Caput II. Proponitur status quaestionis de incertitudine justitiae
Ut primus error distincte et perspicue refellatur, operae pretium erit explicare quid sit, et quotuplex certitudo, et inde controversiae statum ob oculos manifeste ponere.
Certitudo igitur nihil aliud esse videtur, nisi firmitas quaedam, et immutabilitas veritatis. Illud enim dicitur certum, quod explorate, et immobiliter est verum. Est autem, duplex certitudo; Una objecti, id est, rei cognitae, vel creditae; Altera subjecti, id est hominis cognoscentis, vel credentis. Prior certitudo est immutabilitas rei, quae re vera aliter se habere nort potest, quam creditur, vel cognoscitur: qua notione dicimus, certum esse, Deum esse bonum, peccatum esse malum. Posterior certitudo est firmitas quaedam assensus nostri ad rem, quae cognoscenda vel credenda proponitur; de qua certitudine loquimur, cum dicimus, hoc jmilii
est certum, ego de hac re certus sum, hoc habeo pro comperto: id est, ita firmiter adhaereo huic sententiae, ut prorsus de illius veritate non dubitem.
Oritur prior certitudo vel a necessitate ipsius rei, si forte non sit contingens, sed necessaria; vel a. determinatione jam facta, si non sit necessaria, sed contingens. Deum esse bonum, certum est, quoniam est in se necessarium. Christum venturum esse ad judicandos vivos et mortuos, certum est, quoniam a divina voluntate determinatum est, quamvis alioqui contingens esset in se non necessarium.
Certitudo posterior nascitur partim a medio, quo nobis res aliqua suadetur, partim ab ingenii bonitate, et voluntatis affectu. Quaedam enim sunt media, quae vim habent gignendi firmum assensum, quaedam sunt etiam, quae non habent. Sic etiam aliqui exbonitate, vel exercitatione ingenii plane percipiunt vim mediorum, et certi redduntur; alii contra ex ingenii tarditate non assequuntur efficaciam mediorum;. et ideo certi reddi nonpossunt. Vir doctus, et acutus certus est, Solem multo terra tota esse majorem: quod multi rudes non modo non credunt, sed etiam ridendos existimant esse eos, qui credunt.
Denique ipsum quoque affectum non parum valere ad certitudinem ex parte subjecti efficiendam, testes esse possunt ha;retici rudiores, qui saepe nesciunt ipsi quid credant, et tamen ita firmiter adhaerent haereribus, quae in sua patria praedicantur, ut aliquando malint occidi, quam illas non credere. Quamquam, si proprie loquendum sit, certitudo vera ex parte subjecti, njimquam separatur a certitudine ex parte objecti. Qui enim certo credunt ea, quae falsa sunt, non tam certi, quam persuasi dici debent Potest tamen certitudo vera ex parte objecti separari a certitudine ex parte subjecti, cum multa sint in se certa, quae nobis videntur incerta.
Sed estalia etiam partitio certitudinis. Quaedam enim est certitudo evidens, quaedam obscura et in utraque tres quasi gradus distingui possunt. Certitudo evidens est earum rerum, quae aliquo modo videntur. Cujus certitudinis primum gradum obtinent prima rerum principia, quae solis vocabulis explicatis, sine alia ratiocinatione ab omnibus vera esse creduntur, ut non posse idem esse, et non esse; totum majus esse, quam partem, et similia; atque haec dicitur certitudo Tom. VI.
intellectus, sive habitus principiorum. Secundum gradum certitudinis evidentis obtinent conclusiones ex principiis primis evidenter deductae: atque haec dicitur certitudo scientiae. Tertium gradum obtinent ea, quae sensibus corporis percipiuntur, quae dicitur certitudo experientiae.
Certitudo obscura est earum rerum, quae sola fide, vel opinione nituntur. Cujus certitudinis primum gradum habent, quae propter divinam auctoritatem certo creduntur, et haec est certitudo fidei Catholicae et divina;, estque absolute, ac simpliciter certitudo, quoniam nulla ratione potest ei subesse falsum. Secundum gradum obscurae certitudinis habent ea, quae creduntur ob auctoritatem humanam, sed ita confirmatam et celebrem, ut omnem formidinem prorsus excludat, qualia sunt, Ciceronem et Virgilium fuisse insignes viros; Augustum magnae parti orbis terrarum fceliciter imperasse; multas esse civitates praeclaras in provinciis a nobis longe dissitis, Alexandriam in iEgypto, Consta ntinopolim in Thracia, Hierosolymam in Palaestina, Antiochiam in Asia. Atque haec dicitur certitudo fidei humanae, sive certitudo moralis: quae tametsi non tanta sit, ut ei nullo modo falsum subesse possit (omnis enim homo mendax) tamen tanta est, ut temerarius merito judicetur, qui contra sentiat, aut disputet. Tertium gradum habent illa, quae tot signis, et conjecturis nituntur, ut securum hominem reddant, et anxietatem excludant, non tamen formidinem omnem expellant, atque haec dicitur certitudo conjecturalis et opinionis est potius, quam fidei.
His explicatis, ad statum controversiae accedamus. Calvinus in Antidoto Concilii, et Kemnitius in Examine ejusdem Concilii, sess. 6. ad invidiam Catholicis solito more conflandam, et ponentes mendacium spem suam, nec recte statum quaestionis proponunt, et apertissime mentiuntur. Nam Calvinus quidem scribit, Patres Concilii miscere dubitationem cum fide. Kemnitius autem adhuc impudentius dicit, Concilium Tridentinum facere dubitationem virtutem fidei et ornamentum, ita ut sine dubitatione non sit fides vera, neque justificans. Et in alio loco scribit, quaestionem inter nos et Lutheranos esse, «An fides justificans sit fiducia, an dubitatio de remissione peccatorum )>, quasi nos fidem justificantem doceamus esse dubitationem. At Concilium Tridentinum, tantum abest, ut dubitationem cum fide miscuerit, ut potius ideo rejecerit fidem specialem haereticorum, et non fidem, sed inanem fiduciam esse dixerit, quoniam ea fides certa esse non potest, cum fides vera certissima esse debeat.
Porro statum quaestionis ita proponit Kemnitius: « Utrum peccator in seria poenitentia ex fide vera in Christum possit certa fiducia statuere, sibi remissa esse peccata. Sed non istum esse qusestionis nostrse statum ex duobus intelligi poterit, tum quia qusestio esset conditionalis, non absoluta, tum quia non de fiduciae, sed de fidei, certitudine disputamus. Quaestio (inquam) esset conditionalis; nam illud, « in sei'ia poenitentia », idem significat, ac si diceretur, si seria sit poenitentia. Quod si quaestio ita conditionaliter proponatur: an possit homo certo statuere, sibi remissa esse peccata, si, constet eum seriam egisse, vel agere poenitentiam: nemo Catholicorum erit, qui non respondeat, posse, atque debere. Non igitur conditionaliter, sed absolute controversia hoc tempore inter Catholicos atque haereticos, de certitudine justitiae magna contentione tractatur.
Deinde, si de fiducia tantum ageretur, ut Kemnitius proponit, non esset etiam opus longa disputatione. Neque enim Catholici,negant, certam fiduciam in Deo collocandam esse, et certo confidendum post actam legitime poenitentiam, et Sacramentum Baptismi, vel Absolutionis rite perceptum, remissa esse peccata. Sed adversarii, ut fidem cum fiducia, ita certitudinem fidei cum certitudine fiduciae confundunt. Multum autem interest inter utramque certitudinem, nam certitudo fidei, quia nititur sola Dei auctoritate, omni ex parte dubitationem excludit. Certitudo fiduciae (ut suo loco inferius fusius explicabimus) partim nititur divina promissione, partim propria dispositione; et quod attinet ad divinam promissionem, omnem similiter formidinem excludit, et est absolute, et simpliciter certitudo: quod attinet ad propriam dispositionem, non excludit quidem penitus formidinem, neque est certitudo simpliciter, sed secundum quid, et conjecturalis, tamen tanta est, ut satis esse possit ad securitatem gignendam. Sed de hac re suo loco dicemus.
Status igitur qusestionis, si absque fallacia, et ambiguitate constituatur hic erit:
« Utrum debeat, an possit aliquis, sine spe ciali revelatione certus esse, certitudine fidei divinae, cui nullo modo potest subesse falsum, sibi remissa esse peccata». Neque necesse est hoc loco distinguere fidem Catholicam a fide divina speciali, quamvis enim inter se differant, quod fides Catholica non tantum divina sit, sed etiam omnibus hominibus necessaria: fides autem divina specialis ad eos tantum pertineat, ad quos revelatio pertinet.; tamen non differunt, quantum ad certitudinem, neque sunt habitus diversi, sed unus et idem, cum ejusdem affernae veritatis auctoritate nitantur.
Chapter 44 of 78