Skip to the text

Caput V. Idem probatur testimonio, et exemplo Job, Davidis et Pauli

Secundo loco petemus argumentum a testimonio et exemplo trium perfectissimorum hominum, Job, Davidis et Pauli. Nam si viri isti tam insignes, quorum unus dicebat; a Non reprehendit me cor meum, in omni vita mea. (Alius): In innocentia mea ingressus sum. (Tertius): Nihil mihi conscius •sum »; non audebant sibi certitudinem propriae gratiae arrogare, quis erit ille, qui de propria justitia non formidet?

Igitur sanctus Job, cap. ix: Si venerit, inquit, ad me, non videbo eum: Si abierit, non intelligam. Item: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me, si innocentem ostendero, pravum me comprobabit, etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Et infra: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Et cap. xxxi: Quid faciam, cum surrexerit ad judicandum Lominusl Et cum quaesierit, quid respondebo illi?.

Addamus ad haec loca comment. sancti Gregorii lib. ix. Moralium, cap. 17. et 19. (( Quid de aliis loquar, qui ipse pro me testimonium ferre non valeo »? Et infra: « Si subtili, inquit, discussione nos requirimus, plerumque inter vitia virtutesque caligamus »? Et infra: a Conditoris contra me judicia, qua temeritate redarguo, qui ipsum me ex infirmitatis caligine ignoro »? Et in¬

fra: « Sed justorum corda, quia ad perfectum se examinare nequeunt: aigre hoc exilium caecitatis ferunt. Unde et bene subditur, et taedebit me vitae meae. Taedet justum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere; et tamen ejusdem vitae suae meritum non valet invenire ».

Ad hunc locum Catharinus respondet, sanctum Job non ignorasse, justum se esse, cum in toto hoc libro, contra amicos suos disputando, defendat: sed noluisse jactare justitiam suam, nec sibi aliquid superbe arrogare. At sancti humiles esse debent, sed non mendaces. Proinde si Job certus fuisset, certitudine fidei, de sua justitia, non potuisset sine mendacio, vel etiam sine perfidia dubitationem illam ostendere: Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Et: Verebar omnia opera mea, etc. Neque enim sine peccato dubitare, vel dubitationem ostendere possumus in iis rebus, quas fide tenemus. In toto autem libro sanctus Job asserit quidem innocentiam suam, quia nullius criminis sibi conscius erat, et docet, se non puniri tam graviter propter scelera sua, ut amici ejus existimabant: sed non dicit, se certo scire se justum esse in oculis Dei: immo formidare se affirmat, sicut vere formidabat, ne forte de se ipso aliud esset judicium suum, aliud judicium Dei.

Jam vero sanctus David in Psalm xvm: Delicta quis intelligit? inquit, et ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Sanctus Hieronymus lib. I. et 2. adversus Pelagianos, et] sanctus Bernardus in epist. 42. sententiam hujus loci esse volunt, neminem esse justorum, qui plene intelligat, careat ne peccatis, an non. Et quamvis hic locus interdum exponi soleat de peccatis venialibus; tamen probabilius est extendi ad omnia, cum sententia sit generalis, et nihil sequatur absurdi, si generaliter exponatur. Praeterea distinctio peccati mortalis et venialis nihil adversarios nostros Lutheranos et Calvinistas juvat, qui omnia peccata mortalia esse contendunt.

Quod autem Catharinus dicit, ab Augustino et Hieronymo hunc locum exponi de peccatoribus, qui dum in tenebris sunt, peccata sua videre non possunt: non infirmat argumentum nostrum. Loquuntur enim sancti illi Patres de visione peccati, utili ad ea curanda, neque enim dicere volunt, peccatores non intelligere, homicidium, et adulterium, et similia, quae ab illis committuntur, esse peccata; Sed indicare volunt, peccata non videri a peccatoribus, quia non cogitant peccatores quam magna sint illa mala, et quam graviter per ea ipsi laedantur, quod tamen cognoscere incipiunt, cum a Domino convertuntur, et ideo quasi tunc primum ea vidissent magno horrore concutiuntur, et de eorum curatione magno studio satagunt. Haec autem doctrina, qua? verissima est, nihil impedit, quo minus justissimi quique dicant: Ab occultis meis munda me, Domine: metuentes videlicet, ne forte hoc ipso peccatores sint et excaecati, quod peccata non vident. Nam David sanctus erat, et tamen dicebat; Ad occultis meis munda me, Domine: et ipse etiam S. Augustinus conc. 2. in hunc psalmum, pro se, et universo populo dicit: Ab occultis meis munda me, Domine.

Sed jam ad Apostolum veniamus. In epist. priore ad Corinth. cap. lv. Nihil, inquit, mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Propositum Apostoli erat deterrere Corinthios a judiciis temerariis, quibus unus alium aut justum, aut peccatorem judicat. Ostendit autem judicium de nostra justitia Deo esse relinquendum, cum ne nos quidem ipsi nos plene cognoscamus: Mihi, inquit, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die, id est, non magni facio aliena judicia de me, quia non ignoro, quam sint incerta: sed neque me ipsum judico, id est, nec meo judicio fidere audeo, quoniam etiamsi nihil mihi conscius sim, tamen non in hoc justificatus sum, id est, non ideo justus sum, quia bonam conscientiam habeo. Fortasse enim Deus videt in conscientia mea id, quod ego ibi non video: Qui autem judicat me, Dominus est, id est, solus Deus est verus judex, ille solus omnia novit, et tunc vere justum me putabo, cum Dominus me justum esse pronunciabit: Nolite itaque ante

I tempus judicat'e, quousque veniat Dominus, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo.

Ad hoc testimonium alio atque alio modo respondent Lutherani et Catharinus. Lutherus in assertione articuli decimiquarti, Calvinus lib. m. Institutionum, cap. 17.

  • §. 14. Petrus Martyr in commentario hujus loci, et Kemnitius in Examine Concilii di¬

cunt, Apostolum significare potuisse, se contra maledictos, et obtrectatores, innocentiam suam testari, tamen coram Deo se non esse justum ex ulla virtute, aut qualitate, aut opere bono, sed ex sola Dei misericordia, quae propter Christum peccata credentibus non imputat.

Haec expositio primum absurda esse convincitur, ex illis verbis: « Nihil mihi conscius sum »; NaiA vel significant illa verba; Non agnosco in me ulla peccata, quasi re vera in me existentia, et inhaerentia; vel significant; Video mea peccata per misericordiam Dei tecta, et ideo existimo, non esse amplius mea, quamvis in me sint, et vivant: Si dixerint primum, falsum erit Apostolum non fuisse justum coram Deo, ex ulla virtute et qualitate. Quomodo enim non est justus ex interiori puritate et virtute, si re vera nullum in eo peccatum inhaeret? vel si vere peccata in illo inhaerebant, immo omnia ejus opera, juxta doctrinam Lutheranorum, erant peccata mortalia, falso dixit, Apostolus: Nihil mihi conscius sum, et contra potius dicere debuit: Multa mala mihi conscius sum, quoniam omnia mea opera sunt ex se peccata mortalia. Si dixerint secundum, falsum erit illud: Non in hoc justificatus sum. Nam si Beatus Paulus nihil sibi conscius erat, quia peccata non imputari sibi, et per non imputationem recta esse credebat, certe per hoc ipsum justificabatur ex sententia Lutheranorum. Quomodo igitur opponit illud: Nihil mihi conscius, illi, Sed non in hoc justificatus sum? debuisset igitur dicere: Multa bona opera, et multas bonas qualitates, et virtutes me habere, mihi conscius sum, sed non propter eas, sed propter solam Dei misericordiam justificatus sum.

Respondebunt fortasse, illud, Nihil mihi conscius sum, hunc habere sensum, non agnosco in me ulla ex illis criminibus, quae humano judicio damnari solent, tamen non ideo justificatus sum, quoniam illa ipsa opera, quae videntur bona, in me peccata sunt. At haec responsio refellitur ex illis verbis: Sed neque me ipsum judico. Apostolus enim cum dicit: Nihil enim mihi conscius sum, non reddit causam, cur non timeat externa judicia, sed cur non audeat ipse se judicare. Sed neque, inquit, me ipsum judico, nihil enim mihi conscius sum, etc., non igitur loquitur* de criminibus, quae externo judicio damnari solent, sed de peccatis, quse ipse ad suum internum tribunal adducere posset. Potuisset autem ipse se facile judicare, si vera esset sententia Lutheranorum, facile enim cognosceret opera sua per se esse mala, sed a Deo non imputari.

Praeterea tota haec haereticorum expositio repugnat scopo, sive proposito Apostoli. Nam, ut ante diximus, cupiebat deterrere Corinthios a judicio temerario, et ideo ait: Nolite ante tempus judicare. Et: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer. Et: Neque me ipsum judico. Et: Qui judicat me, Dominus est. Ad hoc autem propositum nihil pertinet illa ratio, non justificor ex virtutibus, aut qualitatibus meis, sed ex Dei misericordia non imputante peccata: multum autem pertinet illa: ita incerta sunt humana judicia, ut nemo possit etiam ipse se, nedum alios judicare, quod attinet ad justitiam et peccata.

Postremo, repugnat ista Lutheranorum. expositio, communi Patrum interpretationi, qui omnes ex hoc loco colligunt incertitudinem gratiae.

Sanctus Ambrosius (vel quicumque est auctor commentariorum illorum) hunc locum enarrans: « Humiliat, inquit, se, et loloquitur ut homo, qui possit peccatum incurrere nescius ».

S. Joannes Chrysostomus in hunc eumdem locum: « Non Corinthios, inquit, tantum, sed seipsum quoque hoc privat judicio, quod cognitione sua majus testatur». Et infra: « Qua ratione, inquit, si res meas non satis exploratas habeo, aliena potero judicare »?

Sanctus Hieronymus lib. n. adversus Pelagianos: « Qui hoc, inquit, dicebat, nullius utique peccati sibi conscius erat, sed quia legerat: Delicta quis intelligit, idcirco temperabat sententiam, ne forte per ignorantiam deliquisset ».

Sanctus Augustinus in Psalm. xy. tractans illud: A byssus abyssum invocat, dicit omnes Sanctos, quantumvis proficiant, adhuc esse abyssum, quoniam non se ipsi noverunt, et adducit hunc locum Apostoli: a Quanta, inquit, abyssus sit, audite, tantam profunditatem credit esse in homine, quae lateat ipsum hominem, in quo est; cum enim dixisset: Nihil mihi conscius sum, adjecit, sed non in hoc justificatus sum ».

Sanctus Bernardus in epist. 42. ad Henricum Senonensem Archiepiscopum: « Cum Apostolus, inquit, diceret: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die, adjecit: Sed neque me ipsum judico. Quare? non possum, ait, ratam de me proferre sententiam. Ego enim nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus sum. Non ex toto corde credo me vel ipsi conscientiae meae; quippe cum ne ipsa quidem queat me comprehendere totum. Neque potest judicare de toto, qui totum non audit. Qui autem judicat me, Dominus est; Dominus, inquit, cujus utique scientiam non fugit, sententiam non subterfugit, etiam quod propriam latet conscientiam. Audit Deus in corde cogitantis, quod non audit vel ipse, qui cogitat ».

Vide quae citamus cap. 7. et praeterea Theophylactum, sanctum Anselmum; sanctum Thomam, et alios hujus loci interpretes, qui omnes in eamdem sententiam manifeste conveniunt.

Jam vero Ambrosius Catharinus in commentario hujus loci, ne sententiam suam de certitudine gratiae, ex tam aperto Apostol1 testimonio refutari posse concederet, ita hunc locum exponi voluit: Nihil mihi conscius sum, id est, ego quidem scio me justum et innocentem esse, tamen non in hoc justificatus sum, hoc est, sed non propterea justus sum coram hominibus, qui justitiam meam internam videre non possunt; Qui autem judicat me, Dominus est, id est, Deus ipse in extremo judicio, me justum esse coram aliis omnibus declarabit.

Haec expositio primum refellitur, quia est nova et contraria Patribus paulo ante citatis.

Secundo, quia non bene cohaeret cum vex*- bis illis: Sed neque me ipsum judico. Hujus enim sententiae causam reddit cum ait: Nihil enim mihi conscius sum, eic. Quae est autem ista connexio: Ego me ipsum non judico, quia scio me esse justum, sed non ideo justus sum apud homines?

Tertio, quia repugnat scopo et proposito Apostoli, ut ostendimus.

Quarto, quia Concilium Tiidentinum session. 6. cap. 16. hunc locum intelligendum esse docuit, juxta communem Patrum sententiam, de ceititudine gratiae: « Unusquisque, inquit, sicut misericordiam et benignitatem, ita severitatem et judicium ante oculos habere debet, neque seipsum aliquis, etiamsi nihil sibi conscius fuerit, judicare, quoniam omnis hominum vita, non humano judicio examinanda et judicanda est, sed Dei, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo ».

Chapter 47 of 78