Caput IX. Solvuntur argumenta adversariorum, ex testimoniis Scripturarum deprompta
Quoniam testimonia Scripturarum quae Calvinus, Kemnitius etCatharinus adducunt, plurima sunt, ut saltem multitudine testimoniorum speciem aliquam probabilitatis efficiant, nos illa omnia secundum ordinem Scripturarum proponemus et refellemus.
Primum igitur testimonium Catharinus profert ex cap. xvii. Luc. Cum feceritis haec omnia, dicite servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. At hoc quomodo potest quis dicere, nisi certo sciat, se fecisse omnia quae praecepta sunt? qui autem certo scit, se omnia mandata complesse, certo quoque scit, se diligere Deum, et diligi a Deo, et justum esse; Qui enim diligit me, sermones meos servabit. Et: Qui diligit me diligetur a Patre meo, Dominus ait. Et: Qui facit justitiam, justus est, inquit Joannes.
Respondeo: absit ut Christus eo loco nos hortetur, ut dicamus vel existimemus, nos fecisse omnia, quae praecepta sunt nobis. Id enim esset ad jactantiam et superbiam exhoi'tari; cum contra potius ad humilitatem nos co loco Salvator informet. Sententia igitur Domini est, ut cum bona fide fecerimus, qua; praecepta sunt nobis, ita ut cor nostrum nos non reprehendat, non inde superbiamus, sed dicamus, servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.
Secundum testimonium profert excap. iii. Joar.. Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Beo sunt facta. At quis auderet venire ad lucem, id est, ad Christum justitiae solem, et opera sua dijudicanda proferre, nisi certo sciret, illa esse vere bona? Respondeo, sententia hujus loci est, hanc esse naturam operum malorum, ut queerant latebras, quoniam reprehensionem timent, contra vero naturam esse operum bonorum, ut si opus sit proferri in lucem, non erubescant, nec timeant reprehendi. Ex hac autem generali, verissimaque doctrina non debet colligi, eundum nobis esse ad Christum, ut apud eum praedicemus opera nostra. Neque etiam colligi debet, omnes qui ad Christum libenter accedunt esse perfecte justificatos. Multi enim ad illum accedunt, ut justificentur, juxta illud: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. xi. sed colligi debet id quod ipse Christus in eo loco colligit, qui ejus consortium fugiebant, ut Pharisseos et scribas, hoc ipso fuisse homines malos, fugiebant enim Christi consortium, quia timebant reprehensionem; qui autem ad eum accedebant, ut publicanos et peccatores, vel etiam veros Israelitas, in quibus dolus non erat, ut Nalhanaelem et Nicodemum, hoc ipso fuisse bonos, vel voluisse fieri bonos, et denique bonam fuisse illam voluntatem, qua Christum quaerebant.
Quod si peccatores ad Christum accedere poterant, et hoc ipso veritatem faciebant, et veniebant ad lucem, nec timebant manifestari opera sua, id est, desiderium et voluntatem suam, quam habebant recuperanda; salutis: multo magis possunt, qui non sunt sibi conscii peccatorum, sincero corde ad Christum accedere, non ut jactent opera sua, sed ut ab eo illuminentur et proficiant, si boni sunt, vel corrigantur, si forte boni sibi videntur et non sunt.
Tertium testimonium profert ex illo Joan. xm. In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invi¬
cem. Quanto igitur magis poterit unusquisque cognoscei-e, se vere discipulum fuisse Christi, si dilectionem proximi habere se videat?
Respondeo: Nihil plane concluditur ex hoc loco; nisi quis velit, non solum non ipsos, sed etiam omnes alios certo cognoscere nostram gratiam. Dominus enim non ait: In hoc cognoscetis, sed, in hoc cognoscent omnes. At profecto absurdissimum est tribuere omnibus hominibus certitudinem fidei de aliena justitia. Sententia igitur Dominus est, Discipulos Christi non posse internosci ab aliis clariori signo, quam dilectionis. Ejusmodi autem externa signa non efficiunt certitudinem fidei divinse, sed humanam, et conjecturalem, cum hoc ipsum non possit sine revelatione cognosci, an quis vere diligat Deum et proximum, ut oportet. Saepe enim cupiditas se venditat pro charitate, id est, amor concupiscentiae pro amore amicitiae.
Quartum testimonium non a Catharino tantum, sed etiam a Calvino producitur ex illo Joan. xiv. «Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit ». Item: « In illa die cognoscetis, quia ego sum in Patre, et vos in me, et ego in vobis i).
Respondeo: ex priore loco solum colligitur, eos qui perTidem Spiritum sanctum noscunt, non sine ejus gratia et auxilio noscere. Quomodo etiam dicitur de notitia Christi.' Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Dixerat enim Dominus: Mittam vobis Spiritum paracletum, quem mundus non potest accipere, quia non novit eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Ex quibus verbis intelligimus, non posse accipi Spiritum sanctum, nisi prius cognoscatur, et tamen non posse cognosci, nisi prius habeatur.
Proinde duobus modis haberi potest Spiritus sanctus. Uno modo, ut per donum justitia; et charitatis inhabitet in nobis, tamquam in templis mundatis et sanctificatis; Altero, ut per donum fidei praeparet sibi templum in nobis, et capaces efficiat perfecta; justificationis. De Priore modo dictum est: Mundus eum non potest accipere, quia non videt cum, nec scit eum^iA est, non potest mundus accipere Spiritum sanctum, ad perfectam justificationem, quia nondum habet illum ad fidem. Neque est capax donorum ejus, quem non cognoscit, nec videt oculis fidei. De posteriore modo dictum est: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit. Vel ut habent codices Graeci et plerique Isatin i: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manet, id est, vos jam illum habetis ad fidem, et ideo cognoscitis eum, et capaces facti estis donorum ejus, et propterea mittam eum ad vos. Non igitur habetur ex hoc testimonio, nos certos esse de nostra justitia et gratia, sed solum, si cognoscimus Deum per fidem, certos esse id non fieri sine ipsius auxilio.
I11 altero testimonio, si credimus Augu stino et Cyrillo in commentario hujus loci, loquitur Dominus de cognitione beata, quae post hanc vitam erit cum videbimus Deum, sicuti est. Tunc enim aperte cognoscemus, Filium esse in Patre, et nos in Filio, et Filium in nobis. Si quis.autem contendat, in hac etiam vita compleri, quod Dominus ait; in promptu erit responsio, cognoscere, nos esse in Filio, et Filium in nobis, non esse cognoscere, nos esse justos, sed Christum esse caput totius Ecclesiae, sic enim est Christus in nobis, id est, in Ecclesia, et Ecclesia in Christo, quia, ipse est caput, et Ecclesia est corpus.
Quintum testimonium sumunt haeretici ex illo ad Roman. m: Justitia Dei in' omnes et super omnes, qui credunt in eum. Et ad Roman. iy: Si ex lege hxreditas, exinanita est fhles, abolita est promissio. Item ibidem: Ideo ex fide, ut firma sit promissio. Et ibidem: Ideo reputatum est ei ad justitiam (i). Hinc enim colligunt, omnes qui credunt, etiamsi nihil aliud agant, certissime justificari, et hoc ipso justificari, quod credunt. Proinde non pendere promissionem justificationis ab ulla conditione operis, et ideo nihil esse quod illam incertam possit efficere. Itaque Kemnitius his locis citatis exclamat: « Haec non verba sunt, sed fulmina contra Tridentinum decretum, quod dicit: Nemini, qui in fiducia et certitudine remissionis peccatorum, juxta promissionem acquiescit, remitti peccata. Paulus vero dixit, ideo reputatum est ei ad justitiam ».
Respondeo: Haec omnia sunt a nobis exexplieata ini.; lib. ideo nunc paucis respondemus. Primum manifeste hallucinantur haeretici, cum existimant, Apostolum loqui de
tQRom. III, ‘22; ibid. IV, 15. - p.U Ro.u. Vili,
fide, seu fiducia, qua quis credit, sibi remissa esse peccata. Nusquam enim id Apostolus significat, sed loquitur de fide, qua credimus, Christum resurrexisse a mortuis; et qua credidit Abraham, se habiturum filium ex uxore vetula et sterili, juxta promissum divinum.
Deinde manifeste falsum assumunt, imuio secum ipsi pugnant, cum dicunt, promissionem non pendere ab ulla conditione operis, ct tamen requirere fidem. Nam ipsa fides est quoddam opus, et conditio, et omnino sufficit ad hoc, ut justificatio reddatur incerta. Nam nemo certus esse potest certitudine fidei, se habere fidem illam, quie requiritur ad justificationem, cum hoc in nulla parte verbi Dei contineatur. Itaque certum est, omnes, qui credunt ut oportet, id est, viva fide, justificari; sed nemo certus est ex fide, se fidem vivam habere. Rursus certum est hominem justificari ex fide, non ex lege, aut operibus, id est, non ex sola notitia legis, vel operibus factis solis naturae viribus, sed ex gratia Dei, quae primum inspirat fidem, ut per illam justificatio impetretur, sed (ut diximus) non sumus certi ex fide, nos vel fidem habere, qualis requiritur, vel per fidem impetrasse justificationem. Denique certum est, Abrahae reputatam fuisse fidem ad justitiam; sed nemo certus est ex fide, se talem habere fidem, qualem habuit Abraham. Ostendat Kemnitius ex verbo Dei? se, aut alios in particulari habere ejusdem fidem vivam, et per dilectionem operandum, et tum fulmina contra Concilium jactet; alioqui sciat, verba quidem Apostoli fulmina esse, sed per paralogismos non bene torqueri, vel potius in caput recidere imperiti fulminatoris.
Sextum testimonium sumunt ex illo ad llorn. vnr. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus A bba Pater. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. At Spiritus testimonium certitudinem summam efficere debet, cum Spiritus sanctus nec falli possit, nec fallere. Atque hoc testimonium, ut unum ex praecipuis, non solum Calvinus et Kemnitius, sed etiam Oatharinus maximi fecit.
Respondeo: Duae surit hujus loci expositiones ut etiam dure sunt lectiones. Una lectio est Latini codicis, quae habet Spiritum sanctum testimonium reddere spiritui nosti?.
tro; altera est codicis Graeci, quae habet, Spiritum sanctum simul testari cum spiritu nostro; auro to 7rvsuu.a Guaaot -rupei tm TtveuuaTi y) uwv. Juxta priorem respondemus cum Latinis interpretibus, Spiritum sanctum attestari spiritui nostro, quod simus filii Dei, sed hoc testimonium non esse per verbum aliquod expressum, id est, per revelationem, sed per experimentum cujusdam suavitatis et pacis internae, quae non gignit certitudinem, nisi conjecturalem.
Juxta posteriorem lectionem respondemus cum interpretibus Graecis, testimonium Spiritus nihil esse aliud, nisi ipsam orationem, qua dicimus: Abba Pater, illa enim oratio testimonium est nostrum et Dei. Nostrum, quia nos sumus, qui dicimus: Abba Pater, ac per hoc testamur hac oratione, Patrem nos habere Deum; Dei autem, quia Deus est, qui movet nos, ut dicamus: «Abba Pater », et hoc modo Spiritus Dei simul cum spiritu nostro testimonium perhibet, quod simus filii Dei.
Sed hoc ipsum, quod videlicet Spiritus sanctus sit, qui nos movet, cum dicimus, « Abba Pater », non constat nobis ex fide divina, sed solum ex conjecturis, quae fallaces esse possunt. Multi enim non solum peccatores inter Catholicos, sed etiam haeretici dicunt Deo: Pater noster qui es in coelis, et tamen non sunt ipse vere filii Dei. Et Judaeis dicentibus Joan. vm. Nos unum Patrem habemus Deum, Christus dixit: Vos ex Patre diabolo estis. Non igitur testimonium fidem facit, nisi conjecturalem.
Septimum testimonium sumunt Calvinus, et Kemnitius ex illis verbis ad Rom. viii. Certus sum, quia neque mors, neque vita poterit nos separare a charitate Dei.
Respondeo: Duae sunt etiam hujus loci expositiones. Una quod loquatur Apostolus de praedestinatis in genere; ut sensus sit, certum esse, omnes praedestinatos perseveraturos in charitate Dei. Nam paulo ante dixerat idem Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praecivit et praedestinavit, etc. Atque haec est S. Augustini sententia de hoc loco Apostoli in lib. de corrcpt. et gratia cap. 7.
Altera expositio est, quod loquatur Apostolus de se in particulari, et aliis similibus
sibi, sed per illud, « certus sum », non intelligat certitudinem fidei divinae, sed quamdam persuasionem et confidentiam, ad quam gignendam satis est certitudo conjecturalis. Id autem ita esse perspicuum est ex verbo Graeco, quo utitur. Nam 7rs7m<ruai, significat proprie persuasus sum, sive confido. Nam comment. Ambrosii hoc loco, et S. Hieron. in epist. ad Algasiam, quaest. 9. legunt: « Confido quia neque mors, neque vita etc.»; et idem Apostolus in hac ipsa epistola cap. xv. utitur eodem verbo, cum dicit: Certus sum, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi, pleni estis dilectione, repleti omni scientia etc. Et II ad Timoth. i. Certus sum autem quod et in te. Et Luc. xx. Certi sunt enim Joannem Prophetam esse. Denique ad Hebr. vi. ubi nos habemus, Confidimus de vobis meliora, habetur Graece Tzsn£iGg.eda. Quis autem ita desiperet, ut diceret, Apostolum certum fuisse ex fide, omnes Romanos plenos fuisse dilectione et scientia? Illa igitur est vis ejus verbi in omnibus locis citatis, ut significet persuasionem et confidentiam, quam possumus habere ex variis conjecturis, quamvis ea non sit ejusmodi, ut omnem formidinem prorsus excludat. Vide aliam expo-' sitionem hujus loci apud Augustinum in lib. de moribus Ecclesiae, cap. 11. et seq.
Octavum testimonium sumunt ex cap. ii. prioris ad Corinth. ubi legimus: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quae donata sunt nobis.
Respondeo: Non loquitur Apostolus de notitia beneficiorum Dei, quae in particulari ad hunc, aut illum pertinent, sed de notitia beneficiorum, quae Deus praeparavit electis suis, qualia sunt in primis haereditas, et gloria regni coelorum. Quam notitiam habemus per Spiritum Dei, qui in Scripturis ea revelavit, non per Spiritum hujus mundi, id est, non per sapientiam, et studium humanum. Nam paulo ante dixerat: Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientia, annuntians vobis testimonium Christi. Et infra: Sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se: nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Et infra cum dixisset: Ut sciamus quae donata sunt nobis, subjecit continuo, quae et loquimur non in doctis humanas sapientia; verbis, sed in doctrina Spiritus.
Nonum testimonium sumunt ex illo I ad Cor. XI. Probet se unusquisque, et sic de pane illo edat.
Respondeo: Haec discussio, atque probatio non exigit certitudinem fidei, sed qualem possumus ex ipsa nostrae conscientiae examinatione consequi. Ille enim paratus dicitur ad percipiendam Eucharistiam, quiqiost discussionem non est sibi conscius alicujus criminis, quod per poenitentiam expiare neglexerit, et neque fidem, aut charitatem, aut devotionem tanto Sacramento debitam sibi deesse bona fide existimat.
Decimum testimonium sumunt ex illo 11 ad Cor. I. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. «At gloria ista, inquiunt, inanis esset, nisi testimonium conscientiae certitudinem infallibilem gigneret. »
Respondeo: testimonium conscientiae magnam laetitiam adfert, sed non infallibilem certitudinem; non enim solum laetamur, et gloriamur de iis rebus, quas certi sumus nos habere, vel habituros, sed etiam de iis, quas vel nos habere confidimus, vel habituros esse speramus, quamvis non sine timore. Unde etiam jubemur in Psalm. ii. exultare 1 - cum tremore. Denique testimonium conscientiae non parere certitudinem absolutam, testis est idem Apostolus, qui ait I < d Coj, rinth. iv. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.
Undecimum testimonium sumunt ex illo II adCorinth. xin. Vosmetipsos tentate, si estis in fide, an non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus in vobis est, nisi forte reprobi es 'is?
Respondeo: Loquitur Apostolus de praesentia Christi apud Corinthios non secundum gratiam gratum facientem, sed secundum potentiam, providentiam, et miracula, quae apud illos faciebat. Alioqui enim cum idem Apostolus in toto eo capite et tribus praecedentibus, eos reprehendat, et severam ultionem comminetur, quomodo consequens esset, ut affirmare vellet omnes illos eo tempore justos fuisse?
Sed ex verbis praecedentibus perspicuum erit, de qua praesentia Christi apud Corinth. loquatur Apostolus: Ecce, inquit, tertio venio ad vos, in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi et praedico, ut
praesens iis, qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quoniam si venero, iterum non parcam. An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei { 5). Hoc est, vultis ne experiri animadversionem Christi, qui per me tradat aliquos vestrum Sathanae in interitum carnis! Nam etsi Christus secundum infirmitatem carnis crucifixus fuit, tamen nunc immortalis regnat per potentiam Dei, et quos vult punire potest.
Et mox adjungit: Nam et nos in fr mi sumus cum illo, sed vivimus cum eo ex virtute Dei in vobis. Vosmetipsos tentate, etc. Id est, nos quoque, in utroque, in infirmitate videlicet, et in potentia Christo similes sumus; et ideo secundum infirmitatem multa quotidie patimur, secundum potentiam signa, et prodigia facimus, et ex auctoritate Christi omnem inobedientiam castigare parati sumus. Id quod vel ex vobis ipsis intelligere potestis. Nam si vos ipsi consideretis, et ea, quae apud vos facta sunt, si quid fidei in vobis est, et non estis traditi in reprobum sensum, facile cognoscetis, Christum in vobis esse, et res vestras administrare et, ipsum esse, qui per ministerium nostrum tradit in obedientes Satanae in interitum carnis. Haec est Apostoli sententia, ex qua nihil omnino colligi potest pro certitudine gratiae.
Duodecimum testimonium sumunt ex cap. iii. ad Ephes. Per quem habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. Id Graeco nomine fiduciae est nap^- cn'a, id est, audacia. « Audacia vero, inquit, Calvinus, plus est quam certitudo. Igitur per fidem plus quam certi sumus, nos esse gratos Deo, atque inde ad Deum audacter accedimus ».
Respondeo: Audacia non est certitudo, neque esse audacem, est esse certum; sed certitudo gignit audaciam. Itaque ex quadam certitudine summa, et infallibili audaces sumus. Cseterum ea certitudo non est de justitia nostra, sed de veritate mysteriorum fidei. Nimirum, quia certissimi sumus ex fide Catholica, Christum pro nobis natum, passum et mortuum esse, et eumdem resurrexisse et ascendisse in coelum, et nunc adstare vultui Dei pro nobis, inde nos tanto
intercessore freti, audemus confidenter accedere ad thronum gratia), et sperare a Deo indulgentiam, justificationem, sanctificationem, et alia id genus beneficia.Jtaque paralogismus Calvini in eo consistit, quod per fidem accipiat notitiam propriee justificationis, quam non esse fidem, sed falsam persuasionem in i. lib. copiose probavimus.
Tertium decimum testimonium sumunt cx epist. 4. S. Joannis; nam in in. cap. sic legimus: Scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Et cap. iv. In hoc cognovimus, quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et cap. v. Scimus quoniam ex Deo sumus. Et ibidem: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se.
Respondeo: Primum, illa) voces, «scimus», et, « cognoscimus », non necessario includunt certitudinem fidei divina). Dicimur enim etiam scire et cognoscere, ea quae ex signis et conjecturis colligimus. Deinde, quamvis B. Joannes in prima persona loquatur, tamen sententiae illae generales sunt, non particulares: significant enim, eos translatos esse de morte ad vitam, qui diligunt fratres, et eos in Deo manere, et Deum in ipsis, qui habent in se Spiritum Dei; et denique eos ex Deo esse qui juste et sancte vivunt. Loquitur autem sanctus Joannes in prima persona, quia, bona spe confidebat, se unum ex illis esse, qui diligunt fratres, qui habent Spiritum Dei, et qui sunt ex Deo. Sicut etiam B. Paulus cum loquitur de praedestinatis, fere semper ita loquitur, quasi certus esset, non solum se, sed etiam illos omnes, ad quos scribit, in numero electorum fuisse; quia videlicet, id cupiebat, et sperabat.
Illud autem: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se, non est ad propositum, quoniam non loquitur sanctus Joannes de testimonio nostrae justificationis, sed de testimonio divinitatis Christi. Dixerat enim paulo ante: Hoc est testimonium Dei, quod majus est, quia testificatus est de lilio suo. Et mox subjungit: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se, id est, retinet, et conservat, et acceptat testimonium Dei, non de se, sed de Filio Dei in se, qui autem non credit, non recipit hoc testimonium in se, et ideo mendacem facit eum, qui de Filio testificatus est, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, m quo mihi bene complacui.
Ultimum testimonium sumunt ex illo II Petri i. Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.
Respondeo: Hoc testimonium non adfertur Lutheranis, et merito, quia cum eorum sententia manifeste pugnat. Ipsi enim certitudinem suam priorem operibus esse volunt, non posteriorem. Sed neque Catharmum haec auctoritas juvat. Non enim certitudo, quae ex operibus nascitur, potest esse certitudo fidei, sed tantum conjecturalis, ut omittam quod Apostolus non tam loquitur de certitudine ex parte subjecti, quam ex parte objecti. Id enim monet, ut per bona opera certam, id est, ratam et firmam vocationem et electionem faciamus. Nam cum Deus nos elegerit, ut essemus sancti, et immaculati in conspectu ejus in charitate, ad Ephesios i. illi electionem suam confirmant, et certam reddunt, qui sancti et immaculati fieri student, et in charitate magis ac magis, Deo adjuvante, proficiunt.
Chapter 51 of 78