Skip to the text

Caput XII. Ee fellitur error de certitudine Praedestinationis

Hactenus primum errorem ex illis qua-

tuor, quos initio hujus libri proposuimus, expugnare conati sumus. Sequitur ut adversus secundum breviter disseramus.

Secundus error eorum erat, qui non solum de praesenti gratia, atque justitia, sed etiam de praedestinatione, atque electione ad gloriam certitudinem fidei haberi contendunt. Docuit hunc errorem Martinus Bucerus, in Colloquio Ralisbonensi. Nam exstat in eo Colloquio inter alios titulos, unus de firmissima aeternae salutis fiducia, et certitudine, et in eo affirmat Bucerus, non esse verum christianum, qui non eadem fidei certitudine, credit se habiturum esse vitam aeternam, qua credit, Christum esse, ctDeum etiam esse. Idem etiam docet in lib. de Concordia, in conciliatione articuli de justificatione: Idem quoque docet Petrus Martyr, in commentar, ad cap. vm. epist. ad Roman. Eumdem errorem mordicus defendit Joannes Calvinus, in lib. m. Institution. cap. 2. ubi sicloquiturg. 16: «Vere fidelis non est, nisi qui solida persuasione Deum sibi propitium persuasus, de ejus benignitate omnia sibi pollicetur, nisi qui divinae erga se benevolentiie promissionibus fretus, indubitatam salutis expectationem praesumit». Vide eumdem §. 40. et in antidoto Concilii. In eodem errore versatur Kemnitius, in Examine Concilii Tridentini. Reprehendit enim quod Concilium docet, sess. 6. cap. 12. neminem sine peculiari revelatione, certo statuere debere se esse ex numero praedestinatorum. Affirmat vero Kemnitius, hanc falsam esse doctrinam, et probat ex cap. vm. ad Roman. Ex verbo Dei posse ac debere omnes justificatos certo statuere de sua praedestinatione.

Ceeterum hic error pugnat cum Scripturae divinae testimoniis, cum sententiis sanctorum Patrum, et cum manifesta, atque apertissima ratione.

Primum igitur, Apostolus Paulus ad Roman. xi. de Praedestinatione disputans, refert hoc mysterium inter altissima Dei secreta, exclamans: 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles vix ejus i Et, quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Et quamvis haec altitudo secreti praecipue respiciat causam, cur Deus unum eligat, alterum non eligat, tamen indicat etiam non posse sciri sine revelatione, quem Deus elegerit, et quem non elegerit.

Nam ex hoc ipso, quod ignoramus, quid moveat Deum, ut hunc potius quam illum eligat, et in ejus voluntatem rem totam referre cogimur, intelligimus non posse alia via cognosci, quem eligere, et quem non eligere voluerit, nisi per revelationem specialem, qua suam ipse voluntatem alicui manifestare dignetur.

Secundo, Scriptura hortatur omnes fideles ad timorem, cum ait Roman. xi. Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time, ne forte et tibi non parcat. Et I Gorinth. x. Qui stat videat ne cadat. Et Philip, n. Cum timore, et tremore salutem vestram operamini. Et Ap.ocal. iii. Tene, quod habes, ne forte alius accipiat coronam tuam. Et in epist. n.-idem Joannes: Videte, inquit, ne perdatis, quae operari estis. Et in Psal. ii: Servite Domino in timore et exaltate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, n: quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

Ad haec et similia respondent Calvinus et Kemnitius, ha;c dici ad excutiendum torporem et carnalem securitatem, quai homines in operibus bonis negligentes faciunt, non quod revera periculum sit, ne veri fideles excidant a salute. At verum quidem est, nullum osse periculum, ne praedestinati salutem aeternam perdant, et terrores illos a Spiritu-Sancto, per Scripturas sanctas adhiberi, ut electi ad sollicitudinem et diligentiam excitentur, sed haec omnia locum habent in iis, qui praedestinationem suam ignorant, non in iis, qui de illa certissimi sunt. Nam qui certo persuasi sunt, se omnino salvandos, non possunt timere, ne excidant a salute, immo nec debent timere, si- id certo credunt certitudine fidei, quomodo credunt Christum esse Deum, nam isto suo timore injuriam fidei facerent.

Proinde si vera esset responsio haereticorum, Spiritus-Sanctus hortaretur electos ad infidelitatem cum hortatur ad timorem amittendae salutis: Quemadmodum enim si quis admoneret fidelem ut timeret, ne forte non sit verum, Christum esse Deum, ad impietatem sine dubio eum impellere videretur. Ita prorsus Spiritus-Sanctus (quod blasphemum est cogitare) ad impietatem provocaret electos, dum hortatur ut timeant, ne forte cxcindantur, ne pereant de via justa, ne amittant coronam suam. Igitur qui timere jube¬

mur, non debemus, nec possumus certo credere certitudine fidei, nos esse de numero salvandorum.

Tertio, Scriptura disertis verbis docet, salutem pendere aconditione operum, Matth.v. Nisi abundaverit, justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisxorum, non intrabitis in regnum coelorum. Matth. xix. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Rom. vm. Quod si filii et haeredes, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. II. Timor. n. Si commortui sumus, et convivemus. Et ibidem: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. At concedunt adversarii nullam esse posse certitudinem salutis, si ea pendeat a conditione operum, unde igitur tam confidenter affirmant se de salute et vita aeterna esse certissimos?

Respondebunt fortasse, haec omnia se habere non in se, sed in Christo, cujus facti sunt membra per fidem. Sic enim jubet Calvinus, ut fidelis non respiciat se et opera sua, sed respiciat Christum, non ut extra se positum, sed ut in se manentem, et omnia bona sua communicantem. Sed haec responsio non est solida. Nam Christus ipse requirit a membris suis, ut ipsa etiam bene operentur, et tamquam vitis requirit, ut palmites fructum ferant. Alioqui excisionem minatur: Ego sum vitis vera (inquit Joan. xv.) et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum. Et infra: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Non igitur sufficit ad salutem insertum esse in vitem Christum, nisi quis ut palmes fructum bonorum operum pariat. Deinde, cum Dominus ait: Nisi abundaverit justitia vestra etc. Et: Si vis ad vitam ingredi etc. Non significat ut membra justitiam capitis sibi arrogent, sed ut ipsa quoque operentur, et justitiam faciant, ut perspicuum est ex sequentibus, ubi ait Matth. v. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros etc. Et Matth. xix. Si vis perfectus esse, vende omnia quee habes, et habebis thesaurum in coelo.

Respondere solent, opera quidem requiri, sed non ut conditionem, a qua pendeat promissio vitae aeternae, sed quia fides vera non est nisi sit viva, et fructificet opera bona, nam peccata, id est, opera carnis excutiunt fidem, et effundunt Spiritum-Sanctum. At

non laboramus hoc loco cur sint opera necessaria, sed contenti sumus, si detur nobis, ea necessario exigi, et sine illis non obtineri vitam seternam. Hinc enim evidenter concludimus, sine divina revelatione neminem certo statuere posse, se esse de numero electorum, cum nemo, ipsis etiam adversariis testibus, certo statuere possit, se facturum omnia illa bona opera, quse Christus fieri jubet.

Quarto, Scriptura testatur, multos ad tempus credere, et postea circa fidem naufragare et perire, ut patet Luc. 8. de semine quod cecidit super petram, quod exponit Dominus de iis, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Et I Timoth. iv. Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis diebus discedent quidam a fide. Et cap. 6. Quam quidam appetentes erraverunt a fde (i). Qui autem a gratia et fide exciderunt, nullam certitudinem habent sua3 restitutionis in gratiam, immo Scriptura dicit, hoc plane esse incertum, cum ait II ad Tim. ii. Ne forte det illis Deus poenitentiam et resipiscant. Et Joelis ii. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus? At si multi credentes a veritate postea aberrant, et reprobi fiunt, igitur non erant illi certi ex fide se perseveraturos, alioqui falsa fuisset eorum fides. Non potest autem certitudo praedestinationis haberi sine certitudine perse verantise, cum perseverantia sit effectus maxime proprius praedestinationis, et sine perseverantia non possit impleri praedestinatio, igitur neque de praedestinatione homines illi certi fuerunt ex fide. Ac per hoc falsum est, omnes fideles certos esse certitu. dine fidei de sua praedestinatione.

Ad hoc argumentum utcumque respondere potest Calvinus, quippe qui negat habuisse veram fidem illos qui non perseverant. Quem errorem paulo post refellemus. Kemnitius vero nihil omnino respondere potest. Ipse enim aperte fatetur, posse fideles excidere a gratia, et non perseverare, et tamen audacter affirmat debere eos, qui fidem habent certo statuere se esse praidestinatos. Quae quam male inter se cohaereant, nemo non videt. Nam si omnes debent ex fide certo statuere se esse praedestinatos, et tamen possunt non perseverare, et per hoc non salvari, igitur vel potest falli praedestinatio Dei, vel potest homo ex fide certo credere id, quod est incertum, et quod fieri potest ut sit falsum.

Respondet Kemnitius, fidem semper esse veram; quia quod aliqui non perseverent, non fit ex eo quod Deus nolit conservare eos usque in finem, sed quia ipsi per opera carnis fidem excutiunt. At inepta solutio est. Hoc ciiim est quod nos urgemus, non pogse ullum ex fide certum esse, se ad numerum electorum pertinere, quia potest fieri, ut excutiat fidem, et tandem sit reprobus. Nam cum vera fides possit esse in eo, qui re vera coram Deo reprobus est, cum praesciatur non perseveraturus, evidenter sequitur, ut vel fides non doceat eum esse de numero electorum, vel fi-des sit falsa; quomodo enim reprobus credere potest ex fide vera se non esse reprobum, sed electum?

Ad haec testimonia Scripturae addi possunt etiam testimonia Patrum. S. Joannes Chrysostomus hum. 11. in epist. ad Philip. « Si Paulus, inquit, qui tanta passus est, nondum de resurrectione illa securus fuit, quid sane nos dicemus?

S. Hieronymus lib. ii. adversus Pelagianos:« Ne beatum, inquit, dixeris quempiam ante mortem, quamdiu enim vivimus, in certamine sumus; quamdiu in certamine, nulla est certa victoria.

S. Augustinus lib. xi. de Civ. Dei cap. 12. r Licet, inquit, sancti de suae perseverantiae praemio certi sint, de ipsa tamen perseverantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se in actione, profectuque justitiae perseveraturum usque in finem sciat, nisi aliqua revelatione ab illo fiat certus, qui de hac re justo, latentique judicio non omnes instruit, sed neminem fallit? »

Martinus Bucerus in lib. de concordia, sub finem conciliationis articuli de justificatione, hunc unum locum sibi ipsi objecit, et duas adhibuit responsiones, sive malis dicere tergiversationes. Primo dicit, Sanctos ex se non posse certo statuere, an sint perseveraturi; tamen quia vocati sunt ad sempiternum Christi consortium, ex fide debere omnino certos esse, se usque in finem perseveraturos. Secundo dicit, Augustinum loqui de certitudine scientia), non de certitudine fidei. At si Sancti ex se statuere debeant, id est, ex viribus natura; sua;, certo statuere debent, se non perseveraturos. Quo modo enim sine Dei gratia perseverarent? Itaque si ex se statuere debent, non sunt incerti, ut Augustinus dicit, sed plane certi.

Dicet ibrtasse Bucerus, illud « (ex se) » non debere ad vires perseverandi referri, sed ad cognitionem, ut sensus sit, Sanctos non posse statuere certo se perseveraturos ex lumine solius rationis, sed ex lumine fidei omnino posse. At contra, nam de praemio perseverantiae non sunt certi ex se, id est, ex lumine solius rationis, sed ex lumine fidei: et tamen Augustinus scribit, de praemio perseverantiae Sanctos esse certos, de ipsa perseverantia incertos. Praeterea si certi essent Sancti ex lumine fidei de sua perseverantia, omnes, qui fide praediti sunt, hanc certitudinem haberent; At Augustinus dicit, non omnes Sanctos, id est, non omnes qui fidem habent, esse de hac re certos, sed illos tantum, quibus Deus per specialem revelationem id manifestare dignatur. Yult igitur Augustinus non solum ex se, sed etiam ex fide, et non solum certitudine scientiae, sed etiam certitudine fidei Sanctos de sua perseverantia esse incertos.

Sed ut omnem tergiversandi occasionem Bucero auferamus, addamus alia duo loca in lib. de correptione et gratia cap. 13. « Quis, inquit, ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumnt »? Item in lib. de bono perseverantiae cap. xm. « Ad quam vocationem » (secundum propositum, quae propria est electorum) '« pertinere nullus est homo ab hominibus certa asseveratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo exierit. In hac autem vita humana, quae tentatio est super terram, qui videtur stare, videat ne cadat ».

S. Gregorius lib. vi. in 1. Iteg. « Quia judicium, inquit, omnipotentis Dei imperscrutabile est, unde veniat, et quo vadat homo nescit, quia sciri non potest, an quis in gratia, quam recipit, perseverare in perpetuum debeat ».

S. Prosper, in lib. ii. de vocatione gentium cap. ult. (i In remotissimo, inquit, ab humana cognitione secreto praefinitio hujus electionis abscondita est. Et de nullo ante ipsius finem praenunciari potest, quod in electorum gloria sit futurus, ut perseverantem humilitatem utilis metus servet, et qui stat videat ne cadat ».

S. Bernardus, quem virum Dei loco citato Bucerus appellat, et Lutherani omnes in quaestione de Justificatione magnifacere so¬

lent, sic loquitur in sermon. 1. de Septuagesima: « Quis potest dicere, ego de electis sum? ego de praedestinatis ad vitam? ego de numero electorum? certitudinem utique non habemus, sed spei fiducia consolatur nos ». Idem in epist. 107. « Datur, inquit, aliquid praesentire de sua ipsius futura beatitudine, quemadmodum ab aeterno latuit in justificante plenius appariturum in beatificante. De qua tamen jam percepta suimet ex parte notitia, interim quidem glorietur in spe, nondum tamen in securitate ».

Addamus ultimo rationes. Prima ratio: nihil affirmari debet de his, quee pendent ex sola Dei voluntate, nisi ex manifesta revelatione ipsius: si enim nemo certo scire potest, quid sit in homine, nisi spiritus ejus, quanto magis nemo scire poterit quid sit in Deo, nisi Spiritus Dei? Pendere autem praedestinationem ex Dei voluntate, perspicuum est, quia cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Ilorn. ix.. Et quos eligit non ex operibus, sed ex misericordia eligit. Dicent, revelavit Deus per Spiritum suum in Scripturis, omnes qui credunt, habituros esse vitam aeternam. At nusquam revelavit omnes qui dicunt se credere, eos credere sicut oportet. Nam si satis esset dicere, ego credo, vel etiam, ego recte credo, et sicut oportet, credo, omnes haeretici salvarentur.

Secunda ratio. Non potest homo certus esse ex fide, an sit dignus odio vel amore secundum praesentem justitiam, quam in se habet, ut ostendimus in disputatione praecedenti, igitur multo minus ex fide certus esse potest, an sit dignus odio vel amore secundum aeternum decretum, quod in ipso Deo latet. Neque enim dubitari potest, quin facilior sit notitia praesentis justitiae, quam aeternae praedestinationis.

Tertia ratio sumitur ab utilitate hujus secreti. Nam ut scribit S. Augustinus, in lib. de corrept. et gratia cap. 13. utilissimum est ad humilitatem conservandam, ut non sciatur in hac vita, quis ad numerum electorum certo pertineat. Et quamvis posset Deus alia etiam ratione huic elationis morbo medicinam facere: tamen sic placuit magno illi medico, qui ordinem sanandi non accipit ab £egi'oto.

Quarta ratio est S. Prosperi loco notato, quoniam id etiam utilissimum fuit propter reprobos. Nam si scirentur qui sint prtedei

stinati, reliqui omnes desperantes da salute nihil omnino boni peragere curarent. Itaque ut qui stat, videat ne cadat, et qui victus tentatione cecidit, resurgere conetur, et nemo de Dei miseratione diffidat, nemo desperet, utilissimum fuit, ut secretissima esset electio.

Chapter 53 of 78