Caput VI. Idem probatur ex variis locis Prophetarum et Apostolorum
Eadem veritas probari potest testimoniis Prophetarum et Apostolorum, quae vel requirunt ex parte nostra varias conditiones, ut justificemur, vel indicant incertum esse, an qui agit poenitentiam, consequatur remissionem, vel admonent, ut non simus nimium securi, quasi certi simus de justitia jam adepta.
Primi generis sunt haec testimonia, Deuteron. IV. Cum quaesieris ibi Dominum (nimirum post varia peccata) invenies eum, si tamen in toto corde quaesieris eum, et in tota tribulatione animae tuae. 2. Paralip. vi. Si peccaverint tibi, et iratus fueris etc. Et infra; Si conversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, tu exaudies de coelo, et dimittes populo tuo. Isaice i. Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite justitiam etc. et venite et arguite me, dicit Dominus, si fuerint peccata vestra sicut coccinum, sicut nix dealbabuntur, et si fuerint rubra sicut vermiculus, sicut lana alba erunt. Ezech. 18. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet etc. Joan. xv. Vos amici mei eritis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. Luc. xm. Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Act. vm. Si credis in toto corde, licet.
Haec et similia testimonia manifeste significant requiri aliquid in nobis, ut justificemur. Neque adversarii hoc negare possunt, qui tametsi dicant, remissionem non pendere a conditione operum, neque poenitentiam, aut fidem, aut ullum actum nostrum, esse causam aut meritum justificationis, tamen non negant, requiri fidem, et poenitentiam,
et fidem vivam, et poenitentiam seriam, et sine his neminem justificari. At nemo certus esse potest, praesertim certitudine fidei, se toto corde conversum esse ad Dominum, et fidem, ac poenitentiam habere, qualis requiritur, cum in nulla Scriptura testimonium ejusmodi inveniatur de fide et poenitentia nostra in particulari: igitur nemo certus esse potest, certitudine fidei, sibi remissa esse peccata. Haec plane Theologica demonstratio est, de qua satis multa diximus inTib. i. ubi probavimus, non esse veram fidem illam, qua quis credit, sibi remissa esse peccata.
Secundi generis sunt haec testimonia, Daniel. iv. Forsan ignoscet Deus delictis tuis; Joel. n. Convertimini ad me in toto corde vestro etc. Et paulo post: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus. Jonae m. Idem habetur, Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus. Act. vm. Poenitentiam age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur' tibi. Haec et similia, quae significant incerti tu dinem remissionis, non faciunt dubias promissiones Dei, quibus promisit vere poenitentibus indulgentiam, illae enim certissimae sunt; sed respiciunt incertitudinem nostrae dispositionis. Undecumque autem veniat incertitudo, semper probant haec testimonia non debere hominem ita esse securum, ut non semper a Deo petat seriam poenitentiam et peccati remissionem.
Sic exponit sanctus Hieronymus illud Jonae 3. Ideo, inquit, ambiguum ponitur, et incertum, ut dum homines dubii sunt de salute, fortius agant poenitentiam, et magis ad misericordiam provocent Deum. Huc etiam pertinere docet S. Augustinus illud Psalm. l. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Ubi etiam allegat locum Jonae; « Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus. Incertum est, inquit, cum dicitur, quis scit. De incerto poenitentiam egerunt, et certam misericordiam meruerunt ».
Tertii generis sunt haec testimonia, Prover. 28. Beatus homo, qui semper est pavidus. II ad Corinth. x. Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. At certe si quis certitudine fidei sciret, se justum esse, posset utique se commendare, et probatus esset, quia sine dubio minime falleretur. Ad Philip, ii. Cum
metu et tremore salutem vestram operamini. 1 Pet. i. In timore incolatus vestri tempore conversamini. II Pet. i. Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis (i). At si per bona opera certitudo vocationis quaerenda est, certe etiam justificationis. Nam quos vocavit, hos et justificavit: ad Rom. vm. Quod si certitudo justificationis ex bonis operibus pendet; non igitur certus est homo de sua justificatione, mox atque justificatus est. Rursus, non igitur ex sola fide pendet certitudo justificationis. Denique, non igitur certa est justificatio nostra certitudine fidei, quae infallibilis est, sed certitudine operum, quae conjecturalis atque imperfecta certitudo est.
Chapter 48 of 78