Skip to the text

Caput XVIII. De fine liberi arbitrii, id est, quare Deus creaverit Angelos, et homines libero arbitrio praeditos

Postrema restat quaestio de fine liberi arbitrii, ad illam definitionis particulam explicandam, « Ad magnam Dei gloriam. »

Quaeritur igitur, cujus rei gratia Deus condiderit Angelos, et homines cum libero arbitrio: cum id solum sit, per quod in Deum peccatum committitur, et unde omnia mala redundarunt in mundum. Sed res plana est, et quod in definitione liberi arbitrii posuimus, omnium Patrum confessione firmatur, videlicet, ad insignem Dei gloriam pertinere, quod naturas intelligentia praeditas, arbitrii libertate donaverit.

Prima igitur ratio, cur Deus homines et Angelos liberos esse voluerit, ducitur a potentia et sapientia Dei, quae in hac re mirifice splendent. Deus enim per hoc, quod Angelos et homines liberos condidit, ostendit providentiam suam nullo nrodo impediri posse, etiamsi permittat creaturis, quas regit, plane pro arbitrio vivere. An non elu¬

cet insignis Dei gloria, si quis cogitet Angelos et homines facere quicquid volunt, et tamen velint, nolint, ordinem divinae providentiae ab aeternitate constitutum perturbare non posse, ut fiat aliquando, quod Deus absolute non vult, aut noi^fiat quod absolute vult? Simile esset, si quis innumerabiles aviculas libere avolare permitteret; et tamen incredibili artificio id efficere posset, ut omnes ad ea loca pergerent, quo ipse vellet. Yide S. Augustinum, cujus est haec ratio, in Enchiridio cap. 95. et sequentibus.

Secunda ratio sumitur a justitia et aequitate divina, quae in eo perspicue apparet, quod Angelos et homines ita creavit, ut possent bene et male agere, et ipse sine acceptione personarum, bonos praemiis, malos suppliciis afficeret. Ita docent sancti Patres, Irenaeus lib. iv. cap. 71. Justinus in Dialogo cum Tryphone, et alii.

Tertia ratio haec esse potest, ut divina bonitas illustretur. Insignis enim Dei bonitas in eo conspicitur, quod non solum voluit gloriam sempiternam nobiscum communicare: sed etiam addidit, ut eam per propria merita, id est, nobilissimo modo consequeremur; ut annotavit S. Gregorius Nazianzenus in 1. Apologetico.

Neque his repugnat, quod Deus et Christus homo gloriam sempiternam non habent ex meritis; et tamen eam habent modo, sine controversia, nobilissimo. Nam modus habendi gloriam praestantissimus est eam habere ex se. Porro ex se gloriam habendi multi sunt gradus. Primus gradus est, eam habere omnino naturaliter, ut sit de essentia ejus, qui illa habet. Et hic primus gradus soli Deo proprius est. Alter gradus, qui soli Christo convenit, est eam habere quodammodo naturaliter, non ita ut sit de essentia anima; Christi beatitudo, sed ut fluat ab intrinseco. Christus enim ut Deus se ipse ut hominem gratia et beatitudine donavit. Tertius gradus est eorum, qui eam habent ex se, non quia naturaliter habent ullo modo, sed quia pei liberum arbitrium gratia Dei adjutum illam sibi acquirunt. Et hoc convenit Angelis et hominibus.

Quarta ratio fuit, ut appareat infinita magnitudo, et inexhaustus thesaurus divitiarum Dei. Nam si Deus haberet apud se certam mensuram bonorum, quibus remunerare posset cultores suos, non permisisset Angelis et hominibus liberum arbitrium, quo merita possent augere quantum vellent: sed

quoniam di vitice Dei sunt infinitae, neque periculum est, ut aliquando exhauriantur, ideo concessit Angelis et hominibus facultatem, qua pro arbitrio merita augerent. Simile esset, si quis tam esset dives auri et argenti, ut pauperibus stipem petentibus thesauros suos ostenderet, sineretque ut unusquisque auferret quod vellet, quomodo nemo prohibetur ex fonte perenni tantum aquee haurire, quantum cupit.

Quinta ratio esse potuit, ut innotescat Deum sibi sufficere, et bonorum nostrorum nullo modo egere. Homines enim qui aliorum opera necessario.indigent,' neque se, aut sua tueri sine multorum adjumento possunt, omnino cuperent, et, si valerent efficerent, ut famuli, ac milites sui a se deficere non non possent et ideo promissionibus, pactis, juramentis eos devinciunt, sibique adstringunt quoad valent. Deus autem, quia nullius opera eget, sponte famulis suis libertatem concessit arbitrii, ut et in obsequio permanerent, et imperium detrectarent, prout" vellent.

Sexta ratio ex prcecedenti oritur, et infinitam Dei charitatem erga creaturas suas ostendit. Nam cum Deus non egeat hominibus, et si egeret, non multum eis fidere posset, quippe qui tam facile ob libertatem arbitrii a conditore suo deficiunt: mquum esse videbatur, ut non usque adeo magnam de hominibus curam gereret, et tamen ob nimiam charitatem suam non minorem de ipsis curam gerit, quam si absque illis gloriam, vitamque suam conservare non posset. Quid enim majus cogitari, fingive po- I ■: t, quam ut Deus qui bonorum nostrorum non eget, propter homines homo fieri ct mori voluerit?

Septima ratio fuit, quod id postulare videretur perfectio et ornamentum universi. Nam cum sit aliquid, quod agit, ct i.on agitur, ut Deus; aliquid, quod agitur, et non agit, ut natura rationis expers; n quum erat, ut etiam exstaret aliquid, quod ageretur et ageret. Et talis est natura creata intelligens, et libero arbitrio praedita, qualis est in Angelis et hominibus.

Item cum sit aliquid quod ex nihilo, et libere operatur, ut Deus: aliquid, quod ex alio, et necessario operatur, ut res omnes infra hominem, certe pulchrum erat, si aliquid esset, quod ex alio, et libere operaretur quales sunt Angeli et homines. Nam quod aliquid ex nihilo et necessario opere-

tur, quod est quartum membrum, divisionis, fieri non potest, cum operari ex nihilo, sit summae perfectionis, operari necessario, summae imperfectionis.

Dices: cur Deus non attribuit Angelis et hominibus liberum arbitrium confirmatum in bono, ut et liberi essent, ct tamen peccare non possent. Respondit ad hanc quaestionem S. Augustinus in lib. ir. de bono perseverantiae cap. 10. et lib. xxii. de civit. Dei cap. ult. Deum ordinate procedere voluisse, ac primum ostendere, quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium, justitiaeque judicium. Vide quae diximus in libro de peccato primi parentis cap. 2. ubi causam reddere conati sumus, cur Deus creaverit hominem, quem peccaturum esse praeviderat.

Ad argumentum autem, quod initio capitis objiciebatur, quod. vide! icet liberum arbitrium videatur res noxia, cum id solum sit, per quod sit injuria Deo, et unde innumerabilia mala in ipsos homines redundarunt; facile respondetur. Non enim data est homini libertas arbitrii, ut peccaret, sed ut peccata libere detestando mereretur laudem et gloriam apud Deum. Prmterea (ut Eusebius recte docet in lib. vi. de prEeparat. Evangel. cap. 5.) non dedit homini Deus solam arbitrii libertatem, sed accendit etiam in ejus mente lumen intelligentiee, addidit Synderesim semper clamantem, ut recta via incederet; incitavit ad virtutem promissione praemiorum, exterruit a vitiis comminatione poenarum.

At absurdum videtur, ut Deus aliquid instituerit, quod pro majori parte vertatur in malum: ejusmodi autem est liberum arbitrium, quo maxima pars hominum abutitur ad peccandum. Respondeo, liberum arbitrium commune est Angelis et hominibus; et ideo pro majori parte liberum arbitrium non in malum, sed in bonum absolute convertitur. Nam major pars Angelorem libero arbitrio bene semper, et usa est, et utetur.

At absurdum saltem esse videtur, ut species humana, majori ex parte, propter arbitrii libertatem suo fine frustretur. Respondeo: Finis ultimus rerum omnium Duplex est. Unus intrinsecus et proprius, qualis est, si de hominibus agatur, visio Dei; alter extrinsecus, et communis, qui est gloria Dei. Quamvis igitur sine proprio, atque intrinseco species humana majori ex parte frustre-

tretur, tamen semper obtinet Deus gloriam suam, quse non minus in bonorum renumeratione, quam in pra;varicatorum animadversione perspicitur.

Adde quod licet major hominum pars excidat a perfecta adeptione finis intrinseci, et proprii; tamen non excidit a totali ade-, ptione ejusmodi finis. Etsi enim minor pars

hominum pertinget ad visionem Dei; tamen major pars illud assequitur, ut ratiocinari, et vivere secundum rationem possit. Non est autem absurdum, ut minor pars individuorum alicujus speciei, ad perfectam finis proprii consecutionem non perveniat, modo a totali adeptione non excidat.

Chapter 32 of 63