Caput III. Recensentur varice sententiae de proposita quaestione
De proposita igitur quaestione tres videntur esse sententiae, sive potius errores. Primus est, omnium hujus temporis Haereticorum qui tria docent. Primo, posse fideles eam notitiam habere de sua gratia, ut certa fide statuant, sibi remissa esse peccata. Secundo, non solum posse, sed etiam debere omnes hoc de se statuere, alioqui nec fideles, nec justos futuros. Tertio, hac ipsa fide, et sola hac fide homines justificari. Ita Lutherus in artic. 10. 11. et 12. et eorumdem articulorum assertione. Melanhcthon in Locis, tit. de fide, et in Apologia Confessionis, artic. 4. et 20. Bucerus in lib. Concordiae, artic. de Justificatione. Calvinus in Antidoto Concilii sess. 6. et in lib. iii, Institut. cap. 2. §, 16. 17. 18. et caeteris, usque ad finem capitis. Kemnitius in Examino Concilii Tridentini sess. 6. et alii.
Altera sententia est auctoris Enchiridii Coloniensis in tractatu de Justificatione, qui ex tribus illis haereticorum erroribus solum tertium non recipit. Vult enim necessarium esse ad justificationem, ut certo credat unusquisque sibi remissa esse peccata: sed tamen negat, hominem sola fide justificari; « Fatemur, inquit, » verum esse ad justificationem hominis omnino requiri, ut homo certo credat, non tantum generaliter, quod propter Christum vere poeni tentibus remittantur peccata, sed et quod ipsimet homini credenti remissa sint propter Christum per fidem». Haec ille. Sed liber ille in multis
aliis censura Ecclesiastica dignus esse videtur. Certe in modo loquendi doctrinam Melanchthonis et Buceri valde redolet.
.Tertia sententia est Ambrosii Catharini, qui solum in primo dicto cum tuereticis communicat. Non enim docet, certitudinem fidei de propria gratia necessariam esse ad justificationem, neque hac fide, qua homo credit, se justum esse, et multo minus hac sola fide hominem justificari, sed tantum asserit, posse hominem fidelem habere certitudinem fidei de sua gratia. Proinde sententia ejus longe distat ab haeresi Lutheranorum, tametsi erronea non immerito judicari solet. Vide assertiones ejus, et Apologiam contra Dominicum aSoto.
Ilis erroribus contraria est sententia communis fere omnibus Theologis, qui docent, non posse homines in hac vita habere certitudinem fidei de sua justitia, iis exceptis, quibus Deus speciali revelatione hoc indicare dignatur. Ita docet sanctus Thomas in 1. 2. quaist. 112. art. 5. Item sanctus Bonaventura, Scotus, Durandus, et alii, in primum sententiarum, distin. 17. et ex recentioribus Joannes Roffensis contra articul. 10. et 11. Lutheri, Alphonsus a Castro lib, vii. adversus liseres. verbo, Gratia, Dominicus a Doto lib. 3. de natura et gratia, cap. 10. et seq. Ruardus Tapper in explicatione artic. 9. Lovaniensium, Joannes a Lovanio in lib. de fide speciali. Andreas Vega lib. ix. in Concilium Tridentinum, Nicolaus Sanderus, et Thomas Stapletonus in libris de Justificatione, et alii.
Videtur autem haec esse sententia non solum particularium Theologorum, sed etiam ipsarum Academiarum, et quod longe majus est, ipsius Concilii OEcumenici. Parisiensis Academia in iis censuris, quas ad articulos Lutheri edidit, recitatis verbis illis Lutheri: « Pessime docent Theologi, quando dicunt, nos nescire, quando simus in gratia », hanc censuram adjecit. «Haec propositio, intelligcndo nescire certitudine fidei, de qua loquitur scribens, est falsa, sacris Doctoribus dissona, et sacrae intelligentiee Scriptura) ».
Lovaniensis Academia in articulis adversus Lutheranos, art. 9. sic habet: « Fides, qua quis firmiter credit, et certe statuit, per Christum sibi remissa esse peccata, seque possessurum vitam aeternam, nullum habet in Scripturis testimonium, immo eisdem adversatur ».
Nititur quidem Ambrosius Catharinus hsec duo testimonia alio detorquere; dicit enim ab iis Academiis solum damnatam esse sententiam haereticorum, quae docet, hominem certum esse sibi remissa esse peccata certitudine fidei, non cujuscumque autem fidei, sed fidei, quae sola justificet.
At frustra nititur. Nam parisiensis Academia, cum ait: a Intelligendo certitudine fidei, de qua loquitur scribens», per illud « de qua » non significat fidem, sed certitudinem. Distinguit enim certitudinem fidei, a certitudine scientia). Praeterea damnant Parisienses, quod Lutherus affirmat, et probant, quod ipse improbat. Lutherus autem cum Theologos reprehendit, quod dicant, nescire nos, quando simus in gratia, non agit de justificatione, sed de certitudine fidei. Non enim Theologos arguit, quod negent, nos justificari sola fide, sed quod dicant, nos ignorare, quando simus in gratia. Igitur parisienses hoc ipsum in Luthero censura dignum esse judicarunt, quod affirmaverit, nos certitudine fidei statuere posse, quando simus Deo grati.
Lovaniensium vero sententia clarior est, quam ut depravari possit. Nam errorem illum de fide sola justificante, jam ante damnaverant in art. 8. proinde in artic. 9. non iterum repetunt, quod dixerant, sed alium errorem damnant, qui est de certitudine propriae justificationis.
Sed Concilii Tridentini, cui Catholici omnes ingenia sua, atque judicia sponte subjiciunt, decretum audiamus: « Sicut (inquit sess. 6. cap. 9.) nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque Sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest. Cum nullus scire valeat, certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum ». Et cap. 16. « Et quia in multis offendimus omnes, unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et judicium ante oculos habere debet, neque seipsum aliquis, etiamsi nihil sibi conscius fuerit, judicare, quoniam omnis hominum vita non humano judicio examinanda et judicanda est, sed Dei ».
Ad hoc testimonium Concilii Catharinus longa oratione respondet: summa est, Concilium edidisse decretum illud adversus haereses Lutheranorum, non contra opiniones
Catholicorum, id quod probat e.v titulo capitis, qui est, contra inanem haereticorum liduciam. Addit eo decreto, non negari omnem fidei certitudinem de propria gratia, atque justitia, sed certitudinem fidei Catholicae. Probat autem id, tum ex illis verbis: « Cui non potest subesse falsum », quae non conveniunt, nisi fidei Catholica); tum ex eo, quod alioqui nemo posset certus esse, certitudine fidei, sibi remissa esse peccata, etiamsi haberet specialem revelationem; Concilium enim nihil excepit.
Haec Catharini defensio non videtur esse satis idonea. Nam in primis nihil impedit, quo minus Concilium praecipue decretum edat adversus haereticos, et simul damnet omnes opiniones erroneas, quae aliquid commune habent cum haereticorum erroribus, qui in eo decreto damnantur. Itaque titulus illius capitis noni indicat, quo potissimum spectent verba decreti, sed non prohibet, quo minus intelligamus, alia quoque damnari, quae in eo titulo non sunt expressa, modo sint expressa in decreto.
Quod vero Concilium non rejiciat certitudinem solius fidei Catholicae' sed omnis divinae fidei, intelligi potest primum ex eo, quod Concilium, data opera, non fecit mentionem fidei Catholicae, ut similibus glossis aditum praecluderet, et omnem fidem veram atque divinam includeret. Deinde exeo, quod disertis verbis docet, neminem esse, qui non possit de sua gratia formidare. At qui habet certitudinem fidei, non potest formidare, alioqui facit injuriam divinae fidei. Tertio, quoniam omnis fides divina haibet certitudinem fidei Catholicae, fides enim non est certa, quia Catholica, sed quia divina. Non enim ideo certitudinem habet fides, quia toti Ecclesiae communis est, sed quia nititur auctoritate Dei, qui nec falli, nec fallere potest, cum sit ipsa veritas.
« At (inquit Catharinus) soli fidei Catholicae convenit, ut ei falsum subesse nequeat, quoniam est de objecto probato ab Ecclesia: fidei autem divinae particulari falsum subesse potest, quoniam est de objecto non probato ab Ecclesia ». Respondeo, novam, atque inauditam hanc esse doctrinam, ut fidei divinae possit subesse falsum, antequam ejus objectum probatum fuerit ab Ecclesia. Probatio enim Ecclesiae facit, ut omnibus innotescat, objectum illud esse revelatum a Deo, et propter hoc certum, et indubitatum; non
autem tribuit firmitatem verbo Dei aliquid revelantis.
Itaque implicat contradictionem, ut aliquid sit revelatum a Deo, et possit ei subesse falsum, sive illud ab Ecclesia probatum sit, sive non sit. Alioqui quod Christus Paralytico et Magdalenae dicebat: Remittuntur tibi peccata tua, poterat esse falsum, quia nondum fuerat ab Ecclesia approbatum; quis ita desipiat, ut verba Christi ab Ecclesia) approbatione pendere arbitretur? Et si quis infantem baptizet, cum intentione vere baptizandi, nonne ha)reticus censebitur, si dubitet, an infans ille sit vere justificatus? Et tamen non est hoc objectum ab Ecclesia approbatum.
Denique Propheta) et Apostoli, quibus immediate mysteria divina revelabantur, nonne tenebantur ea credere, antequam ab Ecclesia probarentur? et nonne fides eorum tam certa erat, ut nullo modo falsum ei subesse posset? Nam si Prophetarum et Apostolorum fidei falsum subesse poterat, certe multo magis fidei reliqua) Ecclesia) falsum subesse posset. Reliqua enim Ecclesia supermdificatur super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ut ait Apostolus ad Ephes. 11.
« Cur igitur (inquit Cathar.) Concilium non excepit specialepi revelationem, cum definivit, neminem esse, qui de sua gratia formidare non possit?» Responsio est in promptu, quia privilegia semper intelliguntur excepta. Concilium enim cum docet, neminem esse certum certitudine fidei sibi esse remissa peccata, loquitur de certitudine, qua) habetur per media ordinaria, qualia sunt Scriptura), Sacramenta, opera bona, et alia id genus. Porro idem Concilium disertissimis verbis damnat errorem Enchiridii Coloniensis, cum sic loquitur sess. 0. Can. 13. e Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certo et absque ulla hiesitatione propria) infirmitatis et dispositionis peccata sibi esse remissa, anathema sit ».
Chapter 45 of 78