Caput XV. Solvuntur objectiones
Occurruntin divinis litteris testimonia quaedam, quae partim adversarii pro causa sua allegant, partim etiam talia sunt, ut eis in speciem non parum favere videantur.
I de Jacob cap vil. Et Gregorius in comment. hujus loci, charitatem autem omnia tolerare docet Apostolus, I Corinth. xiu. Charitas omnia suffer'., omnia sustinet, benigna est, patiens est, etc..
Secundum testimonium Joan. iv. Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquas salientis in vitam aeternam. Respondeo, eadem est vis hujus testimonii, quae superioris. Nam in quo manet gratia Dei, sive charitas, is non sitiet in aeternum, cum habeat in se fontem vivum: tamen fons ille siccari et obstrui potest, dum sumus in hoc loco tentationum. Etsi forte siccetur, id est, si excidamus a gratia, juxta illud Galat. v. A gratia excidistis; quid mirum, si iterum dilectationes vanas, urgente cupiditate, sitire incipiamus?
Tertium testimonium Rom. viii. Quis nos separabit a charitate Christi? Et infra: Certus sum, quia neque moi's, neque vita etc. poterit nos separare a charitate Dei. Respondeo: S. Augustinus, in lib. i. de moribus Ecclesiae cap. H. et sequentibus, explicans hunc locum, docet, hic explicari efficaciam et potentiam charitatis, quae si adsit in corde nostro, omnes tribulationes vincit, ut sensus totius illius sententiae sit, nullum esse terrorem, qui possit efficere in homine, in quo ardeat charitas, ut Deum suum offendat; tamen ibidem idem Augustinus monet, posse in hac vita amitti charitatem, et ideo diligentissime tantum bonum esse servandum. Posset tamen etiam responderi, Apostolum hic loqui in persona electorum, ut supra diximus cap. 9. in explicatione testimonii septimi.
Quartum testimonium, I Corinth. xm. Charitas numquam excidit. Respondeo: charitas numquam excidit, quia non frangitur laboribus, sed omnia tolerat, ut exponit hoc loco S. Joan. Chrysostomus. Rursus et magis ad litteram, charitas ex se numquam excidit, sed nos ab illa interdum excidimus. Ipsa (inquam) ex se numquam excidit, quia et in hac vita, et in futura locum suum habet. Non sic autem fides et spes, qua? post hanc vitam non erunt. Itaque non significat Apostolus, nullum esse, qui charitatem amittat, sed ostendit, non repugnare charitati, ut semper vigeat, sicut id fidei et spei repugnat.
Quintum testimonium I Joan. m: Qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen illius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Respondeo: variae sunt hujus loci, qui omnium est difficillimus, expositiones.
Prima est S. Ambrosii, in commentario Isaiee (ut S. Augustinus testatur lib. iv. ab Bonifacium cap. vn). Refert haec expositio hunc locum ad statum futurae gloriae, ut sensus sit, eos non posse peccare, qui nati sunt ex Deo, per secundam Ulam regenerationem, de qua dicitur Matth. xix. Inregeneratione cum sederit filius hominis etc.. Yera est haec doctrina, sed videtur Ambrosius potius alludere voluisse ad hunc locum, quam cum ex proposito explicare. Apostolus enim Joannes docet in eo capite, quo signo internosci possint in hac vita filii Dei, a filiis diaboli, et dicit, illud esse primarium signum, quod filii Dei non peccant, filii diaboli peccant, atque ita utrique patrem suum imitantur, illi Deum, qui est ipsa justitia, isti diabolum, qui ab initio peccat.
Secunda expositio est S. Bernardi, in i. sermone de septuaginta, etserm. 23. in Cantica, qui per semen Dei intelligit gratiam praedestinationis, ac dicit, praedestinatos non posse peccare, non quod revera quandoque non peccent, sed quodperinde sit, ac si numquam peccarent, cum certum sit, eis peccata remittenda esse, immo ipsa etiam peccata eis cooperentur in bonum. Haec quoque expositio veram doctrinam continet: sed non explicat proprie sensum Apostoli, et credibile est, S. Bernardum, more suo uti voluisse scripturae verbis, ad sententiam quamdam veram explicandam, quamvis non eo loco intentam ab eo, qui verba illa conscripserat. Certe S. Joannes sicut dicit, omnem, qui est natus ex Deo, non peccare; ita etiam dicit, omnem, qui facit justitiam, ex Deo natum esse. Nec tamen significare voluit, omnem, qui facit justitiam, esse praedestinatum. Praeterea docere intendit Apostolus (ut diximus) quo modo discernatur filii Dei a filiis diaboli, non autem quo modo internoscantur electi a reprobis. Nam de electis et reprobis ne verbum quidem facit, neque possunt in hac vita discerni, ut supra docuimus.
Tertia expositio est aliorum, qui docent, illud ( non potest peccare) positum esse pro eo,
quod est, non debet peccare. Refert hanc sententiam S. Augustinus, in lib. de natura et gratia cap 14. Sed non videtur haec sententia multum ad rem facere. Nam etiam qui non est natus ex Deo, non debet peccare. Nemo enim debetpeccare, alioqui peccatum non esset, si fieri deberet.
Quarta expositio estS. Augustini, in lib. H. de peccatorum meritis et remiss. cap. 7. de gratia Christi cap. 21. et alibi, qui refert hunc locum ad peccata venialia,, ut sensus sit, eum, qui natus est ex Deo, non posse peccare etiam venialiter, quatenus est filius Dei, id est, quatenus operatur ex charitate: sed posse tamen eumdem peccare, quatenus idem ipse ratione corruptionis carnis est adhuc filius hujus saeculi.
Sed procul dubio melior est expositio quinta, quae est ejusdem Augustini tract. 5. in epist. Joannis, et Hyeronymilib i. adversus Pelagianos, et lib. 2. adversus Jovinianum. Haec sententia docet, S. Joannem loqui, de peccatis lethalibus, non de venialibus. Nam distinguit filios Dei a filiis diaboli per hoc, quod est peccare et non peccare: non autem distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, id est, justi ab impiisper hoc, quodjusti nonpeccent venialiter, et impii venialiterpeccent.Igitur sententia Apostoli haec est: qui natus est ex Deo non peccat, nec peccare potest lethaliter, dum perseverat filius Dei, quoniam semen illius, id est, charitas, quae omnibus peccatis lethalibus contraria est, in ipso manet. Charitas enim est plenitudo legis, ac per hoc nullo modo fieri potest, ut sit praevaricator, qui charitatem habet. Id quod de nulla alia virtute dici potest: Nam qui fidem habet, qui temperantiam habet, qui liberalitatem habet, qui fortitudinem habet, qui reliquas virtutes habet, potest qualibet earum retenta contra aliam peccare: at qui charitatem habet, non potest ea retenta contra aliam virtutem peccata committere, quoniam charitas virtutes omnes continet. Benigna est,
; 'patiens, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet etc. Quare ipsa sola est certissima nota, qua discernuntur filii Dei a filiis diaboli.
Ex quo intelligimus, omnia quinque testimonia pro immobilitate charitatis adducta, excellentiam charitatis probare, non autem immobilitatem: quoniam si maneat, efficit ut homo non peccet, nec possit peccare: tamen
potest non manere, si quis (ut diximus) eam abjiciat et cupiditati sponte succumbat.
Chapter 56 of 78