Skip to the text

Caput X. Solvuntur argumenta ex Patribus

Ex Patribus multa testimonia Catharinus adducit, quaedam etiam haeretici, et Kemnitius, et Calvinus.

Primus est Dionysius Areopagita, in libro de divinis nominibus, cap. 7. prope finem, qui sic ait: « Novit penitus is, qui veritati conjunctus est, quam bene se habeat, etiam si plures illum corripiant, quasi amentem ».

Respondeo: Fallitur Catharinus, existimans, loqui Dionysium de certitudine propriae justitiae, cum ipse loquatur de certitudine Christianae religionis, quae stultitia eo tempore Gentilibus esse videbatur. Itaque sententia Dionysii est, pios Christianos omnino scire, et certos esse, quam bonum sit in Christiana religione vivere, quamvis propterea, ut stulti a mundi sapientibus arguantur. Et subjungit paulo post, sanctos martyres huic ipsi veritati quotidie libenter etiam cum vitae periculo testimonium dare. Certe autem sancti Martyres non pro sua justificatione^ sed pro Christi divinitate mortem oppetebant.

Secundus est S. Basilius, qui in quaestionibus breviter explicatis, quaest. 42. et 296.

quaerit: «Quomodo certificatur anima, quod Deus dimiserit ei peccata »? Et respondet: « Si contemplabitur ipsum in affectu ejus, qui dixit, injustitiam odio habui, et abominatus sum ').

Respondeo: Loquitur Basilius de certitudine conjecturali, quae satis est ad animae tranquillitatem. Alioqui enim certitudinem fidei divinae non potest gignere quivis affectus, et odium contra peccata, nisi Deus revelare dignetur, affectum illum et odium esse purum et sincerum, atque ex vera Dei charitate, non ex solo poenae timore procedere.

Tertius est sanctus Grego rius Nazianzenus, cujus testimonium adducit Kemnitius ex oratione de plaga grandinis: « Quis scit, inquit, numquid convertatur, et pceniteat, et relinquat post se benedictionem? Atqui manifeste hoc scio. Ego divinae clementiae sum fidejussor. Nam iram, quae praeter naturam ipsius est, remittet, et ad misericordiam, quae secundum naturam ejus est, convertetur. »

Respondeo: Valde acutus est Kemnitius, qui videt argumenta etiam ubi non sunt. Quid enim hoc testimonium facit ad rem? affirmat vero Gregorius, se manifeste scire, Deum esse clementem, et nullis A ere pcenitentibus indulgentiam denegare. Et verba illa prophetica: Quis scit si convertatur etc., non falsa esse contendit, sed exponit, docens, dubitationem illam non pertinere ad ipsum Deum, quasi is non velit poenitentibus veniam dare. Nusquam autem Gregorius dicit, se manifeste scire, omnes qui videntur poenitentiam agere, ex animo illam agere, neque se fidejussorem nostrae poenitentiae, quam perfecte scire nqn poterat, sed divinae clementiae, cujus ex divinis litteris certissimus erat, offerre non dubitat.

Quartus est S. Joannes Chrysostomus, cujus illa verba Catharinus profert ex homil. 14. in epist. ad Roman. « Quando vero spiritus testatur, quaenam relinquitur ambiguitas? » Et infra: «Suprema illa essentia, quae et hoc ipsum largitur, quod promittit, atque adeo orare etiam jussit, testimonium perhibente, quisnam de dignitate hac deinceps dubitare audebit? »

Respondeo: S. Joannes Chrysostomus explicat verba B. Pauli de testimonio, quod Spiritus sanctus perhibet, dum efficit in nobis, ut clamemus «Abba Pater.). Ex quo testimonio certissime colligitur, eos qui vere, et ex corde dicunt, «Abba Pater», esse filios Dei. Nam ista vox est a Spiritu sancto, qui

nulla ratione falli potest. At non dicit Chrysostomus, omnes qui dicunt, « Abba Pater, » ex corde, et sicut oportet, illud dicere; ac per hoc non affirmat Chrysostomus omnes qui dicunt, « Abba Pater », hoc dicere, impulsos a Spiritu sancto, et proinde esse filios Dei. Itaque Chrysostomi sententia conditionata est, non absoluta; generalis, non particularis.

Quintus est S. Cyrillus lib. x. in Joan. cap. m. qui sic ait: « Cum non recte a discipulo verba sua intellecta Christus videret, repetit rursus quod dixit, dilucideque docet, non solum cognitione ista communi, amicis se suis manifestaturum, sed excellentiori quodam fulgoris modo. Nam rudiores ab impio idolorum cultu ad cognitionem Dei vocati, solummodo per fidem discunt, quod unus Deus, qui nos creavit, colendus est. Qui vero omni virtute mentem suam purgando apti jam ad majora facti sunt, Spiritus illuminatione recepta, oculis animi habitantem in se Deum videbunt. »

Respondeo: Nulla est in hoc difficultas. Nam loqui videtur S. Cyrillus de notitia beata,. quae obtinebitur post hanc vitam, ut ex cap. 1. et 2. intelligi potest. Proinde non distinguit rudiores a perfectioribus, id est, alios ab aliis in hac vita; sed eosdem ipsos rudiores in hac vita a se ipsis perfectioribus in alia. Deinde, si loqueretur de notitia solius hujus vitae, diceremus, eum non praedicare certitudinem fidei, sed notitiam majorem, quam vulgus habere consueverit.

Jam vei’o ex Latinis primus, quem adducunt, sanctus Cyprianus est. Cujus auctoris duo loca profert Catharinus, unum Kemnitius. Primus locus est in libro adversus Demetrianum, ubi sic legimus: « Yiget apud nos spei robur, et firmitas fidei, et inter ipsas saeculi labentes ruinas erecta mens, et immobilis virtus, et de Deo suo semper anima secura ».

Secundus locus est in sermone de coena Domini, ubi Cyprianus dicit animam fidelem in perceptione Eucharistiae mirabiliter affici, dum videt, quod Deus condonet, et quid etiam donet. Et addit: « se donatam et sanctificatam agnoscens, fletibus se abluit, et lacryniis se baptizat ».

Tertius locus est in lib. de mortalitate, ubi haec habentur verba: « Quis hic anxietatis, et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus, et moestus est, nisi cui spes et fides deest? ejus enim est mortem timere, qui ad

Christum transire nolit. Ejus est ad Christum nolle ire, qui se non credit cum Christo incipere regnare. Scriptum est enim: Justus ex fide vivit; si justus es, et fide vivis; sivero in Deum credis, cur non cum Christo futurus, et de Demini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris?» Item ibidem: « Deus tibi de mundo recedenti immortalitatem pollicetur, et tu dubitas? hoc est, Deum omnino non nosse, hoc est, Christum credentium Magistrum peccato incredulitatis offendere, hoc est, in Ecclesia constitutum, fidem in domo fidei non habere ».

Respondeo: primum testimonium omnino gratis adducitur. Fatemur enim apud omnes pios vigere spei robur, et fidei firmitatem, et animam de Deo suo semperesse securam. Sed negamus, inde sequi, ut certi sint certitudine fidei-, de sua justitia; ut enim securi de Deo vivamus, satis est, si certi simus, Deum fidelem esse in omnibus verbis suis et non deserere suos, nisi prius ipse deseratur ab illis.

Alterum quoque testimonium non docet agnitionem certam certitudine fidei, sed experimentalem, et conjecturalem, quae non ex testimonio, id est, ex verbo aliquo Dei, sed ex infusa divinitus laetitia, et suavitate oritur.

Tertium testimonium pugnat adversus eos, qui de promissionibus Dei dubitant, id est, qui non satis firmiter credunt, parata esse gaudia sempiterna diligentibus Deum, et spem talem non gerunt, qualis requiritur, et ideo nimis anxie mortem timent, et fugiunt. Nos autem non negamus, oportere fidem certissimam, quae dubitationem prorsus excludat, haberi de divinis promissionibus, et spem etiam talem, ac tantam, quae desiderium moriendi pariat, quamvis ea spes cum timore conjuncta esse debeat propter incertitudinem dispositionis nostrae, ut hoc modo serviamus Domino in timore, et exultemus ei cum tremore.

Reprehendi autem a S. Cypriano trepidationem natam ex incredulitate, perspicuum est tum ex verbis citatis, tum etiam clarius ex verbis interjectis inter duo testimonia allegata. Sic enim loquitur Cyprianus: « Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit futura esse, quae promittit Deus. Si tibi vir gravis, et laudabilis aliquid polliceretur, haberes utique pollicenti fidem; nunc Deus tecum loquitur, et tu mente incredula perfidus fluctuas? »

At inquiet Kemnitius, « hoc est, quod nos dicimus, divinae promissioni fidem esse habendam etiam in particulari, ut ad nos pertinet, et per hoc nihil esse dubitandum de remissione peccatorum, vel aeterna salute. Respondeo: Divinae promissioni etiam in particulari fides habenda est, quantum pertinet ad veritatem promittentis. Et hoc dicit S. Cyprianus et probat similitudine allata gravis alicujus et laudabilis viri.

Caeterum ex parte dispositionis nostrae, sine qua non justificamur, potest locum habere formido. Promissio enim remissionis peccatorum, et salutis, non est absoluta, ut Kemnitius somniat, sed conditionata, et ab operibus pendet, ut sanctus ipse Cyprianus multis in locis docet, ac praesertim in ser. 5. de lapsis, ubi inter alia sic loquitur: « Putas, inquit, tu Dominum cito posse placari? putas eum facile misereri tui? orare oportet impensius, et rogare; diem luctu transigere, vigiliis noctes, et fletibus ducere; tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare; stratos solo adhaerere cineri, in cilicio, et sordibus volutari etc. »

Ergo cum ipse idem Kemnitius affirmet, Catholicos ideo docere incertitudinem justificationis, quia existimant, eam pendere a conditione operum poenitentiae: quamvis non dubitent de promissionibus ex parte Dei; cogetur omnino, nisi secum pugnare velit, Goncedere S. Cyprianum non docuisse certitudinem fidei habendam de remissione peccatorum absolute, sed tantum ex parte Dei, cum tam aperte idem Cyprianus doceat, justificationem ab operum poenitentiae conditione pendere.

Secundus ex Latinis, quem adducit Kemnitius, est S. Hilarius, cujus haec verba citat ex comment. in cap v. Matth. « Regnum coelorum, quod Dominus in se esse positum est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis ambiguitate sperari. Alioqui justificatio ex fide nulla est, si fides ipsa fiat ambigua ».

Respondeo: hoc testimonium verissimum est, sed ad rem propositam nihil pertinet. Non enim loquitur S. Hilarius de fide propriae justificationis, quasi unusquisque sine ambiguitate credere debeat, sibi remissa esse peccata; sed de fide resurrectionis corporum, quae nisi certissima sit, ita ut omnem dubitationem excludat, spes quoque nulla esse poterit. Quomodo autem justificabitur ex fide, qui fidem verbo Dei resurrectionem futuram protestanti non habet? aut quomodo regnum

Dei consequetur, qui illud venturum esse non sperat?

Loqui vero sanctum Hilarium de fide dogmatica resui'rectionis, intelliget quicumque locum illum allegatum consulere voluerit. Dixerat enim paulo ante, quosdam ob praesentium delectionem, et futurorum desperationem fieri negligentes. Ac deinde in sequentibus explicaverat, desperationem futurorum inde nasci, quod nonnulli adduci non possunt, ut credant, corpora mortuorum esse resurrectura. Inde postea subjunxit, regnum coelorum sine ambiguitate.sperandum, et quia spes oritur ex fide, addiderat, justificationem nullam futuram, si fides ipsa sit ambigua. \

Tertius est S. Ambrosius, cujus duo testimonia profert Catharinus. Unum ex lib. v. de Sacramentis, cap. 2. ubi dicit animam post Baptismum susceptum, videre se a peccatis esse mundatam. Alterum ex serm. 5, ubi sic loquitur Ambrosius: « Quisquis illi fermento Christi adhaerescit, efficitur et ipse fermentum, tam sibi utilis, quam idoneus universis, et de sua certus salute, et de aliorum acquisitione securus ».

Respondeo: in priore loco docet Ambrosius, animam videre se ipsam esse mundatam, quoniam ita sibi persuadet, tum ex certa fide virtutis Baptismi, tum ex bona spe: quam de sua dispositione gerit. In eo vero fallitur Catharinus quod ubicumque legit, « videre, scire, cognoscere », et similia verba, continuo interpretatur de notitia fidei divinae: cum tamen ea verba multis aliis modis accipi queant, et soleant.

In postoriore loco loquitur de certitudine conditionali, non absoluta, ut sensus sit, eum qui adhaeret Christo, certum esse de sua salute, et de aliorum acquisitione, si Christo vere adhaereat, et in illo permaneat: quomodo loquitur Apostolus cum Timotheo scribit: Haec faciens, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Non loqui autem Ambrosium de certitudine absoluta, perspicuum est, quia non solum dicit, hominem fore certum de sua salute, sed etiam affirmat, eum fore securum de aliorum acquisitione. At ne Catharinus quidem dixerit, hominem justum certitudine fidei divinae, absolute esse de aliorum acquisitione securum.

Quartus est S. Hieronymus, cujus testimonium adfertur ex comment. ad cap. vi. ad

Galat. tractans enim Hieronymus illa verba: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris.; objicit ipse sibi: « Ego justus,

. qui de sua certus est mente, qui scit se non posse labi, non debet instruere peccatorem in spiritu lenitatis ». Admittit igitur Hieronymus, aliquos esse ita perfectos, ut certo sciant, se non posse labi.

Respondeo: non negamus esse quosdam, qui ex multis victoriis contra aliqua vitia probabilem celsitudinem perseverantiae sint adepti. Nam qui ad senectutem virgines pei‘- venerunt, quod exemplum Hieronymus, adfert, non ixnmerito certi, ac securi dici possunt de sua continentia. Non enim probabile est, vinci posse in senectute qui in adolescentia carnis petulentiam adeo gloriose vicerunt.

Nihil autem pugnat hoc testimonium contra sententiam nostram, tum quia sanctus Hieronymus loquitur de certitudine in aliquo certo genere virtutis, non absolute de justificatione; tum quia non loquitur de certitudine fidei, cui falsum subesse non potest, sed de certitudine conjecturali, atque humana.

Quintus est sanctus Augustinus, cujus unum testimonium profert Calvinus, duo Kemnitius, multa Catharinus.

Primus igitur locus est in tractatu super Psalm. lxxxviii. « Hoc dixit Deus, hoc promisit Deus, si parum est, hoc juravit. Quia ei’go non secundum opera nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio, nemo debet cum trepidatione praedicat'e, de quo non potest dubitax-e ».

Respondeo: est argumentum hoc in specie magnum, in rei veritate nullum. Nam non loquitur S. Augustinus de verbo, aut juramento Dei, quod iste, aut ille sit justus, sed quod Chi’istus sit perpetuo regnaturus in Ecclesia. Explicans enim versiculum illum: juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum; ait: « In eeternum regnabit Christus in sanctis suis, hoc dixit Deus, hoc promisit, Deus etc ». Et quis credent sanctum Augustinum dicturum fuisse, Nemo debet cum trepidatione praedicare, si de praedicatione pi'opi’iae justitiae loqueretur? an non fuisset hoc ad jactantiam homines exhortari? igitur de regno Christi perpetuo cujus absoluta est promissio nec ullo modo pendens ab operibus nostris, nemo debet cum trepida-

tione praedicare, de quo non potest sine perfidia dubitare.

Secundus locus est in serm. 2S. de verbis Domini: « 0 homo, faciem tuam non audebas attollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius. Ideo praesume non de operatione tua, sed de gratia Christi. Non ergo arrogantia est, sed fides, praedicare quod accepisti, non superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, qui te per Filium redemit, et dic, Pater noster. »

Respondeo: llaec omnia libenter amplectimur, asserimus, praedicamus, nec videre possumus, qua in re sententiae nostrae repugnent. Non enim hortatur Augustinus recens baptizatos, ut certo credant, sibi remissa esse peccata ea certitudine, qua credunt Christum esse Deum; id est, certitudine fidei divinae, sed ut confidant, se per Baptismum justificatos, et filios Dei effectos, et ideo cum fiducia oculos ad Patrem attollant et dicant: « Pater noster ». Ad hanc enim fiduciam gignendam abunde sufficit fides qua certissime credimus per Baptismum rite collatum, et susceptum omnia peccata deleri, et gratiam justificationis infundi, et praeterea bona conscientia, quae non reprehendat cor nostrum de obice divinae gratiae posito, id est, de affectu aliquo ei’ga peccatum. Itaque nos ipsi, qui contendimus, nos posse quemquam sine peculiari revelatione, certo scire, certitudine fidei, sibi remissa esse peccata, tamen quando sacramenta percepimus, et cor nostrum non reprehendit nos, magna cum fiducia, et securitate dicimus, < Pater noster ».

Tertius locus est in tractatu 22 super «I )annem: « Oportet omnes nos exhibeiu ante t' ibunal Christi, et tu tibi audes promittere, quod in judicium non venies? Absit, inquis, ut hoc ego mihi promittere audeam: sed credo promittenti. Salvator loquitur, veritas pollicetur, ipse dixit mihi, Qui audit verba mea, et credit ei, qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non venit. Ego audivi verba Domini mei, credidi. Jam infidelis cum essem, factus sum fidelis, sicut ipse monuit, transit de morte ad vitam, ad judicium non venio, non praesumptione mea, sed promissione ipsius.

Respondeo: ex promissione Christi potest unusquisque, ut S. Augustinus recte docet, colligere, se transisse de morte ad vitam, et in judicium non esse venturum. Cseterum, quaestio est, qua certitudine id possit colligere, id enim Augustinus non explicat. Nos vero dicimus, id eum posse colligere certitudine infallibili, planeque divina," si promittentis fidelitas attendatur: sin autem consideretur dispositio propria, non majorem certitudinem illi damus, quam conjecturale m. 0 u o n i am p r o m i ssio C h risti n on a bsoluta, sed conditionalis est. Non enim dixit absolute Christus, tu in judicium non venies, aut ille •in judicium non veniet: sed qui audit verba mea, et credit ei, qui. misit me, in judicium non veniet. Utrum autem ego verba ejus, sicut oportet, audierim, et crediderim, mihi ipse non dixit, sed experientiae meae, quae fallax esse potest, credere me oportet.

Quartus locus est super Psal. cxlix: « Est ergo modus gloriandi in conscientia, ut noveris fidem tuam esse sinceram, ut noveris spem tuam esse certam ut noveris charitatem tuam esse sine simulatione ».

Respondeo: Loquitur S. Augustinus de notitia humana, et conjecturali, quae sufficit ad gloriam conscientiae de qua dicit Apostolus II ad Corinthios t. Gloria nostra hxc est. testimonium conscientix nostrx. Nam ibidem admonet Augustinus, cum hac notitia et gloria, posse consistere peccatum occultum, et ideo scriptum esse Proverbiorum xx. Quis (jloriatur mundum se esse a peccato? sed quoniam, inquit, multa sunt adhuc, quae possunt forte offendere oculos Dei, lauda eum qui ista tibi donavit, tunc perficiet, quod donavit, id est, lauda eum, quod scias te multa peccata non fecisse et non habere, et ipse dabit etiam ut auferantur, si quae habes occulta ».

Quintus locus est in serm. 6. de verbis Apostolis f&fe extremo: « Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.Ecce adjuvante ipsius misericordia spiritum Christi habemus, ex ipsa delectatione justitiae, integra fide, Catholica fide. Spiritum Dei in nobis esse cognoscimus ».

Respondeo: hunc locum, quem tanti fecit Catharinus, ut diceret, per eum plane obstrui ora omnium adversariorum, dico nihil omnino concludere, si ambiguitas sententiae tollatur e medio. Illud enim, « Catholica fide », non debet referri ad modum cognoscendi, sed ad signum, et conjecturam. Non enim significavit S. Augustinus nos Catholica fide cognoscere, Spiritum Dei esse in nobis; quasi Spiritum Dei esse in nobis, sit objectum fidei Catholica), sed dicit, nos ex fide Catholica, quam habere nos experimur, tamquam ex quodam signo colligere posse, Spiritum Dei esse in nobis.

Hanc, autem esse mentem sancti Augustini evidenter probamus ex eo, quod idem Augustinus conjungit cum fide Catholica delectationem justifice, dicens: « Ex ipsa delectatione justitia), integra fide, Catholica fide, Spiritum Dei in nobis esse cognoscimus. » Nam vel particula, ex, refertur etiam ad fidem Catholicam, vel non refertur: si refertur, tunc sensus iste erit, ex delectatione justitia), et ex Catholica fide, tamquam duobus signis, Spiritum Dei in nobis esse cognoscimus; si non refertur, iste erit sensus, ex delectatione justitia), tamquam ex quodam signo cognoscimus, fide Catholica, Spiritum Dei esse in nobis. Hic autem sensus absurdissimus est, et repugnantiam involvit, quomodo enim Catholica fide cognoscimus, si ex justitiae delectatione cognoscimus? fides enim Catholica, in divina revelatione non in nostra delectatione niti debet. Itaque idem est, ac si quis diceret, sententiam aliquam se certissima demonstratione concludere ex argumento topico. Prior igitur sensus, qui verus est, Augustino tribui debet.

Adde quod cum Tridentinum Concilium, ipso etiam Catharino teste, definiat, non posse haberi de propria justitia certitudinem fidei Catholica;, si Augustinus diceret contrarium, ut jam viditur Catharinus velle, pugnaret concilium cum Augustino et Catharinus cum Concilio. Quaest Catharinus concedere non audet, non dicat etiam eo testimonio obstrui ora contra sentientium.

Sextus locus est in tract. 75, super Joannem: « Tunc erit, ut possimus videre quod credimus. Nam nunc est in nobis, et nos in illo. Sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus. Ergo (inquit Catharinus) nunc fidei certitudine certi sumus, Christum esse in nobis, et nos in illo ».

Respondeo: ita est, sed Christum esse in nobis, et nos in illo, non significat, in me, aut in te in particulari esse Christum pei' gratiam justificantem, sed significat Christum esse in Ecclesia, ut caput in corpore, et Ecclesiam esse in Christo, ut corpus in capite.

Septimus locus est in lib. xm. de Trinitate cap. 1. « Fidem ipsam videt quisque esse in corde suo, si credit, vel non esse, si non credit». Et lib. ym. cap. 8. « Qui diligit, inquit, fratrem, magis novit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit».

Respondeo: Loquitur sanctus Augustinus de actione credendi et diligendi. Certissimi enim sumus nos credere et diligere, quando credimus et diligimus, sed utrum actus illi sint quales oportet, et utrum ex habitu proficiscantur, sine revelatione sciri non potest.

Octavus locus est in tract. 5. super epist. Joan. « Nemo interroget hominem, redeat ad cor suum, si ibi invenit charitatem, securus sit, quia transiit a morte ad vitam ».

Respondeo: Charitas sine ulla dubitatione vivificat, ct ideo si quis illam inveniat in corde suo, securus merito esse potest. Ceeterum quamvis possit unusquisque in corde videre actum dilectionis, tamen (ut dixi) non potest certo cognoscere, sitneille actus vera) charitatis, an non. Proinde poterit quidem se* eurus esse, quoniam ad hoc sufficit certitudo moralis, non tamen certus erit certitudine fidei, cui falsum nulla ratione subesse possit.

Nonus locus est in libro de poenitentia) medicina, cap. 2. « Dimitte nobis debita nostra, non dicimus pro iis peccatis, qua; remissa credimus in Baptismo, nisi de ipsa fide dubitemus ».

Respondeo: illud « credimus » positum est pro eo quod est, existimamus, censemus, arbitramur. Unde in lib. n. adversus Creseonium cap. 28. eamdem sententiam idem Augustinus repetens, usus est verbo, confidimus: (( Dimitte nobis, inquit, debita nostra, non dicimus, pro iis debitis, quse semel in Baptismo dimissa esse confidimus». Illud au tem, << nisi de ipsa fide dubitemus », ideo positum est, quoniam si quis dubitet, an in Baptismo peccata omnia deleantur, de ipsa fide Baptismi dubitare censebitur, non quod fieri non possit, ut vel propter defectum intentionis ministri, vel propter indispositiorem suscipientis non sint deleta peccata, sed quia ut plurimum nulla est rationalis causa dubitandi de intentione vel dispositione, quod attinet ad Baptismum rite ministrandum et suscipiendum; et ideo si quis dubitet, de ipsa-efficacia Baptismi, hoc est, de fide Catholica dubitare videbitur.

Dices: ergo talis certitudo haberi debet de remissione peccatorum in Baptismo, ut omnem dubitationem prorsus excludat.

Respondeo, ita esse, si per dubitationem intelligas eam animi dispositionem, perquam neutri parti assentiri quis audet, illi enim dub.i proprie sunt, qui ita fluctuant, ut nihil decernere audeant. At si per dubitationem intelligas formidinem, quam interdum habemus de contraria parte etiamsi uni parti assentiamur, nego talem certitudinem haberi debere, quae dubitationem, id est, formidinem prorsus excludat. Sanctus autem Augustinus dicit, eos dubitare de fide, qui dicunt, Dimitte nodis debita nostra, pro iis peccatis, quae in Baptisme dimissa esse confidere debent, quoniam qui orant pro illis peccatis, videntur esse dubii priore modo, ac per hoc anxii et fluctuantes, quae fluctatio non praesumitur nasci, nisi ex defecta fidei de efficacia sacramenti, ut dictum est.

Decimus locus est in tractatu super Psal. lxxxv. « Dicat unusquisque fidelium, sanctus sum, non est ita superbia elati, sed confessio non ingrati ».

Respondeo: dicat sane unusquisque fidelium, qui nihil sibi conscius est, ex bona spe, sanctus sum. Nam ex fide divina non potest hoc dicere, nisi hoc ipsum Deus ei revelaverit. Alioqui falsa esse posset fides, cura facile fieri possit, ut aliqui sanctos se esse credant, et non sint.

Sextus est S. Leo in serm. 2. de festo Paschae: « Discutiant se fidelium mentes, et intimos sui cordis affectus vera examinatione dijudicent, ut si depositum aliquid in conscientiis suis de fructibus charitatis invenerint, Deum sibi inesse non dubitent ». Et idem habet in serm. 8. de Epiphania.

Respondeo: eadem est sententia S. Leonis, quae S. Augustini in tract. 5. in epist. Joan. De quo loco paulo ante locuti sumus.

Septimus est S. Gregorius, in i. lib. Dialog. cap. 1. « Mens, quse sancto Spiritu impletur, habet evidentissima signa sua, virtutes scilicet, et humilitatem, quse si utraque perfecte in una mente conveniunt, liquet, quod de praesentia sancti Spiritus testimonium ferant ».

Respondeo: loquitur S. Gregorius, de evidentia signorum, quae quamvis tanta sit, quanta esse potest, semper tamen est evidentia signi, id est, conjecturalis; ac per hoc certitudinem efficit conjecturalem, non fidei divinae. Deinde, non videtur loqui sanctus Gregorius de notitia, quam unusquisque ha¬

bet de se, sed potius quam habet de aliis, in quibus videt, cum summis virtutibus humilitatem esse conjunctam.

Octavus est S. Anselmus, in comment. ad cap. viii ad Rom. « Per hoc, quod Spiritus sanctus charitatem nobis infundit, quia nos facit imitatores esse divinae bonitatis, ut diligamus inimicos, evidenti testimonio declarat menti nostrae, nos esse filios Dei ».

Respondeo: loquitur de evidentia signorum, ut paulo ante dicebamus, signum enim omnium maximum gratiae Dei, est dilectio, ac praesertim inimicorum.

Nonus est S. Bernardus, quem pro sententia sua omnes adducunt Lutherus, Calvinus, Philippus, Bucerus, Kemnitius; et ex Catholicis Gatharinus. Is igitur in?erm. 1. de Annunciatione Dominica habet haec verba: « Si credis peccata tua non posse deleri nisi ab eo, cui soli peccasti, et in quem peccatum non cadit, bene facis, sed adde adhuc ut credas, quia per ipsum tibi peccata donantur. Hoc est testimonium, quod perhibet in corde nostro Spiritus sanctus, dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus, gratis justificari hominem per fidem ». /

Respondeo: S. Bernardus in eo sermone, proponit explicanda verba illa psalmi, ut inhabitet ylotna in terra nostra. Etstatim in ipso principio, dicit, hanc gloriam esse illam de qua loquitur Apostolus, II Corinth. i. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Deinde docet, hoc testimonium conscientiae, esse testimonium, quod perhibet Spiritus sanctus in corde nostro, non testimonium, quod ipsi perhibemus de nobis. Et addit, esse testimonium triplex, de remissione peccatorum, de meritis vitae aeternae, de electione ad gloriam.

Ut autem quis habeat hoc testimonium triplex, et possit dicere: Gloria nostra haec est, etc., tria necessaria esse demonstrant.

Primum est, ut quis credat, non posse haberi remissionem peccatorum, neque merita, neque vitam aeternam, nisi per gratiam Dei. Et de hoc primo 'non est quaestio, certum enim est, hoc debere credi fide Catholica.

Secundum est, ut quis credat, per Christum sibi indulgeri peccata donari merita, et paratam esse vitam sempiternam. De hoc secundo quaestio est quo pacto intelligi debeat.

Aliqui ex Catholicis dicunt, S. Bernardum non loqui de fide Catholica, sed de fide, quae haberi potest ex conjecturis et signis, ut sensus sit, debere hominem sibi persuadere, et confidere sibi remissa esse peccata, non tamen id certo credere certitudine fidei divinae. Sed haec responsio non videtur solida. Tum, quia S. Bernardus eadem voce (credendi) utitur, cum dicit, credendum esse, non posse deleri peccata, nisi per gratiam, et cum dicit, credendum esse, per Christum remitti peccata; et in priore sententia sine dubio loquitur de fide Catholica, non de persuasione ex signis, neque credibile est, eum intra duas lineas aequivocatione uti voluisse. Tum, quia mox adjungit de hac fide, qua credimus, nobis per Christum remitti peccata, sic enim arbitratur Apostolus, gratis justificari hominem per fidem. At certe non justificamur per illam persuasionem ex signis, sed per veram et Catholicam fidem.

Dico igitur, S. Bernardum loqui de fide Catholica, qua credimus, Deum velle nobis peccata remittere, et re ipsa ex parte sua remittere, modo conditio impleatur de qua paulo post dicemus, non autem loqui de fide, qua absolute, et sine respectu dispositionis credamus nobis peccata nobis remitti, ut haeretici somniant. Id autem probo.

Primum quoniam S. Bernardus, sicut dicit, credendum esse nobis remitti peccata, ita etiam dicit in eodem loco, credendum esse nobis donari merita, et paratam esse vitam aeternam; at idem Bernardus in epist. 107. et in serm. 1. de septuagesima, et alibi, disertis verbis dicit, de vita aeterna consequenda spem nos habere, non securitatem.

Deinde, idem Bernardus probare volens, nos debere credere, peccata per Christum nobis remitti, merita donari, et vitam aeterjiam esse paratam, dicit, argumenta validissima esse Christi mortem, resurrectionem et ascensionem. At haec argumenta vere validissima sunt ad probandum, Deum velle peccata remittere, et ex parte sua reipsa illa remittere, et merita donare, et vitam aeternam parare. Non enim Christus mortuus est, resurrexit, et ascendit, ut ostenderet sine sua gratia, non posse deleri peccata, haberi merita, et vitam aeternam, sed ut ostenderet, se velle ista omnia praestare, et reipsa ex parte sua jam praestare. At non probant haec argumenta nobis in particulari, sine ulla dispositione ex parte dimitti peccata, donari merita, et vitam aeternam. Nam si ita esset,

omnes homines justificarentur et salvarentur, quia pro omnibus Christus mortuus est, et resurrexit.

Tertio, idem Bernardus paulo post (ut mox dicemus) aperte docet, multas conditiones ex parte nostra requiri, ut justificemur et salvemur: non igitur docet, credendum esse absolute, nobis remitti peccata, donari merita, et vitam aeternam.

Adde ultimo, quod cum Bernardus antea locutus esset de potentia Dei, cum dixit, necessarium esse credere, non posse deleri peccata, haberi merita, et vitam aeternam, nisi per gratiam Dei, recto ordine adjungit, credendum esse secundo loco, Deum velle delere peccata, donare merita, et vitam aeternam, ut habeamus primo testimonium potentiae, secundo testimonium voluntatis. Atque haec de secundo.

Tertium, quod necessarium esse demonstrat S. Bernardus/ est, ut nobis applicetur in particulari remissio peccatorum, et merita donentur, et spes vitae aeternae conferatur, ut non solum habeamus testimonium potentiae, et voluntatis, sed etiam executionis. Et in hoc tertio non dicit Bernardus, credendum esse, sed potius experiendum, an habeamus conditiones, quae requiruntur: « Sic ergo (inquit loquens de applicatione in particulari) inhabitat haec gloria etiam hic in terra nostra, si misericordia, et veritas obvient sibi, et sese justitia, et pax osculentur. Praevenienti siquidem misericordiae ut veritas nostrae conversionis occurrat necesse est, ac de caetero sanctimoniam sectemur et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Ubi enim compungitur quis, tunc eum misericordia praevenit, sed nequaquam ingredietur, donec ei veritas confessionis occurrat. Et hoc quidem, ut declines a malo. Jam vero ut facias bonum, in tympano, et choro tibi psallendum est, ut ipsa mortificatio carnis tuae, et poenitentiae fructus, ac justitiae opera in unitate, et concordia fiant ». Et infra: « Sane quisquis ille est, in quo misericordia, et veritas obviaverunt sibi, justitia, et pax osculatae sunt, secure glorietur, sed in eo, qui sibi testimonium perhibet, in Spiritu utique veritatis». Haec ille.

Vides igitur S. Bernardum non docere, absolute credendum esse sine respectu operum, nobis remitti peccata: sed eum requirere conditionem conversionis, confessionis, fructum poenitentiae et similium operum, ex quibus, ut ex signis quibusdam gignitur persuasio, et securitas gratiae non tamen certi- locanda est ista efficacia? Si efficax fuit tudo fidei Catholicae, vel divinae. Hunc locum Christi passio certe mihi, et tibi fuit efficax,

fusius explicare volui, quoniam ex verbis hujus sermonis perperam intellectis^ duxit originem perniciosa illa haeresis de fide speciali, quae magnam partem Septentrionis infecit.

Solvuntur argumenta ex ratione.

Praeter testimonia Scripturarum et Patrum, multas quoque rationes colligunt adversarii.

Primam rationem ducunt ab exemplis sanctorum, qui certi fuisse narrantur de sua justitia. Enumerant Komnitius, et Catharinus sanctos patriarchas, Abel, Henoch, Noe, Abraham, et similes, quos ipsa Scriptura commendat.

'Sed facilis est responsio. Primum enim pauci illi viri, et ii valde eximii, fortasse peculiari revelatione certi fieri meruerunt de gratia, quam apud -Dominum invenerunt. Certe ad Abraham manifeste dictum esse legimus Genes, xxii. Nunc cognovi, quod timeas Dominum, id est, nunc te cognoscere feci, quod verus sis cultor, et amator Dpi. Sic enim exponit S. Augustinus qusest. 57. et 58. in Genesim, ex quo intelligimus, non esse commune omnibus justis, ut se justos esse certo sciant. Quandoquidem patriarcha Abraham, tot annis pie Deo servierat, et tamen tunc solum audire meruit. Nunc cognovi, quod timeas Deum, quando ad imperium Dei unigenitum Filium immolai’e decrevit. Deinde, Scriptura dum sanctos commendat, et eorum justitiam, et virtutes laudat, nos certos reddit, quibus id utilissimum erat, potius quam illos.

Secundam rationem petunt Komnitius et Calvinus a veritate promissionum. Deus enim, qui mentiri non potest, gratiam promisit non solum in genere omnibus, sed etiam in particulari singulis. Id enim sonant illa verba, Zach. i x.Ecce Rex tuus venit tibi. Et Luc. xii. Complacuit Patri in te. Addit Calvinus in Antidoto confirmationem ex Concilio Tridentino. « Concilium sess. 6. cap. 9. monet, ut nemo dubitet de efficacia passionis Christi, at numquid in aere, inquit Calvinus,

Gen. XXII. 12. - (i) Zach. IX. 9; Luc. XII,

non idea; Platonicae.

Respondeo: multa de hac re diximus in t. lib. Ideo breviter nunc respondemus, primum promissiones allegatas non esse particulares, sed generales. Illud enim; Ecce tuus venit tibi, dicitur filia; Sion, id est, toti Ecclesia;. Et illud ( Complacuit Patri in te) dicitur toti gregi pusillo, id est, eidem Ecclesia;. Deinde addimus, promissiones istas posse quidem etiam applicari singulis in particulari, sed tunc esse conditionatas, non absolutas. Non enim quae promittuntur Ecclesiae, conveniunt singulis hominibus, nisi illi per fidem, et charitatem incipiant esse membra viva corporis Ecclesiae, immo nisi prius renascantur ex aqua et Spiritu sancto, et postea servent omnia, qua; mandata sunt.

Tertiam rationem sumunt iidem ab efficacia et proprietatibus fidei et spei: Scriptura enim tribuit fidei Tt^pocpoptav, id est, plenissimam certitudinem, ad Hebr. x. Item ut sit convictio et hypostasis, ad Hebraeos xi. Et Jacobi i, fidei opponitur haesitatio. Praeterea ipsi etiam spei tribuitur firmitas et certitudo, immo et 7rXr,po:popia ad Hebr. vi. ubi etiam comparatur anchorae propter stabilitatem et immobilitatem. Igitur promittenti Deo remissionem peccatorum, debet homo firmissime, ac certissime credere et confidere, sibi remitti peccata, alioqui fides et spes dubia; esse possent.

Respondeo: quod attinet ad fidem, nulla est in hac parte difficultas. Fides enim certissima est. Neque ullus unquam Catholicus dixit, fidem non esse certam, aut posse dubitari, vel cum formidine assentiri, in iis, qua; ad fidem pertinent. Sed paralogismus adversariorum in eo positus est, quod assumunt remissionem peccatorum, sive justificationem uniuscujusque, ad fidem proprie dictam pertinere, quod falsum esse ostendimus in i. lib. possunt adversarii ullum argumentum, non solum vere solidum, sed neque in speciem solidum contra proferre.

Quod autem attinet ad spem, fatemur, eam quoque esse debere certissimam, sed in suo genere. Alia enim fidei, alia spei certitudo est. Duplex igitur in spe certitudo considerari potest. Una ex parte voluntatis; altera ex parte intellectus. Ex parte volun- • talis certitudo spei est firma adhaesio voluntatis ad rem speratam, et haec maxima esse potest etiamsi ex parte intellectas non sit homo certus, se rem illam consecutorum, fmmo videtur spes non solum non exigere, sed nec ferre posse ex parte intellectus certudinem absolutam. Nam quod certo scimus nos habituros, non proprie speramus, sed simpliciter expectamus. Hoc enim modo animae beatorum non proprie sperant corporum resurrectionem, sed tantum expectant, quia certissimae sunt ex parte intellectus, eam sibi deesse non posse. Itaque haeretici nostri temporis, qui certitudinem absolutam exparte intellectus requirunt de justificatione et salute, nullum locum spei proprie dictae relinqunt.

Quamvis autenx (ut diximus) absolutam certitudinem spes non requirat ex parte intellectus, tamen habet etiam exparte intellectus duplicem certitudinem.

Prima oritur ex fundamento spei primario, quod est promissio Dei. Certi enim sumus, Deum non posse fallere. Etsi quidem nihil requireretur ad justificationem, vel salutem nisi promissio Dei, haberemus etiam de his rebus absolutam, et infallibilem certitudinem: tamen quia requiruntur etiam alia, de quibus non sumus tam certi, ideo spes non expellit omnem timorem. De hac certitudine, ex parte fundamenti, loquitur Apostolus II Tim. I. Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Et ad Ilebr. -vi. Interposuit (Deus) jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solarium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animee lutam, ac firmam.

Altera certitudo spei ex parte intellectus oritur ex charitate, ac per hoc non convenit nisi hominibus justis. Amicus enim ab amico omnia bona sperare potest, neque periculum est, ne confundatur. De hac certudine scj:- bit Apostolus ad Roman. v: Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Etsi quidem amicitia ista cum Deo corrumpi non posset, infallibiter, et absolute de salute securi essent, qui charitate cum Deo conjuncti sunt: tamen quia dum peregrinamur a Domino, fieri potest, ut qui amicus est, iterum fiat inimicus. Idcirco non possunt etiam justi sine timore aliquo vivere.

Habemus igitur spem Christianorum certissimam esse, tum ex parte voluntatis, tum ex parte intellectus, sed ex parte intellectus certitudinem absolutam, et infallibilem habere, rationi fundamenti et ratione formae, id est ratione promittentis Dei, et ratione charitatis, quae est forma spei: et solum ratione propriae dispositionis formidinem aliquam habere conjunctam.

Quartam rationem ducunt adversarii ex natura et efficacia sacramentorum. Sed aliter hoc argumentum texunt haeretici, aliter Catharinus. Haeretici sic ratiocinantur, sacramenta sunt instituta ad obsignandam gratiam per Christum acceptam, vel quae per Christum accipitur, ut nimirum hoc symbolo externo sustentetur fides, et certi reddamur de eo, quod non videmus. Igitur qui dicit, baptizatos non esse certos de remissione peccatorum, injuriam sacramentis facit, et ipsi etiam Deo, quasi fallacia signa instituerit. Praeterea, cum minister absolute, in Christi nomine pronunciat: Ego te absolvo, vel est certum quod dicit, vel incertum; si certum, igitur peccat qui non credit se certo esse absolutum ac per hoc justificatum; si est incertum, igitur peccat minister, tam audacter pronuncians Christi nomine, quod fortasse est falsum: « Et posset ei dici», inquit Lutherus, « Domine, tu mentiris ».

Catharinus autem in hunc modum argumentum proponit, sacramenta non ponenti obicem certo gratiam conferunt! potest autem qui sacramentum recipit, certo scire a se obicem nullum poni; igitur potest idem ipse certus esse, sibi peccata esse dimissa.

Respondeo: Falso assumunt haeretici sacramenta instituta esse praecipue ad fidem sustentandam, et nos certos de Dei voluntate reddendos: nam (ut. in lib. i de Sacramentis in genere demonstravimus) si ita esset, frustra baptizarentur infantes et amentes, qui ejusmodi effectus capaces non sunt. Potissima igitur causa institutionis Sacramentorum est, ut sint instrumenta justificationis efficiendae. Et ideo B. Paulus ad Tit. m. non dixit, certos nos fecit, sed, salvos nos fecit per lavacrum; neque lavacrum dixit certificationis (ut sic loquar) sed, regenerationis et renovationis. Et ad Ephes. v. non dixit, certam faciens Ecclesiam, sed, mundans eam lavacro aqux in verbo vitae. Concedimus tamen sacramenta non solum esse causas, sed etiam signa justificationis, et quidem infallibilia ex parte sua, non absolute. Non enim significat caeremonia illa Baptismi, hominem absolute lavari et mundari a peccato, sed lavari et mundari, quod attinet ad vim, et efficaciam sacramenti, modo non impediatur effectus per indispositionem suscipientis. Requiri autem dispositionem fidei et poenitentiae, et posse fieri, ut quis fidem, et poenitentiam simulans ad Baptismum accedat, neque haeretici negant.

Itaque non sunt fallacia signa, neque potest dici Ministro, Domine, tu mentiris, si quis forte ficto corde accedens a Ministro qui id ignorat, simpliciter baptizetur. Non enim ille, cum dicit, ego te baptizo, aliud significat, nisi ego sacramentum tibi praebeo, quod vim habet omnia peccata delendi, vel (quod est in me) abluo te, et mundo a sordibus peccatorum. Et hoc ipsum est, quod credere tenetur, qui sacramentum recipit nimirum sibi remitti peccata vi sacramenti illius, nisi forte ipse per indispositionem suam in causa sit, cur non succedat justificationis effectus.

Jam vero ad Catharinum respondeo, argumentum ejus recte concludere posse eum, qui non est sibi conscius fraudis alicujus, certum esse de remissione peccatorum, sed certitudine quadam humana et morali, non certitudine fidei. Quoniam (ut supra ostendimus) non potest haberi certitudo fidei (si revelationem removeas) de intentione ministri, sine qua non perficitur sacramentum, neque de remotione omnis impedimenti cum fieri possit, ut aliquis non sit sibi conscius obicis, et tamen re ipsa obicem ponat, cum affectum gerat ad peccatum aliquod lethale; quod esse peccatum ignoret.

Quintam rationem ducit Kemnitius ab origine sententiae nostrae. Scribit enim eam ortam esse ab errore Pharisaeorum et Novatianorum. Quod inde probat, « quoniam Pharisaei (ut ipse dicit) non dubita ant de remissione peccatorum in genere, sed murmurabant, quia Christus jubebat homines confidere sibi in particulari dimissa esse peccata. Novatiani vero (ut ex Ambrosio de poenitentia, et ex historia tripartita lib. vm. Kemnitius citare se dicit) non dubitabant in genere posse dimitti peccata, sed an minister deberet certo affirmare, an dubitative in particulari pcenitentibus peccata dimitti».

Respondeo: haec vero non argumenta, sed imposturae et mendacia sunt. Nam Evangelium apertissime testatur, Pharisaeos non murmurasse, quod Christus juberet in particulari fiduciam concipi de remissione peccatorum, sed quod se Deum facere videretur, dum potestatem peccata relaxandi soli Deo propriam sibi sumebat. Sic enim Pharisaei loquuntur, Marci n. Quid hic sic loquitur? Blasphemat. Quis enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus? Et Lucae vii. Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Adde quod Dominus non jussit, homines credere fide Catholica, sibi peccata esse dimissa, sed tantum confidere. Quod ipsum Catholici omnes docent, quippe qui sciunt fidem et fiduciam non esse idem, et posse hominem confidere sibi remissa esse peccata, etiamsi ex parte intellectus, non habeat ejus rei certitudinem absolutam.

Quod ad Novatianos pertinet, mirum est, cur audeant Lutherani nobis errorem Novatianorum tribuere, cum ipsi verissimi sint Novatiani. Nam error Novatianorum ille erat, quod nullum in Ecclesia sacramentum Poenitentiae et reconciliationis agnoscebant distinctum a Baptismo. Quod ipsum Lutherani omnes docent. Sed quoniam nondum Satanas inspiraverat Novatianis, ut dicerent per memoriam Baptismi posse homines reconciliari, quod Lutheranis postea inspiravit, ideo Novatiani lapsos post Baptismum monebant, ut cum Deo agerent, in Ecclesia enim non esse potestatem reconciliandi. Sic Ambrosius loquitur lib. i. [de poenitentia, cap.i. «Aiunt Novatiani se Domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem permittunt». Et Socrates lib. vm. Tripart. et lib. iv. historiae suae, cap. 23. «Novatus, inquit, Ecclesiis scribebat, ne eos, qui deemonibus immolaverant, ad sacramenta susciperent, sed invitarent quidem ad poenitentiam, remissionem vero Dei relinquerent potestati, cujus solius est peccata remittere.

Postremam rationem ducunt ab absurdo. Nam valde absurda videtur esse doctrina, quae perpetuam dubitationem, haesitationem et fluctuationem docet. « Qualis, inquit Kemnitius, est illa doctrina, cujus effectus, summo, et finis est, ut anxiae conscientiae, quaerentes consolationem, rejiciantur in perpetuas haesitationes et dubitationes suae cum

Deo reconciliationis, salutis, et vitae aeternae?»

Respondeo: posset hoc argumentum, si rethoricari liberet, multo verius in adversarios retorqueri, qui miseras animas, quaerentes consolationem, ita seducunt, ut in vanissimam fiduciam et temerariam praesumptionem praecipitare non dubitent. Sed his omissis, dico nullum esse Catholicum scriptorem, qui doceat oportere homines perpetuo dubitare, et haisitarc de sua cum Deo reconciliatione.

Tres enim videntur numerari inter Catholicos de hac quaestione sententiae, quarum una, quae est Ambrosii Catharini, non solum dubitationem omnem excludit, sed etiam addit posse justos habere de sua justificatione certitudinem fidei divinae, de qua sententia non potest Kemnitius queri.

Altera sententia non docet quidem certitudinem fidei divinae, tamen affirmat posse, immo etiam solere praesertim homines perfectos ad eam securitatem venire, ut nullam habeant de sua justificatione formidinem, plane ad eum modum, quo credimus sine ulla haesitatione et formidine deceptionis, Caesarem imperasse in Italia, Alexandrum in Graecia, Ciceronem oratorem, Livium historicum, Yirgilium poetam fuisse; Constantinopolim esse urbem in Thracia, et Antiochiam in Syria, quamvis neutram viderimus.

De qua etiam sententia non video cur Kemnitius queri possit. Quamquam (ut verum fatear) mihi haec sententia non probatur; Tum quia Concilium Tridentin. sess. 6. c. 9. docet, neminem esse, qui dum considerat suam infirmitatem et indispositionem, non possit de sua gratia formidare ac timere. Tum etiam quia exempla sanctorum, Jobi, Davidis, Pauli, Hilarionis, et aliorum perfectissimorum hominum, supra citata, contrarium persuadent. Tum denique quoniam de Caesare, Alexandro, Cicerone, Livio, Virgilio, Constantinopoli, et Antiochia, aliisque similibus rebus ideo non dubitamus, quoniam habemus plurimos oculatos testes, nec unquam in ejusmodi rebus accidit deceptio, vel multis saeculis res celebrata est, et nemo unquam contradixit, et ejusmodi res sunt, quae sub aspectum cadunt, et facili negotio cognosci possunt. Saepe etiam nihil ad nos pertinent, et ideo malumus simpliciter credere, quam anxie quaerere, utrum sic, an

aliter se habeant. At negotium justificationis, et salutis aeternae ad nos maxime pertinet, neque ullos habemus de ea re testes oculatos, et scimus non paucos vehementer esse deceptos, et res est altissima, atque abdita valde.

Tertia sententia, quae communior in Ecclesia est, non tollit quidem omnem formidinem, tamen tollit omnem anxietatem et haesitationem, et ipsam etiam dubitationem, si dubius dicatur, qui non audet alteri parti assentiri. Neque enim bona est argumentatio: Catholici non habent certitudinem fidei, de sua justificatione, igitur semper dubitant, haerent, anxii sunt. Sicut neque contra recte quis concluderet, Catholici non sunt anxii, neque haesitant de sua justificatione, igitur certi sunt certitudine fidei, sibi remissa esse peccata. Datur enim aliquid medium inter haec extrema, videlicet certitudo quaedam moralis ex parte intellectus, et spes, ac fiducia ex parte voluntatis.

Porro solidam consolationem et pacem, ac tranquillitatem, et laetitiam interiorem longe melius gignit in Catholicis bona conscientia, contritio, charitas, studium bonorum operum, frequens Eucharistiae perceptio, visitatio Spiritus sancti, quae est manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit, quam inanis illa fiducia, et vera temeraria praesumptio in Lutheranis. Nam de bona conscientia scribit Apostolus, II Corinth. i. Gloria nostra hsec est, testimonium conscientiae nostrse. Et S. Joan. es in epist. 1. cap. m. Si cor nostrum non reprehenderit, nos, fiduciam habemus apud Deum.: De vera contritione scribit Salomon, Proverb. xiv. Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus { I). Vere enim incredibilis laetitia oritur ex eo, quod quis videat se amarissime peocata sua deflere. Porro charitas nihil prius gignit quam gaudium et pacem. Inde enim dicitur Galat. v. Fructus Spiritus est charitas, gaudium, pax etc.

Sed ex patientia (ut alia nunc omittam) solidissima oritur consolatio. Nam ut ait Apostolus, Roman. v. Gloriamur in tribulationibus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit etc. Et II Corinth. vii. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Et cap. vili. Notum, inquit, vobis facimus fratres gra-

tiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit. Et Jacobus cap. i. Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet. Et ante hos omnes Propheta David: In tribulatione, inquit, dilatasti mihi. Et rursus: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

Sancti quoque Patres, quorum testimonia perperam, adduxerunt adversarii pro certitudine fidei, et praesertim Cyprianus, Ambrosius, Augustinus, Leo, securitatem animae, non ex fide remissionis peccatorum, sed ex conscientia charitatis et operum bonorum colligebant. Placet autem nomine aliorum S. Bernardi testimonium hic abscribere, ut omnes intelligant, unde petenda sit solida consolatio. Sic igitur loquitur in serm. 69. in Cantica: « Quanta putas ex hac mansione iter animam et verbum familiaritatis gratia oriatur. Quanta de familiaritate sequatur fiducia? Non est (ut opinor) quod jam talis anima dicere vereatur, dilectus meus mihi, quse ex eo quod si ddigere et vehementer diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de sua singulari intentione, sollicitudine, cura, opera, diligentia, studioque, quo incessanter et ardenter invigilat quemadmodum placeat Deo, ajque heeo omnia in ipso indubitanter agnoscit, recordans promissionis ejus, in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis. Ergo ex propriis, quae sunt penes Deum agnoscit, nec dubitat se amari quae amat ». Et infra: «Vides quomodo non solum de amore suo certum te reddit, si quidem tu ames illum, sed etiam de sollicitudine sua, quam pro te gerit, si te senserit sollicitum sui. »

Hanc igitur certitudinem libenter agnoscimus, quai non oritur ex praesumptione imputatae justitiae, neque est certitudo fidei Catholicae, sed oritur ex charitatis et operum bonorum experimento, ac per hoc moralis et conjecturalis certitudo nominari potest.

Chapter 52 of 78