Skip to the text

Caput IV. Probatur testimoniis Salomonis incertitudo proprix gratix, atque justitix

Sed jam ad argumenta veniamus, ac primum ad ca, qua; ex testimoniis divina) Seri-

pturse ducuntur. Primum testimonium habetur in variis locis Proverbiorum, Ecclesiaste et Ecclesiastici. Primus locus est in lib. Proverb. cap. xx: Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato. Notat hoc loco venerabilis Beda in comment. recte Salomonem non dixisse, neminem esse mundum corde et purum a peccato, sed neminem posse dicere, mundum est cor meum, et, purus sum a peccato. Nam nisi possent homines per gratiam Dei mundum cor habere, non diceret David Psalm. l. Cor mundum crea in me Deus. Neque in Psalm. cxvin. Beati immaculati in via. Neque Dominus Matth. v. Beati mundo corde. Sed quoniam illi ipsi, qui mundi sunt, non possunt, hoc certo scire, neque testimonium aliquod infallibile habent de sua justitia, ideo nemo potest gloriari, ac dicere, mundum est cor meum.

Calvinus lib. m. Institut. cap. 13. §. 3. respondet, hoc dictum esse, quia nemo est in hac vita vere mundus; et ideo egent omnes Christi justitia imputata. At repugnant loca paulo ante citata: Beati mundo corde. Et; Beati immaculati in via. Et: Cor mundum crea in me Deus. Et illud ad Ephes. i. Ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Et cap. v. Mundans eam lavacro aquae. Et ad Tit. ii. Mundans sibi populum acceptabilem, etc..

Catharinus respondet, in Hebraeo esse; Quis potest dicere: mundavi cor meum? et purificavi me a peccato meo? proinde reprehendi hoc loco superbiam eorum, qui suis viribus existimabant se posse justificari, non autem praedicari incertitudinem propriae gratiae. Sed quamquam in Hebraeo verba sint activm vocis, tamen sine dubio eum habent sensum, quem et 70. Interpretes, et Sanctus Hieronymus reddiderunt. Nam apud Hebraeos constans erat fides, purgationem peccatorum a solo Deo fieri. Id enim significat Job, cum ait cap. xiv. Quis potest facere mundum de immundo, conceptum semine? nonne tu qui solus es (-4)? Unde et David a Deo *petit, Cor mundum crea in me Deus. Et Pharissei, cum audiebant Christum dicentem: Remittuntur tibi peccata tua; dicere solebant, hic blasphemat, quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Mare. 2. Luc. 5. et alibi. Itaque, mundavi ccr meum, significat,

mundum est cor meum, ut etiam Rabbini ipsi hunc locum enarrant.

Posset fortasse solidius responderi, Salomonem hoc dixisse propter peccata venialia. Sed haec solutio primum nihil juvat Lutheranos, qui non distinguunt peccatum mortale a veniali. Deinde, non est probabile, Salomonem loqui de solis venialibus, quoniam sola venialia non impediunt, quo minus homines mundi et immaculati esse dicantur. Non enim peccatis venialibus carebant, de quibus dicitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Rectus igitur sensus eorum verborum est, ut nemo sit, qui quantumvis sibi conscius non videatur esse peccatorum, non possit merito de sua justitia formidare.

Secundus locus est in lib. Ecclesiaste, cap. 9: « Sunt justi, atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo, utrum odio vel amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta». Addamus huic loco commentarium Sancti Hieronymi: « Sensus, inquit, est, inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse, et ambiguos fluctuare, utrum ad probationem sustineant, quse sustinent, an ad supplicium. In futuro igitur scient, et in vultu eorum sunt omnia, id est, antecedet eos, cum de hac vita discesserint, notitia istius rei. Quia tunc est judicium, et nunc certamen. Et quicumque adversa sustinent, utrum per amorem Dei sustineant, ut Job, an per odium, ut plurimi peccafimes, nunc habetur incertum.

Ad hunc locum respondere nituntur, non solum haeretici, Bucerus, Calvinus, atque Kemnitius, sed etiam Ambrosius Catharinus. Quare ipsorum objectiones breviter refellendae erunt.

Primum igitur queritur Kemnitius, locum hunc esse depravatum, ad stabiliendum dogma de dubitatione fidei in justificatione. Nam ad verbum ex Hebraeo sic reddi posset:

« Et amorem et odium non sciens homo, omnia ante eos ».

Sed hoc facile refellitur. Nam cum editio vulgata antiquissima sit, non potuit depravari ad stabiliendum dogma, quod ipsi recens et Papistarum proprium esse dicunt. Vel certe fateri debent, sententiam nostram

esse antiquissimam, et sanctum Hieronymum, qui Ecclesiastem vertit ex Hebraeo, ut. nos habemus in editione vulgata* egregium fuisse Papistam. Caeterum, versio sancti Hieronymi non reddidit quidem verbum verbo, sed sententiam fideliter et eleganter expressit, ac praesertim in Ecclesiaste, ut omnes eruditi fatentur, et si id Kemnitius neget, hoc ipso se imperitum linguae Hebraicae et rationis interpretandi demonstrabit.

Secundo dicunt, Salomonem non absolute negare, posse hominem scire, sit ne dignus odio vel amore, sed negare, id posse cognosci ex eventis externis. Id vero probant, quoniam alioqui sequeretur, non posse homines manifeste impios scire, se dignos esse odio, non amore, quod absurdissimum est.

Sed facilis est responsio. Nam Salomon non loquitur, nisi de justis, ut verba illa declarant: « Sunt justi, atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo (justus videlicet) utrum odio vel amore dignus sit». Idem perspici potest ex commentario sancti Hieronymi supra citato, qui sic ait: cc Inveni justorum opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse ».

Tertio objicit Calvinus lib. m. Institut. cap. 2. §. 38, verba quae locum citatum proxime consequuntur: « Eo quod universa seque eveniant justo et impio ». Haec enim ratio satis aperte ostendere videtur, loqui Salomonem de notitia, quae haberi potest ex eventu externo.

Respondeo: Non est necesse, ut ratio seque late pateat, atque ipsa conclusio, quae ratione probanda est, Salomon igitur probare voluit, non posse homines justos certo cognoscere, utrum diligantur a Deo; id autem recte probat ex eo, quod si possent id certo cognoscere, maxime cognoscerent ex beneficiis Dei. At beneficia Dei communia sunt justis et impiis, et universa a3que eveniunt justo et impio. Deus enim ut suos in humilitate conservet, interdum sinit eos affligi, et rursus ne desperent, interdum eos mirifice consolatur. Et similiter impios nunc ut alliciat ad se, beneficiis temporalibus cumulat, nunc ut eosdem deterreat a peccatis, severe punit. Ita beneficia et flagella divina nec odii, nec amoris certa sunt indicia.

Falsam autem esse illam interpretationem; nesciunt an odio, vel amore digni sint, id est, nesciunt id non absolute, sed ex praesenti rerum eventu, perspicuum est ex illis

v ntis proxime sequentibus: « Sed omnia in futurum servantur incerta». Non enim post hanc vitam servatur nobis cognitio, an digni essemus odio, vel amore, quantum ad signa praesentium eventuum, sed absolute. Nam si sciremus, nunc esse nos justos et dignos amore, quamvis non sciremus ex eventu praesenti, non esset verum, omnia in futurum incerta servari, neque nos de futuro solliciti essemus contenti cognitione praesenti.

Quarto objicit Calvinus similem locum ex cap. 3. ejusdem libri Ecclesiastae. Nam cum Salomon ait, non posse sciri quid intersit inter animam hominis et animam jumenti, cum utrumque similiter intereat; certe non significat ignorari absolute, utrum anima hominis sit immortalis, anima jumenti mortalis; sed non posse id colligi ex morte corporali, cum illa communis sit homini cum jumento.

Respondeo: loquitur in eo cap. Salomon ex persona insipientium, qui omnia metiuntur praesenti voluptate, aut dolore, quique ex eo, quod cernunt homines et jumenta similiter interire, vix adduci possunt, ut credant, animam hominis esse immortalem: « Quis novit, inquit, utrum spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum? » id est, quotus quisque est ex vulgo hominum, qui intelligat aut cogitet, spiritum hominis redire ad Deum, ut ab illo pro factis judicetur; spiritum autem jumentorum descendere deorsum, id est, resolvi in terram, unde sumptus erat. Ipsum enim Salomonem hoc non ignorasse, perspicuum est ex cap. 12. ubi disertis verbis dicit, spiritum hominis redire ad Deum, qui dedit illum. Quod si multi ob istam mortis communionem, quam cum jumentis habemus, ignorant id, quod alioqui naturali ratione discere potuissent, quanto magis ignorabunt omnes homines statum gratiae, qui nisi ex divina revelatione cognosci non potest?

Quinto objicit Catharinus, posse exponi locum Salomonis, propositum de cognitione, quam habet homo, ut homo, non autem de ea, quam habet, ut est filius Dei. Neque enim scire potest homo, ut homo, id est, per solam ratiocinationem humanam, utrum dignus sit odio, vel amore, sed tamen id scire, potest ex testimonio spiritus, quem habemus in corde, si filii Dei sumus.

Respondeo: Potest quidem homo justus,

si spiritus ei perspicue id revelare voluerit, scire, se dignum esse amore, non odio: tamen ordinarie spiritus id non revelat per manifestam notitiam, sed per experimenta qu®- dam et internas consolationes, qu® non faciunt certam fidem, ut infra suo loco dicemus. Hoc autem loco Salomonem absolute loqui de in certitudine, quam habent justi, sive ut homines, sive ut filii Dei, de propria gratia, intelligi potest ex duobus, primum ex illis verbis: « Sed omnia in futurum servantur incerta ». Deinde, ex intentione Salomonis, quse erat ostendere, unam ex miseriis hujus vitae, eamque non minimam esse, quod homines justi merito formidare possint, ne forte non sint vere justi. At si scirent, se vere esse justos, undecumque id scirent, non omnia in futurum servarentur incerta, neque miseriam illam experirentur, quam Salomon docet, justis omnibus esse communem.

Sexto, idem Catharinus non dedignatur testimonium accipere a Rabbi Salomone, qui hunc locum ita exponit: « Nescit homo, id est, carnalis et peccator ». At Rabbi Salomon Regi Salomoni manifeste repugnat. De justis enim, non de peccatoribus se loqui testatur, cum ait: « Sunt justorum opera in manu Dei, etc. ». Deinde carnales et peccatores facile scire possunt, se odio esse dignos, non amore. Non enim tam difficile est cognoscere se peccatorem, quam cognoscere se justum, cum peccatum sit opus nostrum, justitia inhaerens et infusa, de qua loquimur, sit opus solius Dei, et quidem occultum et abditum valde. Denique mirum est, cur Catharinus velit nos homini Judaeo, et fabellarum architecto, potius fidem habere, quam sancto Hieronymo, Ecclesiae doctori, et non solum linguarum, sed etiam dogmatum peritissimo.

Ultimo objiciunt aliqui, quod hic locus a sancto Bernardo exponi soleat de incertitudine praedestinationis, ut in serm. 1. de Septuagesima, et in serm. 2. in octava Paschae, de verbis Joannis; Tres sunt qui testimonium dant in coelo.

Respondeo: non pugnant inter se incertitudo justitiae praesentis, et incertitudo praedestinationis. immo ex una colligitur altera. Et ideo hic locus de utraque recte exponi potest.

Tertius locus est in libro Ecclesiastici,

cap. v. De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Hic locus mirifice pungit haereticos hujus temporis. Ipsi enim proprie illi sunt, qui ubi fide sibi visi sunt Christi justitiam apprehendisse, nullo deinceps metu tanguntur. Et quamvis adjiciant peccatum super peccatum, putant sibi salutem perire non posse, quia miseratio Domini magna est, et credentibus non imputat multitudinem peccatorum. Quos sane vanissimos judicat Ecclesiastes cap. vili, cum ait: Sunt impii, qui ita securi sunt, quasi jus totum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.

Respondet ad hunc locum Kemnitius verba illa depravata esse a Papistis, cum ex Greeco legendum esse constet « de propitiatione, non de propitiato ». Addit praeterea, locum istum pugnare contra carnalem securitatem eorum, qui spe misericordi® peccare non desinunt.

Sed inane est, quod queritur de corruptione verborum. Idem enim prorsus est sensus, sive dicas, de propitiato peccato, sive de propitiatione peccati. Non enim loquitur de propitiatione futura, sed praeterita. Nam de futura adjungit quse sequuntur: a Et ne dicat, miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ».

Similis est hic locus illi, qui habetur cap. 21. « Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur». Ubi duplicem sollicitudinem injungit. Unam pro futuris; alteram pro praeteritis. Sic igitur et hoc loco primum admonet, ut de propitiato peccato, sive de propitiatione peccati, quam quis existimat se accepisse, non sit absque metu, sed adhuc sollicite oret, ut sibi dimittatur. Deinde, ut caveat in futurum, et non adjiciat peccatum super peccatum spe facilis indulgenti®.

Sed, si daremus, loqui Ecclesiasticum de propitiatione futura, adhuc error adversariorum non difficulter everteretur. Nam ideo de propitiatione futura non possumus esse securi, quia nescimus, an habebimus spatium poenitenti®. Quod explicat idem Ecclesiasticus, cum ait: Non tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem, subito enim veniet ira illius. Proinde requiritur ad obtinendam indulgentiam aliquid

etiam ex parte nostra, nimirum seria conversio, et poenitentia. Quis autem potest certus esse, praesertim ex fide divina, se veram habere conversionem et poenitentiam?

Itaque loquitur quidem Ecclesiasticus contra carnalem securitatem, sed eam securitatem non solum constituit in eo, quod aliqui spe misericordiae adjiciunt peccatum super peccatum: sed etiam in eo, quod aliqui non precantur pro pristinis, ut sibi dimittantur, sed certo credunt, sibi esse remissa, ob id solum, quia credunt sibi esse remissa; et cum Luthero auctore carnalis securitatis, dicunt: se non posse perdere salutem suam, etiamsi velint, modo nolint credere.

Chapter 46 of 78