Skip to the text

Caput XIV. Fidem, ac justitiam non esse propriam electorum, et semel habitam amitti posse

Venio ad errorem tertium, qui proprius est Calvini, qui docet in lib. 3. Instit. cap. 2. §. 41. Fidem et justitiam propriam esse electorum, et semel vere acceptam, non posse ulla ratione amitti, et qui eam videntur amittere, numquam vere habuisse. « Solos, inquit, electos semine incorruptibili Deus in perpetuum regenerat, ut numquam dispereat semen vitae in eorum cordibus insitum». Et infra § 12. «Hoc, inquit, interim tenendum est, quamvis exigua sit, ac debilis in electis fides; quia tamen spiritus Dei certa illis arrha est, hac sigillum suae adoptionis, numquam ex eorum cordibus deleri posse ej,us sculpturam ». Et ibidem' affirmat, plurimos decipi, qui fidem se habere putant, cum nihil habeant, nisi fidei umbram et simulacrum.

Repugnant Calvino non solum Catholici, •sed etiam plerique Lutheranorum, et ipse etiam Petrus Martyr in comment. ad cap. 8. ad Rom. et Kemnitius in Examin. Concilii. Quamvis hi duo postremi etsi aperte doceant, posse justum interdum labi: tamen sentire videntur non posse fieri, quin ante mortem redeat ad fidem. Certe cogit error ille de fide praedestinationis, ut credant, nullum fidelem esse posse reprobum, nisi secum ipsi apertissime pugnare velint. Quo¬

modo enim ex fide certos esse dicerent omnes fideles de sua praedestinatione, si crederent, fideles aliquos in aeternum posse perire?

Itaque hoc solum inter Calvinum et ipsos interesse videtur, quod Calvinus dicat, fidem non solum non esse nisi in electis, sed etiam addat, in electis esse plane immobiliter: ipsi vero convicti argumentis fateantur, posse fidem ad tempus amitti, non tamen ita, ut ante mortem non redeat. Refelli potest uterque error testimoniis et exemplis divinae Scripturae, definitione Ecclesiastica et ratione.

Quod attinet ad Scripturae testimonia, tam multa et tam perspicua sunt, ut mirum sit, potuisse in mentes hominum ejusmodi errorem cadere. Ezechiel. xvm. Cum averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem morietur in illa. Quid clarius? Quomodo, quaeso, avertitur justus a justitia, si fide sola justificatur, et fides semel concepta extingui non potest?

Sed veniamus ad Evangelium. Luc. vili. Nam quod super petram; qui cum gaudio suscipiunt verbum, et hi radices non habent, sed ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Isti certe suscipiunt semen verbi Dei cum gaudio, et credunt: neque deest illis fides, sed perseverantia in fide.

Joannis xv. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum. At palmes esso non potest, qui aliquando non vixerit in vite; non enim palmites aliunde inseruntur, sed nascuntur ex vite et non mortui, sed vivi nascuntur. Sic igitur fideles renascuntur in Christo, et cum renascuntur, non mortui sunt, sed vivi: et tamen si postquam renati sunt, fructum bonorum operum ferre recusent, arescunt, praeciduntur et pereunt. Ex quo non solum Calvinus, sed etiam Martyr et Kemnitius refutantur. Dominus enim non solum dicit, palmitem arescentem, separandum a vite, sed addit: et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Potest igitur, qui aliquando palmes in vite, id est, membrum in corpore Christi per fidem vivam fuit, mitti in ignem aeternum, ut semper ardeat.

Matthaei 24. Et quoniam abundabit iniquitas refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ex hoc loco intelligimus, non omnes justos perseverare, ac per hoc non omnes justos salvari. Illud eniin «(refrigescet charitas) extinctioncm plane significat charitatis, alioqui non opponeretur perseveranti se usque in finem.

I ad Corinth. ix. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (i). At Calvinistse merito non castigant corpus suum, ct operibus poenitentiae valedixerunt, quia certi sunt certitudine fidei, se reprobos fieri nulla ratione posse.

Galat. v. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Quomodo possent evacuari a Christo, et a gratia excidere, si in Christo et in gratia vere numquam fuissent?

I ad Timoth. i. Quidam circa fidem naufragaverunt I ad Timoth. iv. In novissimis diebus discedent quidam a fide. I ad Timoth. vi. Quam quidam appetentes erraverunt a fide. Hebr. vi. Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus- Sancti: gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sceculi venturi, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam etc.. Quid hic dici potest? Non habuerunt veram fidem, qui discesserunt a fide? Et quomodo naufragaverunt qui in navi numquam fuerunt? Non vere justificati fuerant, qui illuminati gustaverant donum coeleste, et participes facti erant Spiritus-Sancti? et tamen prolapsi sunt.

Et vide quantum intersit, inter sententiam Pauli Apostoli, et Petri pseudomartyris; iste dicit, certissime renovandos ad poenitentiam qui prolapsi sunt; ille dicit, impossibile, hoc est, difficillimum et rarissimum esse, ut renoventur. Nam ut idem ait cap. 10. Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccato: terribilis autem quaedam expectatio judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. II Petri n, Melius erat illis non agnovisse viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, *jet sus tota in volutabro luti[ 4). Poterat ne clarius explicari vera prolapsio? Nam qui revertitur ad suum vomitum, certe

antea vomuerat, et vomendo pectus purgaverat; et sus tota non diceretur reverti ad volutabrum luti, nisi de illo antea exivisset et tota vere fuisset.

Veniamus nunc ad exempla eorum, qui Spiritu -Sancto referente, fidem vel charitatem amiserunt. Atque ut alte incipiamus. Primo, Angeli mali, qui Scriptura teste peccaverunt, et ex Angelis diaboli fieri meruerunt, certe antequam peccarent justi fuerant, ut colligunt sancti Patres, ex cap. 1-4 Isaiae, et 28. Ezechiel.

Secundo, primi nostri parentes ad imaginem et similitudinem Dei conditi fide et gratia ornati erant, etiam adversariis testibus, et tamen eos gravissime lapsos esse, adversarii negare non possunt.

Tertio, Saul rex initio bonus et justus erat, et tamen non solum peccavit, sed etiam reprobus et damnatus creditur. Id enim insinuat Scriptura, I Regum xv et xvi. Et aperte asserit Augustinus lib. ii. ad Sirnplician. qusest. 1. Et ante eum Cyprianus lib. 1. epist. 5. Negat quidem Calvinus Saulem fuisse unquam vere justum. Sed audi, quid Spirius-Sanctus dicat, in I lib. Reg. cap. ix. Erat Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo, ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Hic plane describitur vir animo et corpore praestans: et cum nemo esset in filiis Israel melior illo, si non erat hic vere justus, nullus tunc fuisset in universo populo Dei vere justus. Quod falsum esse certum est, cum adhuc viveret Samuel, et multi cum eo Prophetae et Prophetarum filii.

Quarto, David rex omnium consensu justus fuit, cum de eo diceret Deus: Inveni David virum secundum cor meum, Actor xm. Et tamen quis negare potest, eum vere a gratia et justitia, et, secundum adversarios, qui sola fide justificant, a fide excidisse? Magnitudinem enim peccati ejus testatur poenitentiae magnitudo, qua lavabat per singulas noctes lectum suum, et lacrymis suis stratum suum rigabat Psal. vi.

Quinto, Salomon fuit aliquando vere justus, et a Deo singulariter dilectus. Nam II Reg. vii. dicit de eo Deus: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et cap. xli: Vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum, misitque in manu Nathan Prophetas, et vocavit nomen ejus Amabilis Domino, eo quocl Dominus diligeret eum. Denique filius erat Davidis, hominis sancti, igitur secundum doctrinam Calvini et Petri Martyris, et ipse sanctus erat. Hunc autem virum in senectute a gratia et justitia excidisse, Scriptura testatur. Quce refert eum etiam idola omnium concubinarum suarum, turpissime coluisse. Eumdem plane reprobum, atque damnatum esse, indicat S. Cyprianus lib. 1. epist. 5. Et post eum S. Augustinus in lib. xxii. conti'a Faustum, cap. 88. his verbis: « De Salomone quid dicam? quem vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat; nihilque de poenitentia ejus, vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat »?

Sexto, S. Petrus sine dubio justus erat, cum ei diceretur a Domino, Matth. xvi. Beatus «s Simon Bar Joan. Et Joan xm. Qui totus est, non eget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus Et tamen peccavit negando Christum, et negationem perjurio confirmando. Docet autem S. Augustinus, tract. 66. in Joan. peccatum illud sancti Petri fuisse lethale, et reprehendit defensores Apostoli, qui audent excusare peccatum, cujus magnitudinem ipse idem amarissime fiendo monstravit.

Septimo, Simon Magus, conversus a Philippo credidit, et baptizatus Philippum sequebatur; ut Lucas scribit Actor, vm. Et tamen haeresiarcha factus misere periit. Dicit quidem Calvinus, eum non vere credidisse, sed fidem simulasse. At nos magis credimus S. Lucae, qui dicit, eum credidisse, et hoc dicit, ubi alios multos credidisse dicit, qui permanserunt in fide: nec ullo verbo indicat simulationem Simonis.

Octavo, Judas proditor, etiamsi solus esset exemplo suo omnia ora obstrueret. Nam fuisse Judam aliquando justum, probat S. Hieronymus, in lib. m. adversus Pelagianos, ex illis verbis Domini Joan. xvn. Pater quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Nam si Pater dedit illum filio, certe bonus erat: et si periit ex grege certe antequam periret, in Christi grege numerabatur. Constat autem Judam reprobum et damnatum esse, tum ex hoc loco, ubi dicitur: Filius perditionis: tum ex c. xxvi. Matthaei, ubi Dominus de Juda dicit; Melius erat ei, si na tus non fuisset homo ille (i).

Habemus igitur octo exempla, quorum tria, Adami, Davidis, et Petri, demonstrant, justitiam posse et amitti et recuperari; alia quinque Satanae', Saulis, Salomonis, Simonis et Judae indicant, posse aliquos vere justos ita excidere a justitia, ut inter reprobos numerari non sine ratione credantur. Proinde justitiam non semper esse propriam electorum, sed cum reprobis aliquando communem.

His testimoniis et exemplis divinae Scripturae addi potest traditio, ac definitio ecclesiastica. Nam eumdem hunc errorem olim in Joviniano damnavit Ecclesia. Testantur enim S. Hieronymus lib. n. advers. Jovinianum, et S. Augustinus haeres. 82. Unum ex erroribus ejus fuisse, justos post baptismum non posse peccare, etsi forte peccent, eos quidem fuisse totos aqua: spiritum autem gratiae minime reeepisse. Itaque error Calvini jam ante mille et ducentos annos in Joviniano dijudicatus et damnatus fuit.

Praeter hoc publicum antiquitatis testimo* nium, disertis verbis idem testatur S. Augustinus, in lib. de corrept. et grat. cap. 13. « Credendum est », inquit, « quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseverandi usque in finem, in fide, quae per dilectionem operatur, incipere vivere, et aliquandiu fideliter et juste vivere, et postea cadere, neque de hac vita priusquam eis id contingat, auferri». Et S. Gregorius lib. xxx. Moral. cap. 32. «Quis», inquit, « intelligat, quod alius Catholicae matris ventre proditus, juxta vitae terminum erroris voragine devoratur, alius autem vitam suam in Catholica pietate consummat, qui ortus in perfidia, cum lacte matris hauserat virus erroris »?

Accedant ultimo rationes. Prima ratio: fides quae secundum Calvini sententiam, immobiliter haeret in corde hominis semel justificati, sine dubio non est actus, sed habitus: actus enim non semper est in corde hominis justificati, ut experientia testatur: habitus autem non impedit ex necessitate actum contrarium, ut perspicuum est ex ratione et natura omnium aliorum habituum, qui inclinant ad suum actum, sed non cogunt. Poterit igitur is, qui habet habitum fidei, facere actum infidelitatis. At secundum Scripturas, qui facit actum infidelitatis, perdit etiam habitum; nam efficitur simpliciter infidelis et inimicus Dei, et reus mortis aeternae; et ex doctrina adversariorum - per omne peccatum excutitur fides justificans, et effunditur ex corde Spiritus-Sanctus.

Dicent fortasse, non esse ex natura fidei, quod immobiliter haereat, sed ex assistentia, et providentia Dei, qui non permittit homines semel vere justificatos labi in peccatum. At si ita esset, cur dicerent ipsi, omnia opera justorum esse peccata mortalia? Et ubi est promissio ista Dei, quod non permittet justos labi in peccatum? Nonne Scriptura contrarium disertis verbis docet, cum ait: Cum averterit se justus a justitia sua. Ezechiel. xvill. et, Si negaverimus, et ille negabit nos. II Timoth. ii, et alia, quae supra citavimus?

Secunda ratio: infantes omnes per Baptismum vere justificantur, et fidem accipiunt etiam testimonio Lutheranorum, immo etiam sine Baptismo, ex sententia Calvini, et Petri Martyris, et Buceri, filii fidelium nascuntur sancti: At quis credat omnes filios fidelium, vel certe omnes, qui in infantia baptizantur, esse praedestinatos, et non posse peccare secundum Calvinum, vel non posse damnari secundum Bucerum et Martyrem? Nonne videmus multos in infantia baptizatos, cum adoleverint gravissime peccare? Adde quod si verum esset paradoxum istorum, omnes Catholici, qui in infantia baptizati sunt, praedestinati essent ad vitam, et perire non possent: quos tamen isti pro membris Antichristi et infidelibus habent.

Tertia ratio: si fides amitti non potest, unde tot sunt in mundo haeretici? Hoc enim interest inter paganos et haireticos, quod pagani fidem numquam habuerunt, haeretici habuerunt et amiserunt. Ex vobis ipsis (inquit Apostolus Actor, xx). exurgent viri loquentcs perversa. Et II Timoth. ii. Hymenxus et Philetus a veritate exciderunt. Et adTit. m. Hxreticwn devita, sciens quia subversus est etc.

Quarta ratio: si justi peccare non possunt, quorsum tot admonitiones et cohortationes Apostolorum et Prophetarum, et omnium sequentium Doctorum Ecclesiae ad populum Dei, ut timeant, ut caveant, ut solliciti sint? Quorsum ipse Dominus Apostolos suos et omnem Ecclesiam orare jussit: Dimitte nobis debita nostra, ne nos inducas in tentationem, et libera nos a malo? Quorsum poenitentia,

absolutio et reconciliatio lapsorum defenditur contra Novatianos, si justi peccare non possunt?

Quinta ratio: sententia ista Calvini, ex parte etiam Buceri, Martyris et Kemnitii, non solum certitudinem nullam adfert, sed plane desperationem inducit; proinde non modo contraria est verse doctrina? Catholicorum, sed etiam ipsorum haereticorum proposito et instituto, qui nihil saepius jactant, quam solidam consolationem se conscientiis hominum ex certitudine justificationis adferre. Nam si praesens gratia et justificatio vera esse non potest, nisi quis certus sit de perseverantia, ita ut vel certo sciat se numquam lapsurum, vel ad poenitentiam rediturum; quomodo fieri potest, ut ullus sani cerebri certo speret, se vere justum esse, cum de futuris eventibus nihil sibi certi polliceri nisi temere possit! Et cum videat quotidie se et alios in varia peccata, etiam contra conscientiam labi? Ne glomeris in crastinum (inquit Sapiens Proverb. 27.) ignorans quid superventura pariat clies. Et Ecclesiast. cap. xi. Ante mortem ne laudes quemquam. Et S. Jacobus cap. iv. Ignoratis quid erit in crastino.

Chapter 55 of 78