Skip to the text

Caput VIII. Idem probatur rationibus variis

Praeter testimonia Scripturarum et Patrum, non desunt etiam egregiae rationes, quibus haec veritas comprobetur. Probabimus igitur ratione primum, non posse haberi certitudinem fidei de propria justitia.

Secundo, neminem teneri ad illam habendam, etiamsi forte posset haberi. Tertio, non expedire, ut ordinarie habeatur. Quarto, reipsa non haberi, nisi a paucis, quibus a Deo specialiter justificatio propria revelatur.

Prima ratio, non potest aliquid certum esse certitudine fidei, nisi aut immediate contineatur in verbo Dei; aut ex verbo Dei per evidentem consequentiam deducatur: Fides enim non est, nisi verbi divini auctoritate nitatur. Neque de hoc principio vel Catholici, vel Hairetici dubitant. At in verbo Dei non continetur immediate particularis ista propositio; Talis vel talis homo vere justificatus est, exceptis enim paucissimis, ut Magdalena, et quodam Paralytico, qui ab ipso Christo audierunt: Remittuntur tibi peccata tua: Cseteri homines in sacris litteris, ne nominantur quidem. Universales autem promissiones, conditiones suas requirere, ut singulis applicentur, jam supra in i. lib. demonstravimus. Oportet igitur ut ex verbo Dei, per evidentem consequentiam id colligat, quisquis eam certitudinem habere se jactat. Id autem fieri non posse probamus hoc modo.

Ratiocinatio, qua quis certitudinem fidei de sua justitia ex verbo Dei concluderet, heee esse deberet. Verbum Dei testatur, omnes vere conversos ad Deum, et poenitentiam serio agentes peccatorum, indulgentiam et gratiam obtinere: Mihi autem evidens est mea vera conversio, et poenitentia; igitur mihi certum est, certitudine fidei, me indulgentiam et gratiam accepisse.

Hujus argumenti assumptionem dico non solum falsam, sed etiam impossibilem esse, nisi adsit revelatio; nam in primis pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud? inquit Hierem. cap. 17. Deinde videmus reipsa multos falli, qui se putant habere quod non habent. Certe B. Petrus, cum dicebat. Tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire; paratum se esse credebat mortem subire pro Christo; et tamen vere paratus non erat, ut eventus ostendit. Et Apostolus Paulus, cum in Christianos fureret, magna se Dei charitate flagrare arbitrabatur, et tamen ex ignorantia fallebatur. Et quis est, qui certus sit, se non laborare ignorantia aliqua non probabili, sed crassa et ex ea peccandi affectum gerere, quem ipse non videat? Denique, nulla sunt clariora signa verae conversionis et gratia) jam adeptae, quam opera charitatis, et praesertim, si quis animam pro Deo ponat: at hoc ipsum potest esse signum fallax, cum Apostolus dicat prima ad Corinth. 13. posse hominem sine vera charitate Dei consumere in cibos pauperum omnes facultates suas, et tradere corpus suum ita ut ardeat. Et reipsa interdum videmus, haereticos pro defensione perfidiae suae mortem libenter oppetere, qui se Deum ardentissime amare non dubitant, cum tamen ne micam quidem verae charitatis habeant.

Dicent fortasse adversarii, non requiri talem conversionem, sufficere solam fidem. At hoc jam saepe refutatum est, praesertim cum ipsi quoque Lutherani veram fidem a charitate et poenitentia separari non posse contendant. Sed fortasse Catharinus respondebit, non exigi necessario perfectam conversionem et poenitentiam, nisi extra Sacramen-' tum, cum Sacramento autem sufficere, ut quis obicem non ponat. At neque potest quis certus esse certitudine fidei, se non ponere obicem, cum possit ex ignorantia crassa gerere affectum ad peccatum, neque potest certus esse certitudine fidei, se percipere verum Sacramentum, cum Sacramentum sine intentione ministri non conficiatur, et intentionem alterius nemo videre possit. Nec ignoro quid de intentione, in Sacramentis conficiendis, sentiat Catharinus; sed ejus sententia definitioni Ecclesiastica) contraria esse convincitur, ut alibi demonstravimus.

Secunda ratio erit ad probandum neminem teneri certo credere certitudine fidei, sibi remissa esse peccata. Nam ejusmodi articulus in nullo Symbolo fidei continetur. Et ejusmodi praeceptum in nullo canone Ecclesiastico reperitur. Percurrantur Symbola, Apostolicum, Nicamum Constantinopolitanum, Athanasii, nusquam repcrietur talis articulus: « Credo me esse justum ». Quod autem in Symbolo Apostolico dicitur: v Credo remissionem peccatorum », significat in Ecclesia dari Baptismum in remissionem peccatorum, ut explicatur in Symbolo Constantinopolitano.

Porro in Conciliis Ecclesiasticis non solum non habetur tale praeceptum fidei, sed habetur etiam expresse contrarium in Concilio Tridentino, sess. 6. can. 13, id est, non te¬

neri homines ad credendum, sibi remissa esse peccata.

Adde quod si ejusmodi articulum fidei haberemus, sequeretur, omnem hominem, qui peccat, quocumque genere peccati mortalis, continuo fieri haereticum, atque ita nullum esse peccatorem, qui non simul esset haereticus, neque enim potest, qui voluntarie peccat, credere; se justum esse, nisi falsum, dedita opera, credere velit. At certe inauditum est, in Ecclesia nullum esse peccatorem, qui non sit haereticus. Et praeterea cum omnes haeretici ab Ecclesia separentur, et foris sint, sequeretur, nullum peccatorem in Ecclesia esse posse, quae fuit haeresis Donatistarum, et ab Augustino et caeteris Patribus ex Evangelio manifeste refutata est. Quid enim sunt grana et paleae in eadem arca, boni et mali pisces in eodem reti, oves et hcedi in eodem ovili, nisi justi peccatores in eadem Ecclesia? Viderint igitur Lutherani, qui per omne peccatum fidem justificantem, id est, veram fidem excuti dicunt, quomodo se ab haeresi Donatistarum expediant, et quomodo non aperte cum ipso Evangelio pugnent.

Tertia ratio probabit, non expedire ut homines habeant ordinarie certitudinem de propria gratia. «Nam (ut sanctus Augustinus ait in lib. de corrept, et gratia, cap. 13), in hoc loco tentationis tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas ». Unde etiam S. Gregorius scribit lib. ix. Moralium cap. 17. « Si scimus nos gratiam habere, superbimus». Et ipse Dominus Luc. xvdi, per parabolam Pharisaei et Publicani ostendit, eos, qui se justos esse confidunt, facile se caeteris anteponere, eosque despicere: Non sunt, aiunt, sicut exteri hominum, velut etiam hic publicanus. Contra autem ignoratio hujus secreti humilitatem conservat, et auget, facit enim ut se fideles superiores invicem arbitrentur, et unus alium honore praeveniat.

Dices, si ita est, cur Deus aliquibus justificationem propriam revelat? Quoniam sicut speciali hoc favore dignos illos judicat, ita etiam praevidet, sic in humilitate, et charitate radicatos esse, ut non sit illis ab hac elatione periculum, quod tamen infirmioribus, et imbecillioribus facile imminere posse cognoscit.

Quarta ratio docebit, reipsa fidelibus, ejusmodi certitudinem non adesse. Namiu primis quibusdam singulari beneficio revelatum osse constat, ipsis remissa fuisse peccata. Id enim testatur de sancto Antonio Magnus Athanasius in ejus vita; de sancta Galla S. Gregorius in lib. iv. Dialogorum, cap. 13. de sancto Francisco, sanctus Bonaventura in ejus vita, cap. 3, nec desunt alia ejusdem generis exempla. Quorsum autem Deus id certis hominibus revelaret, quasi speciali praerogativa, si fidelibus omnibus esset notitia ista communis?

Deinde non minus constat, alios quosdam, alioqui perfectissimos, in obitu suo propter hoc incertum non mediocriter trepidasse. Refert S. Hieronymus, B. Ililarionem in morte dixisse: « Egredere anima mea, quid times? egredere, quid trepidas? Septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem times »? Similia exempla trepidantium sanctissimorum Patrum recenset Joan. Climacus. At certe si viri etiam sanctissimi propter inccrtitudinem gratiae, et abyssum judiciorum Dei trepidant, quomodo credibile erit, omnibus fidelibus certitudinem adesse de propria gratia atque justitia?

Denique idem apertissime probat experientia hujus temporis haereticorum. Nam cum omnes omnino hanc certitudinem jactent; tamen ipsorum sententia falluntur plurimi, nostra autem, omnesi Neque pertinet ad rem, quod dicit Kemnitius, falli Sacramentarios, et Anabaptistas, et alios, praeter suae sectae homines, quoniam illi errant contra fundamentum fidei. Hoc, inquam, ad rem non facit; nam si per fundamentum fidei intelligatur fides in Mediatorem Christum, non descendendo ad particulares articulos, tenent illi quoque fundamentum. Sin autem per fundamentum intelligantur omnia dogmata fidei, quae in Scripturis habentur, errant quidem illi contra fundamentum, ut etiam errat ipse Kemnitius; tamen isti errores sunt in fide historica, non in fide justificante, omnes enim eodem prorsus modo credunt, se justos esse propter Christi merita imputata, et easdem promissiones fide amplectuntur. Unde igitur fit, ut illi fallantur, et non isti? « Quoniam (inquit Bucerus) in illis ista certitudo nort est ex Jmotu Spiritus sancti ». At hoc ipsum est, quod quaerimus, cur non sit ex motu Spiritus sancti, si fidem justificantem habent.

Dicent, eos non habere fidem justificantem, quia fides justificans, cum errore conjuncta esse non potest. At experientia docet, fidem quam ipsi justificantem esse definiunt, cum errore facile permanere. Nam Anabaptistae et Sacramentarii, quos Lutherani errare contendunt, firmiter credunt, sibi propter Christum, fide apprehensum, remissa esse peccata.

Deinde quo certo indicio Lutherani docebunt, Anabaptistas et Sacramentai'ios errare, se autem non errare, cum omnes jactent Scripturas, et non sit apud eos ullum commune judicium, quo ipsorum controversiae dirimi queant.

Denique undecumque accidat, ut fallantur Anabaptistae et Sacramentarii, judicio Lutheranorum, et contra Lutherani, judicio Anabaptistarum et Sacramentariorum, nos evidenter concludimus, atque hoc potissimum urgemus, maximam partem eorum, qui hanc certitudinem jactant, ipsis etiam testibus, sine dubio decipi.

Chapter 50 of 78