, quorum sententia sine nomine citat Cornelius Jansenius, in comment. cap. 59. concord. in illa verba: Nisi manducaveritis. Hi docent* vocabulum corpus, accipi pro corpore mystico, id est, pro Ecclesia, ut sit sensus: Accipite et manducate, Hoc est enim corpus meum, id est, quia vos discipuli estis corpus meum.
Decima est in pronomine meum, quam per jocum excogitavit Lutherus anno 27. in lib. Quod verba Domini firmiter stent. Ut enim irrideat Sacramentarios, dicit se posse afferre pulchriorem expositionem in eorum gratiam, ut hic sit sensus: Hoc est corpus meum, id est, Hic panis est corpus a me factum, et creatum. Quod autem joco Lutherus protulit, serio accepit, ac defendit Joannes Campanus, ut testatur Lutherus in sua brevi confess. edita anno 44.
Cum his omnibus pugnat Ecclesia} Catholicae sententia, quae haec verba simpliciter, et proprie docet esse accipienda, ut sensus sit: Hoc, id est, quod his speciebus continetur, est vere, et proprie corpus ipsum meum verum, et naturale.
Proprie, non figurate explicanda esse illa verita: Hoc est corpus meum.
Nunc, ut veram sententiam comprobemus. Primo in universum demonstrabimus, non esse probabile, Dominum figurate loqui voluisse. Deinde expendemus singula verba institutionis, ac simul refellemus haereticorum opiniones. Primum igitur non esse probabile, Dominum loqui voluisse figurate, probamus argumentis ductis a materia, de qua agitur. Deinde a personis, cum quibus Dominus loquebatur, a loco, et tempore, in quo loquebatur. Tertio ex consensu Patrum. Quarto ex regula interpretandi Scripturas.
Primum igitur argumentum sumitur a materia. Est autem materia de qua hic agitur, pactum, Sacramentum, Testamentum, lex et dogma; qua} omnia requirunt propriam, non figuratam locutionem. Sacramentum esse, de quo hic agitur, nemo negat. Sacramenta autem solere a Deo institui propriis verbis, ut in eorum usu non erretur, perspicuum est ex institutione Sacramentorum omnium veteris, et novae legis. Certe Genes, xvn. ubi instituitur circumcisio, etExod. xn. ubi instituitur agnus paschalis, et in totoLetivico, ubi tot sacrificia, et expiationes instituuntur, vix unquam occurrit una aliqua vox figurata: ^ic etiam Matth, ult. Marci ultim. et Joan. iii. ubi de Baptismi institutione, vel potius promulgatione, et praecepto agitur, omnia propriis vocibus explicantur. Neque obstat, quod Joan. iii. Dominus utitur voce renascendi, qua} videtur metaphorica: nam ibidem explicatur vox illa per adjuncta: Ex aqua et Spiritu sancto. Et praeterea non pertinet vox illa ad sacramenti essentiam, sed ad effectum significandum. Quis ergo credat Christum in instituendo sacramento primario nostra} religionis, ita figurate, et ambigue loqui voluisse, ut ne ipsi quidem Doctores legis divinae inter se convenire possint, quid sit hoc sacramentum, panisne an corpus Domini.
Deinde Testamentum novum fuisse simul a Domino institutum, patet ex illis verbis: Hic est sanguis meus novi Testamenti. Matth. xxyi. vel ut habet Luc. xxn. Hic est calix
novum Testamentum in meo sanguine. Jam vero nihil solet magis proprie, simpliciter et exquisite explicari, quam Testamentum; ne videlicet detur occasio litigandi de voluntate testatoris. Ita videmus Exod. xxiv, ubi Testamentum vetus instituitur, omnia propriissimis et apertissimis vocibus, explicari; sic enim refert illam institutionem Apostolus, Hebr. ix. Lecto, inquit, omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum, et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo; ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, dicens: Hic est sanguis Testamenti, quem misit ad vos Deus. Sic etiam in testamentis hominum fieri videmus; nam Genes, xlix. Jacob, ubi inter vaticinandum variis figuris usus fuisset, ad ipsum Testamentum veniens, clarissimis verbis utitur: Ego congregor ad populum meum, sepelite me cum patribus meis, in spelunca duplici, quae est in agro E phron Hethcei contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abrciham, Ita quoque et rex David in. Regum n. et Tobias cap. iv. etMattathias lib. i. Macchab. cap. ii. testamenta sua verbis simplicissimis composuerunt. Quidni igitur etiam Christus Testamentum suum tanti momenti, quo de aiterna haereditate agitur, verbis propriis, et apertis composuerit? nisi forte deceat, ut Testamentum vetus, quod figura erat, et umbra, propriis, ac perspicuis vocibus proponatur; Testamentum autem novum figuratis, et typicis locutionibus obscuretur? Confirmatur ex humano more, a quo etiam Apostolus argumentum sumpsit, Galat. m. ubi dicit, testamentum hominis ita esse ratum, ut nemo audeat aliquid addere, vel dC- mere. Jam ergo testamenta humana in proprio sensu verborum intelligenda esse, jubent humanae leges, ff. de legat. 3. leg. non aliter, et ideo si testamento relinquatur domus, aut ager, et vellet aliquis cavillari, non esse relictam domum veram, sed depictam, et exponeret, relinquo domum, id est, signum domus; apud nullum judicem obtineret. Quanto igitur minus obtinere debent adversarii, qui Testamentum ipsum Christi contra morem omnium testamentorum detorquere audent ad metonymias?
Porro, pacta, seu foedera sunt etiam, ex eo genere rerum, quse exquisitissimis, et propriis verbis explicantur, ne locus ullus relinquatur cavillis. Testamentum autem Christi
simul Testamentum, et pactum fuit; nam est Testamentum conditionatum. Id quod patet ex veteri Testamento, cui novum respondet, ut res figurata suce figurae. Idcirco enim a Moyse vocatur pactum, Exod. xxiv. et. a Paulo Testamentum, Hebr. ix. quia utrumque simul erat, continebat enim donationem haereditatis, sed cum eo pacto et conditione, si perseverarent in cultu, et religione unius veri Dei.
Sequitur lex, seu praeceptum. Esse enim in hac institutione praeceptum aliquod divinum, nemo negat; et patet ex illis verbis: Accipite, edite, item, hoc facite. Etsi enim ut supra dixi, non est in his verbis praeceptum, quo obligentur omnes ad Eucharistiam sumendam: tamen praeceptum est saltem, quo jubebantur Apostoli tunc illam accipere,: et etiam praeceptum est, ut quando sumimus, hoc modo, aut illo sumamus. Verba autem legum perspicua, et propria esse debent, ne detur occasio praevaricationi: unde omnia praecepta non solum Decalogi, sed etiam alia, quibus certi ritus instituuntur, in lege veteri propriis verbis explicantur. Dicet aliquis: Verba, in quibus lex posita est, propria sunt, nimirum: Accipite, edite, facite. Respondeo: Non satis est, nisi etiam proprie, et aperte significetur quid sit, quod est accipiendum edendum, faciendum: longe enim aliter accipiendum est frustum panis, aliter Christi corpus.
Denique, dogmata praecipua non nisi propriis verbis tradi solent in divinis litteris. Tropi enim locum habent, vel in prophetiis ad rem obscurandam, vel in laudationibus ad rem ornandam, vel denique in cohortationibus ad rem amplificandam, non autem in dogmatibus, quae praecise credi, aut servari debent. Unum autem ex praecipuis dogmatibus Christianae religionis in illis verbis: IIoc est corpus meum, contineri, nemo hactenus negavit.
Ad hoc argumentum respondet Petrus Martyr in fine tertiae partis defensionis suae contra Gardinerum non deesse in Scriptura sacramenta, dogmata et praecepta tropis explicata. Et quidem exempla praeceptorum ponit illa Matth. vn. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Et Matth. xxvi. Attendite a fermento Pharisceorum. Et Ephes. iv. Nolite contristare Spiritum sanctum. Et Matth. vi. Nolite cogitare de crastino, sufficit enim diei malitia sua; et crastinus sollicitus erit sibi ipsi. Exempla dogmatum ponit illud: Deus noster ignis consumens est. Et illud: Nos omnes unus panis sumas; et illa, ubi Christus dicitur lapis, leo, vitis, etc. Denique exempla sacramentorum ponit: Petra erat Christus, et Agnus erat Pesach, et Circumcisio est foedus; et denique calix est Testamentum novum.
Respondeo, nihil adversarium dixisse ad argumentum nostrum depromptum ex vocibus Testamenti, et pacti. Deinde, quod ad praecepta attinet, distinguenda sunt praecepta peculiaria et proprie dicta a cohortationibus, licet etiam ipsae praecepta quaedam continere videantur. Nam praecepta peculiaria, et proprie dicta sunt efferenda propriis vocibus, ne sit locus tergiversationi: at in cohortationibus, quae non continent peculiaria praecepta, sed tantum persuadent facienda, vel non lacienda ea, quae alioqui notissima sunt, aptissime admiscentur tropi; et ejusmodi sunt allata exempla. Nam esse cavendum a falsis Prophetis, omnes norunt, etiamsi non praecipiatur: ideo Dominus, non tam id praecipit, quam hortatur ad id faciendum adhibita similitudine ovium et luporum. Sic etiam cavendum ah hypocrisi, et falsa doctrina, quis nescit? ideo Dominus, ut non tam id praeciperet, quam excitaret ad faciendum, utitur tropo fermenti. Non esse aliquid agendum, quod displiceat Deo, nullus ignorat;' idcirco Apostolus non simpliciter id scripsit, sed ut magis permoveret, uti voluit tropo contristandi Spiritum sanctum. Denique esse vitandas supervacaneas curas, et sollicitudines, omnes norunt, ideo Dominus adhibuit tropos.
Quod attinet ad dogmata, observandum est, non vocari dogmata quaslibet de Deo sententias, sed solum eas, quae habent peculiarem difficultatem, sive ad credendum sive ad operandum, quales sunt articuli fidei, et canones Conciliorum: coctera autem, quae ex illis apertissime consequuntur, non dicuntur dogmata. Yerhi gratia, Deus est unus, Deus est trinus, Deus est infinitus; Christus est Deus et homo, et similia, dogmata sunt. At Deus est ignis consumens, Christus est vitis, lapis, leo etc. non dicuntur dogmata, sed explicationes proprietatum notissimarum Dei, et Christi.
Rursus tum de praeceptis, tum de dog¬
matibus. Notandum est, cum dicimus dogmata; et praecepta debere propriis verbis efferri, sic esse intelligendum, ut vel tantum propriis verbis efferantur; vel si uno in loco tropicis, in alio propriis: nihil enim prohibet quod habetur expresse et proprie in uno loco, alibi obscurius haberi. Quod notavit Augustinus lib. ii. doctr. Ghrist. cap. 6. et 9. «Nihil est, inquit, obscure dictum in Scripturis, quod spectet ad fidem, vel mores, quod non planissime dictum sit in aliis locis. » Ita videmus, quod de fermento Dominus dixerat obscurius, paulo post clare explicuisse. Nam Mattii. 16. addidit se locutum de doctrina, non de fermento panum, et Luc. xii. Attendite, inquit, a fermento Pharisxorum, quod est hypocrisis. Sic etiam illud: Christus est lapis angularis ( sine tropo habetur in infinitis locis apud Paulum; et illud: Unus panis sumus, habetur proprie frequentissime, ubi dicimur unus populus, una Ecclesia, una familia Dei. Sic illud Joan. n. Solvite templum hoc, explicuit Evangelista esse intelligendum de corpore Domini, et illud Joan. vii. Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, explicuit intelligendum de Spiritu sancto, et Joan. ult. illud: Alius cinget te, et ducet quo tu non vis, explicuit de morte Petri accipiendum. At hoc dogma et.praeceptum peculiare, et praecipuum de Eucharistia nusquam habetur aliis verbis in Scriptura: nusquam enim legimus panem Eucharistiae significare, aut esse figuram corporis Domini. Quare cogimur proprie accipere id, quod legimus: Hoc est corpus meum.
Jam quod attinet ad Sacramenta, ostendemus paulo post non esse tropum in exemplis allatis. Id solum nunc est obiter adnotandum, in exemplo: Petra erat Christus. i. Corinth. x. tria esse peccata Petri Martyris. rimo enim dicit, petram illam, ex qua fluxit aqua in deserto, Sacramentum fuisse. At id ‘nullo modo verum esse potest, cum fuerit res temporaria, et non caeremonia religionis, qum frequentanda esset in populo Dei. Secundo dicit petram illam, ut etiam manna, conferri cum Baptismo, i. Corinth. x. At Apostolus transitum maris confert cum Baptismo; manna autem, et aquam de petra cum Eucharistia, ut omnes exponunt: nec tamen ita confert, quasi Sacramenta cum Sacramentis, sed quasi figuras Sacramen-
totum cum ipsis Sacramentis. Tertio dicit, exemplum tropi in Sacramentis esse in illis verbis: Petra erat Christus. At Sacramentum erat (per adversarium^ petra illa materialis, Paulus autem non de illa loquitur, sed de alia invisibili, quae revera erat Christus, ut Deus. Sic enim ait: Bibebant de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus { 1). Ubi est quidem tropus ineo, quod Christus vocatur petra; sed hoc nihil ad propositum: non enim Christus erat Sacramentum, sed petra illa visibilis per adversarios. Hic autem non petra visibilis dicitur Christus: sed Christus dicitur petra; sicut alibi dicitur leo, vel agnus, vel vitis; unde nullum ducitur exemplum tropi in Sacramentis.
Argumentum secundum sumitur a personis cum quibus Dominus loquebatur, cum diceret: Hoc est corpus meum; nam loquebatur cum solis Apostolis. Dominus enim, etiamsi Pharisaeis multa obscure dicebat, quia indigni erant cognitione tam sublimium mysteriorum; tamen Apostolis, qui rudes, ac simplices erant, et instituebantur, ut magistri futuri totius humani generis, omnia vel clarissime proponebat, vel obscurius dicta, continuo exponebat. Praeterea loquebatur eo loco, et tempore, quo minime oportebat obscure loqui, nimirum cum Apostoli essent primi participes tanti Sacramenti futuri. Nam ut cum debita reverentia Sacramentum perciperent, necesse erat, ut plane intelligerent, quid eis daretur..
Quod autem Dominus in cama non explicuerit tropum, manifeste colligitur ex duobus. Primo ex eo, quod nullum exstat vestigium explicationis, ut in omnibus aliis locis. Verbi gr. Matt. xm. Dominus, parabolice locuturus, ait: Simile est regnum caelorum, et Joan. xm. ubi dixerat: Ego sum citis, et vos palmites, subjungit explicans: Si quis in me non manserit, sicut palmes, e te.. At hic nihil tale.
Secundo ex eo, quod omnes scriptores hujus historice iisdem verbis utantur. Solent enim Evangelistae, se invicem supplere, vel explicare, ut quod unus obscurius dixit, alius dicat clarius. Hic autem omnes iisdem verbis utuntur, cum tamen sint scriptores quatuor, Matthaeus, Marcus, Lucas, Paulus, et scripserint diversis in locis, et temporibus; quod argumentum est, Dominum nihil aliud dixisse.
Tertio, probatur ex consensu interpretum. Nullus enim unquam ita exposuit, ut tropice hunc locum intelligendum esse diceret: cum tamen scripserint in Matthaeum Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Beda, Anselmus; in Lucam Ambrosius, Theophylactus, Beda; in Paulum innumerabiles. Imo contra multi expresse monent, non esse accipiendum tropice, sed proprie. Vide Chrysostomum, etTheophilactum in hunc locum, Cyrillum Hierosolymitanum catech. 4. mystagog. Ambrosium lib. IV. de Sacramentis, cap 5. Cyrillum Alexandrinum epist. ad Calosiriurn, Eusebium Emissenum homil. 5. de Paschate, Epiphanium in Ancorato, qui omnes docent, hic opus esse fide, ut credatur res, quae absurdissima sensibus esse videtur. At certe, si tropice hic locus intelligendus esset, nulla esset difficultas fidei. Quai enim difficultas, si solum credendum pane significari corpus Christi?
Ultimo, probatur ex communi regula explicandte Scripturae, quae est ut nunquam dimittamus proprium verborum sensum, nisi cogamur ab aliqua alia Scriptui a, vel ab aliquo articulo fidei, aut certe a communi totius Ecclesiae explicatione: alioqui enim peribit fides, et remanebit sola opinio de rebus divinis, et aperietur porta infinitis erroribus. Id probari potest exemplo adversariorum qui non habent fidem, sed meram opinionem de hoc sacramento: nam eorum sententia non nititur expresso verbo Dei, cum verba expressa non sint, Hoc significat, sed: Hoc est corpus meum. Neque nituntur alio verbo Dei: nusquam enim invenient in Scripturis, Hoc est corpus meum, debere exponi tropice. Etsi enim proferunt quaedam loca, ubi verbum, Est, putant debere exponi per, Significat; tamen fatentur non ubique, Est, exponi debere per, Significat. Proinde non possunt ex verbo Dei solide concludere, haec verba accipienda esse tropice, nisi proferant locum, ubi expresse dicatur in particulari, haec verba exponenda esse tropice; qualem locum nusquam invenient.
Nec habent articulum fidei, cui propria acceptio horum verborum expresse repugnet. Solent illi urgere articulum Ascensionis: sed illi non repugnare hanc veritatem, patet; quia nos utrumque credimus, et Christum vere ascendisse, et esse in ccelo, et simul esse in Eucharistia. Neque probabile est inter tot Catholicos, qui sunt, et fuerunt a tot annorum centuriis, non fuisse ullum, qui videret istam repugnantiam: praesertim cum doctores scholastici longe melius norint regulas contradictionum, quam omnes Lutherani, qui contemnunt subtilitatem disputationum. Idem apertissime patet ex eo, quod Dominus cum primum hoc sacramentum praebuit discipulis non in cado erat, sed in terra, nondum enim ascenderat in coelum: tunc igitur non repugnavit haec veritas articulo Ascensionis. Non igitur cogimur accipere haec verba tropice. Denique non magis repugnat haec veritas articulo Ascensionis, quam repugnat veritas Trinitatis, articulo unitatis divinae. Sicut illi colligunt, Christus est in cado; ergo non in terra; ita possent colligere, Deus est unus, ergo non trinus: neutrum enim intelligimus, tamen utrumque fatemur, quia utrumque legimus in divinis litteris, nec est evidens repugnantia.
Sed nec saltem possunt proferre communem aliquam expositionem Ecclesiasticam, cum inter se non conveniant. Nituntur igitur solum auctoritate unius, aut alterius Doctoris, et levibus conjecturis, quae certe non fidem divinam, sed opinionem faciunt. Praeterea experimur etiam, quot sectae natae sint his paucis annis, et nascantur in dies propter hanc solam causam, quod relicto sensu proprio Scripturae, tropos temere consedentur.
Chapter 10 of 133