Caput I. De variis erroribus recentium haereticorum, circa Justificationem
Ex ea Forma Justificationis, quam Lutherani constituunt, multi ac varii deducuntur errores, quos in hoc tertio libro, Dei gratia adjuvante, profligare conabimur.
Errores praecipui quatuor esse videntur.
Primum enim ex eo, quod sibi persuaserunt, justificationis formalem causam non esse donum aliquod infusum a Deo, atque in nobis inhaerens, sed justitiam! Chi’isti, fide apprehensam, colligunt, posse ac debere omnes certo statuere, se esse justos. Et in hoc errore conveniunt plane omnes hujus temporis haeretici. Deinde, quoniam ipsorum sententia justificatio non est doni alicujus infusio, sed acceptatio ad gratiam et benevolentiam per Christum; ac per hoc nihil ponit in homine, sed est actio Dei immutabilis, ac sempiterna, et eadem omnino cum electione et praedestinatione.
Colligunt secundo, debere homines certo credere, non tantum se esse justos, sed etiam electos ac praedestinatos. Quem errorem audacter docent Calvinistae, timidius autem Lutherani.
Tertio, exprecedente errore colligunt Calvinistae, fidem, ac justitiam semel adeptam, nullo unquam tempore posse perdi: proinde qui post fidem, et justificationem ad peccata redeunt, eos nec veram fidem, nec veram unquam habuisse justitiam.
-Quarto, cx iisdem fontibus imputativae
justitia;, colligunt Lutherani omnes, non esse unum alio justiorem, cum omnium justitia si ipsa Christi obedientia, fide apprehensa, et a Patre imputata. Hos igitur quatuor errores in hoc libro, quem de incertitudine, mutabilitate et inaequalitate justitiae idcirco* inscripsimus, refutare aggrediemur, sed praecipue primum, qui latius patet, et non solum haereticos hujus temporis omnes, sed etiam aliquos ex Catholicis patronos invenit.
Chapter 43 of 78