Skip to the text

Caput XIII. Solvuntur objectiones

Quamvis autem is, quem refutavimus error exploratus et apertissimus esse videatur, non tamen desunt argumenta aliqua, quae pro illius defensione Bucerus, Calvinus et Kemnitius excogitarunt.

Primum igitur ita ratiocinatur Bucerus:

« Assidue pro dono persoverantise nobis orandum esse non dubium est: dicit autem Jacobus, cap. 1. de eo, qui cupit a Deo aliquid impetrare, postulet in fide nihil haesitanti igitur nihil haesitare debemus, sed certo credere, nos accepturos perseverantiam, ac proinde etiam esse praedestinatos ».

Respondeo, potest optime cohaerere oratio in fide sine haesitatione cum incertitudine de re illa adipiscenda, quae petitur. Nam in oratione requiritur tum fides, tum etiam fiducia, et utrique suo modo contraria est haesitatio. Et quidem de fide nulla est difficultas. Nam fide credere debemus, Deum posse facere quod petimug, fidelem quoque esse in omni- - bus verbis suis, et per hoc velle etiam facere quod petimus, nisi ex parte nostra sit defectus, et de bis rebus non debemus vel minimum haesitare. Non autem tenemur certo credere, nos absolute impetraturos quod petimus: alioqui fides falsa esse posset. Certe eum Apostolus ter rogavit, ut liberaretur a stimulo carnis, in fide nihil haesitans «ravit, et non impetravit tamen quod petiit: ex quo intelligimus, eum non credidisse absolute se liberandum.

At Dominus Mare. xi. dicit: <. Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis». Respondeo, credendum esse quia accipiemus, si bona petamus, et si expedit nobis, non absolute. Porro perseverantiae donum plane expedit nobis, sed non bene petit, qui non assidue petit. Non enim perseverantia res est ejusmodi, quae uno die peti et accipi possit, sed quotidie petenda

est, ut quotidie detur, et sic tandem fiat, ut in finem usque perseveremus. Tunc enim data intelligitur perseverantia cum perseveratum est usque in finem. Itaque credere debemus nos accepturos perseverantiam, si perseveranter eam postulaverimus, utrum autem perseveranter eam postulaturi simus, quis scire potest, nisi Deus, et cui voluerit Deus revelare?

Quod autem attinet ad fiduciam, confidere debemus, nos accepturos quod petimus, et non haesitare, id est, non diffidere. Caeterum sicut fiducia non est in intellectu, sed in voluntate, ita haesitatio cum opponitur fiducix, non est incertitudo intellectus, sed infirmitas et instabilitas voluntatis. Quare fiducia sine haesitatione non requirit certitudinem intellectus de re impetranda, sed firmam adhaesionem voluntatis erga bonitatem Dei, a qua sperat homo se impetraturum quod postulat. Nihil igitur concludit Buceri ratiocinatio.

Secundo, objicit idem auctor illud, I Joan. v. Haec scribo vobis, ut sciatis, quia vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine filii Dei. Respondeo: multa hic dici possent, sed jam saepe de hac re locuti sumus.

Dico igitur eos qui credunt, habere vitam aeternam, sed in spe, non in re. Spe enim salvi facti sumus, inquit B. Paulus ad Rom. viii porro ut in re vita habeatur aeterna, requiritur (praeter alia multa) perseverantia in fide. Sic enim scribit Apostolus ad Hebraeos iii. Videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo. Sed adhortamini vosmelipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus. Et idem ipse Joannes, qui dixit, credentes habere vitam aeternam, scribit quibusdam credentibus, in epistol. ii. Videte vosmelipsos, ne perdatis quae operari estis. Quare si probare Bucerus cupit sententiam suam, laborare debet, ut inveniat Scripturae testimonium, in quo habeatur, se, ct alios in particulari usque in finem perseveraturos.

Tertio, objicit Calvinus, i. cap. epist. ad Ephes. ubi Apostolus dicit, nos habere pignus haeredi talis: at qui pignus habet, certus est de haereditate. Item ibidem Aposto-

Ius orat Deum, ut illumiuct oculos Ephesiorum, ut cognoscant, planeque perspiciunt se praedestinatos in adoptionem filiorum.

Respondeo: qui spiritum habent inhabitantem, sine dubio pignus habent haereditatis: hoc enim Apostolus dicit. At quis certus esse potest certitudine fulei, se spiritum inhabitantem habere? Deinde, qui pignus habent heereditatis, sine dubio consequcntur hsereditatem, modo pignus diligenter conservent. Nara si forte illud amiserint, antequam hsereditatem accipiant, nihil eis proderit aliquando pignus ejusmodi accepisse. Non scribit autem Apostolus, omnes, qui pignus habent, illud sine dubio servaturos, ac patrifamilias suo tempore repraesentaturos. Neque est aliqua ratio, Dei revelatione excepta, per quam hujus rei certi reddi valeamus.

Porro rogat idem Apostolus Deum ut illuminet Ephesiorum oculos, non ut cognoscant se esse praedestinatos; sed ut intelligant quae sit -spes vocationis, et quae divitiae gloriae haereditatis in Sanctos, id est, quanta sit ea gloria, quam Deus praeparavit diligentibus se.

Sed libenter quaererem a Calvino, si ex fide certus est omnis, qui justificatur, se praedestinatum esse, cur isti Ephesii jamdudum fideles, et justificati egebant illustratione nova, ut cognoscerent se esse praedestinatos? Nam si id non certo noverant, non erant fideles et justificati, si verum est dogma Calvini; si autem fideles et justi, immo et sancti erant, ut eos Apostolus vocat: igitur vel non egebant isto novo lumine, et Paulus frustra pro illis orabat, vel quod est verius, non certi erant ex fide, se esse praedestinatos.

Quarto, objicit idem Calvinus illud, I Thessalonices.' i. Scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram, quia E vangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, " sed et in virtute, et in S piritu-Sancto et in plenitudine multa. Ubi probat Apostolus Thessalonicenses fuisse electos, ex eo quod fidem haberent, per quam Evangelium receperant. Ex quo sequitur, ut fides sit propria electorum, et qui illam habent, sciant etiam se esse in numero electorum.

Respondeo: primo illud: Scientes electionem vestram, non refertur ad ipsos Thcssa-

loniccnses, quasi ipsi scirent electionem suam, sed ad Paulum, qui dicit se cum Silvano et Timotheo scire electionem illorum. Deinde, loquitur Apostolus de scientia, non ex revelatione, sed ex signis, quia videlicet noverat se illis praedicasse cum adjunctione miraculorum et cum plenitudine multa, Graece TtX-^popopta, id est, cum magna copia testimoniorum divinorum, quae apta erant ad certam persuasionem gignendam. Idem etiam probat ex operibus Thessalonicensium, quia in tribulatione multa cum gaudio verbum Dei receperant. Itaque nihil aliud ex eo loco colligitur, nisi Apostolum opi imam spem habuisse de electione Thessalonicensium, ex multis signis, quae de ipsorum electione habebat.

Quinto, objicit Kemnitius illud, Rom. yni. Quos vocavit, hos et justificavit, quos, justificavit, hos et magni f cavit. Nam in hoc loco, dicit Kemnitius, patefactum esse fundamentum hujus certitudinis, quam habent justi ex fide de sua electione.

Respondeo: si omnes vocati essent electi, argumentum Kemnitii solidissiqaum esset; sed Dominus dicens Matth. 22. Multi sunt vocati, pauci vero electi, nullius roboris argumentum illud esse ostendit. Cum igitur Apostolus ait: Quos vocavit, hos et justificavit, non loquitur de omnibus vocatis, sed de vocatis secundum propositum: et cum addit, quos justificavit, hos et magni ficavit, non loquitur de omnibus justificatis, se de justificatis secundum propositum, de quibus dicitur in eodem capite: Scimus quia diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Vide Augustinum in libro de bono perseverantia; cap. 13. qui sint autem vocati et justificati secundum propositum, nemo scire potest. Quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?

Ultimo, objicit Kemnitius multa loca, qua; nihil ad rem faciunt, ut Joan. x. Nemo rapiet eas de manu mea. Rom. 8. Quis accusabit adversus electos Dei? I Corinth. i. Confirmabit vos usque in finem. Ephes. i. Elegit nos ante mundi constitutionem,

Respondeo: priora duo loca docent, electos non posse perire: sed non docent electos nosse de se in particulari, se esse tales. Qua; autem est ista consecutio; Nemo rapie^

oves de manu Christi, ergo Kemnitius certo scit certitudine fidei se esse de numero electorum? Duo loca posteriora, ut etiam multa alia similia testantur Apostolum bene sperasse de salute Corinthiorum et Ephesiorum; non autem certum fuisse certitudine fidei, eos omnes salvandos.

Hinc prudenter monet S. Augustinus, in libro de bono perseverantiae cap. 22. ut cum in concione ad populum de electis loquimur, utamur prima vel secunda persona, ponentes in eo numero nos et auditores nostros, ut ostendamns, nos bene sperare cum de nobis, tum etiam de illis: at cum loquimur de reprobis, utamur verbis tertiae personae, ne nobis aut auditoribus male ominari videamur.

Chapter 54 of 78