Caput XVI. Non esse omnes justos inter se pares
Quartus restat error breviter refellendus. Nam ut initio diximus in eo conveniunt Lutherani, ut dicant, omnes justos aequaliter esse justos, ita ut neque unus sit justior alio, neque idem homo in justitia crescat. Similem errorem docuit olim Jovinianus, teste S. Hieronymo, in lib. 2. adversus Jovinianum: quamvis non ex fundamento eodem. Jovinianus enim docebat virtutes esse pares, et peccata etiam paria, juxta antiquam sententiam Stoicorum. Lutherani vero non dicunt (quod sciam) virtutes esse pares, aut peccata paria, neque negant, posse hominem crescere in fide, spe dilectione, aliisque virtutibus, neque dicunt, non esse unum alio majorem, quod attinet ad ejusmodi virtutes: sed affirmant, per has virtutes neminem justificari, ac per hoc crescere in fide et charitate, non esse crescere in justitia: et ex eo quod alius alio fide et charitate sit major, non effici, ut unus sit alio justior, quandoquidem una et eadem Christi justitia fide apprehensa, atque a Deo imputata omnes justificari docent.
Nos igitur primum adversus Jovinianum proferemus pauca quaedam testimonia Scripturarum et Patrum: deinde alia quaedam seorsim adversus Lutheranos.
Quod attinet ad Jovinianum, evidenter refellitur error ipsius ex his testimoniis. Job i. Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra? I Reg ix. non erat vir de filiis Israel melior illo. Ecclesiast xliv. Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Psal. lxxxiii. Beatus vir, cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit. E t enim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem etc.. Quem locum tractans S. Gregorius, hom. 15. in Ezechiel. «Non mirum, inquit, si de virtute in virtutem gradus sunt, quando ipsa unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus augetur, jet sic per incrementa meritorum ad summa perducitur ». Lucae xvn. Apostoli petunt
sibi fidem augeri. Ex quo loco ducit argumentum S. Hieronymus, lib. 11. in Jovinianum: « Quare, inquit, dicunt Apostoli: Adauge nobis fidem, si omnium una mensura est ». Matth. xi. Non surrexit major Joanne Baptista. Matth. viii. Non inveni tantam fidem in Israel. Luc. vii. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Huc pertinent variae similitudines. Nam Matth. xiii. comparatur Ecclesia teme, quae pro varia dispositione alicubi reddit fructum triconum, alicubi sexagenum, alicubi centenum. Rom. xii. et I Gorinth. xn, comparatur 'Ecclesia corpori humano, in quo sunt varia membra, alia sublimiora, alia inferiora, alia nobiliora, alia viliora, II Timoth. n, alia non. minus apta similitudine dicuntur in domo Dei esse vasa aurea et argentea, lignea et fictilia. -Et sine dubio praestantiora sunt aurea quam argentea, et argentea quam lignea vel fictilia. Quo etiam spectat illa similitudo ejusdem Apostoli, I Corinth. m. de his, qui supra fundamentum fidei aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fcenum, stipulas.
Denique idem probant omnia testimonia, quae docent, praemia in ccelo non esse paria, ut illud Joan. xiv. In domo patris mei mansiones multae sunt. Et I Corinth. xv. Alia claritas Solis, alia claritas Lunae, alia claritas stellarum, et stella differt a stella in claritate etc.. Neque his repugnat, quod Matth. xx. dari videtur idem praemium omnibus operariis, videlicet denarius quidam diurnus. Nam denarius ille significat aequalitatem aeternitatis, non gloriae et excellentiae.
Pulchre S. Ambrosius lib. vii. in Lucam, exponens cap. 15. « Aiqualem (inquit) dignaris solvere mercedem, aequalem mercedem vitae, non gloriae ». Itaque datur omnibus idem denarius, quoniam sancti omnes sine fine regnabunt, quamvis non omnes eadem eminentia regnabunt. Quemadmodum commune stellis omnibus est perpetuo fulgere in ccelo, tametsi aliae aliis clarius micent. Atque hoc modo locum istum exponunt sancti Patres, Ambrosius loco citato, Hieronymus lib. ii. in Jovinianum. Augustinus lib. de sancta Virginitate, cap. 26. Gregorius lib. i. moral. cap. 42.
At (inquies) si denarius diernus non significat omnino par praemium, unde murmurabant operariii, qui plus laboraverant, quod
eamdem mercedem acciperent cum iis, qui minus laboraverant? Introducitur murmur illud in parabola, non quod in ccelo ullum futurum sit murmur; sed ut ostendatur, nullam esse in Deo iniquitatem, si cum aliis liberalior, quam cum aliis esse velit. Et si (quod fieri non potest) murmur inter beatos oriretur, illud esse plane injustum. Non enim facit Deus injuriam ei, cui debitam mercedem reddidit, si parem, vel majorem alteri ex benignitate donaverit.
Ad haec testimonia Scripturae addi possunt testimonia Patrum. S. Ambrosius, in epist. 81. ad Siricium: « Agrestis, inquit, ululatus est, nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem servare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere, quasi Christo una sit palma, quam tribuat, nec plurimi abundent tituli meritorum ».
S. Hieronymus lib. ii. adversus Jovinianum, ex instituto hoc agit, ut supervacaneum sit testimonium ejus adducere.
S. Augustinus in epist. 57. ad Dardanum: « Deus, inquit, totus adesse rebus omnibus potest, et singulis totus: quamvis in quibus habitat, habeant eum pro sum capacitatis diversitate alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat. » Et ibidem: « Unde in omnibus sanctis sunt alii aliis sanctiores, nisi abundantius habendo habitatorem Deum »?
S. Gregorius lib. iv. moral. cap. 42. « Quia (inquit) in hac vita nobis est discretio operum, erit proculdubio in illa discretio dignitatum, ut quo hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat ». Atque haec in Jovinianum.
Nunc adversus Lutheranos primo pugnat illud Proverb. iv. Justorumsemita quasi Lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Hic enim describitur justitiae ipsius progressus per similitudinem lucis, quae ab aurora progreditur ad meridiem. Sicut enim vera lux est, quae fulget in aurora, et semper augetur, et crescit usque ad perfectionem meridianam; sic etiam vera justitia est in hominibus justificatis, et ea tamen semper magis ac magis augetur, donec ad perfectionem beatorum in coelesti felicitato pertingat.
Secundo, illud Apostoli, II Corinth. ix.
(-1) Matth. XI, 2; ibid. VIII, 10: Luc. VII, 47.— Joan. XIV. 2: I Cor. XV. 41.— Prov. IV. 18.
Augebit incrementa frugum justitiae vestrae. Quomodo enim Deus augebit incrementa fru-. gurn justitia} nostra;, si nulla est in nobis justitia, nisi Christi, qua; augeri non potest?
Tertio, illud S. Joannis in Apocalypsi, cap. ult. qui justus est, justificetur adhuc; et qui sanctus est, sanctificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Quis autem dubitat, eos, qui in sordibus sunt, vere posse adhuc sordescere, et unum esse sordidiorem alio? cur igitur non concedunt, posse etiam justos effici justiores, et unum alio injustitia esse majorem?
Quarto, pugnant abversus cos omnia loca, in quibus dicitur charitas augeri, et in uno major esse, quam in alio ut Joan. ult. Diligis me plus his? Et Luc. vii. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et: Cui minus dimittitur, minus diligit. Kt Joan. xv. Maj orem hac delectionem nemo habet, ut animati suam ponat quis pro amicis suis. Et I Joan. iv. Perfecta charitas foras mittit timorem. Et: Qui timet, non est perfectus in char itate.,Nam secundum Scripturas, justitia nihil est aliud nisi charitas. Nam I Joan. ni. Apostolus pro eodem accipit esse justum, et diligere: In hoc, inquit, manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. Quoniam haec est annunciatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. Et ibidem: Qui non diligit, manet in morte. Et: Translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Item Apostolus Paulus cum ait, Rom. XIV. Regnum Dei est justitia, pax et gaudium in Spiritu- Sancto. Per justitiam intelligit charitatem, cujus proprii sunt effectus pax et gaudium, juxta illud Galatas v. Fructus autem Spiritus sunt, charitas, gaudium, pax. Et Dominus Matth. 5. cum admonet, ut ju¬
stitia nostra abundet plus quam Scribarum et Pharismorum, prmeipue loquitur de charitate. Scribarum enim et Pbarisamrum, justitia erat, diligere amicos et odio prosequi inimicos; jubet autem Christus, ut diligamus etiam inimiccfs, et sic justitia nostra abundet plus quam Scribarum et Pharisajorum. Itaque cum adversarii non negent, disparitatem esse charitatis in regeneratis: non possunt etiam negare, disparitatem esse justitiee, nisi verbo Dei repugnare velint.
Quinto, pugnant contra eos omnia loca, qua; docent, in ccelo varietatem esse pra3miorum et coronarum, qua; supra citata sunt contra Jovinianum. Nam pnemia regni coelorum proprie justis parata sunt, ut Dominus ait, Matth. xxv. Ibunt justi in vitam aeternam. Et Philipp. nr. Apostolus vocat beatitudinem bravium supernae vocationis. Et apertius 11 Timoth. iv. vocat coronam justitiae, quam reddit justus judex Quare si diversitas est in ccelo praemiorum, sine dubio diversitas est in terra meritorum; et si varia est corona justitiae, varia quoque est ipsa justitia. Non sunt igitur omnes regenerati aeque justi.
Accedant ultimo testimonia S. Augustini, ser. IG. de verbis Apostoli; « justificati, inquit, sumus; sed ipsa justitia, dum proficit, crescit ». Item in epist. 29. ad IIiei’onymum; « Induti sunt sancti justitia, alius magis, alius minus ». Item tract. 6. in Joan. « Ipsi, inquit, spiritales sancti in Ecclesia, sunt alii aliis sanctiores, alii aliis meliores ».
Argumenta contraria, nulla remanent hoc loco solvenda, quoniam non alia sunt, quam quie in libro superiore dissolvimus. Quibus videlicet inhaerentem justitiam oppugnare, et imputatitiam propugnare adversarii nitebantur.
II Cor. IX, 10.- Apo. XXII, II. - Joan XXI, 15; Luc. VII, 47; ibid. 47; Joan. XV, 13.
Chapter 57 of 78