Caput VII. Idem probatur testimoniis sanctorum Patrum
Adferemus nunc testimonia veterum Patrum, ad rem eamdem comprobandam.
S. Ambrosius serm. 5. in Psalm. 118. tractans illud: « Amputa opprobrium meum, quod.suspicatus sum », sic loquitur: « Sui volebat auferri opprobrium, quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat, et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc maneret ejus opprobrium, et ideo Deum precatur, ut illud auferat, quia solus novit, quod nescire potest etiam ipse qui fecit ». Et addit testimonium Apostoli: « Mihil mihi conscius sum etc.
S. Basibus in Constitut. Monasticis, cap. 2. « Multa, inquit, peccantes, plurima neque intelligimus. Quapropter dicit Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum, hoc est, multa pecco, et non intelligo ».
S. Hieronymus lib. 2. adversus Pelagianos: « Sunt, inquit, justi, ad quos pervenit quasi opus impiorum; et sunt impii, ad quos pervenit quasi opus justorum. Hoc idcirco dicitur, quia certum judicium solius Dei est». Idem lib. m. in Hieremiam, exponens cap. 13. « Homo, inquit, videt in facie, Deus in corde, et quod nobis interdum mundum videtur, illius oculis sordidum deprehenditur ».
in Joannem, sanctum Petrum, sic loquentem inducit; « Propterea contristatus sum, ne forte me amare arbitratus, non amem ut ante, cum me fortem et constantem putarem, imbecillis inventus sum». Et homil. 11. in priorem ad Corinth. « Multis de cau. sis incertum est, inquit, nostram judicium, una, quod multa opera nostra nos lateant etc. »
Sanctus Augustinus in Psalm. 41, tractans illud: « Ad me ipsum anima mea turbata est; Novi, inquit, quia justitia Dei mei manet, utrum mea maneat, nescio. Terret enim me Apostolus, dicens; Qui se putat stare, videat ne cadat ». Idem serm. 23. de verbis Domini: « Fortasse, inquit, tu nihil invenis in conscientia tua, invenit ille, qui melius videt ». Idem homil. 35. «Quamdiu, inquit, vivimus hic, de nobis ipsis nos ipsi judicare non possumus, non dico quid cras erimus, sed quid hodie simus ». Idem in Psalm. L. super illud: « Incerta et occulta sapientise tum manifestasti mihi; Qum occulta, inquit, et quae incerta? quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tam occultum, nihil tam incertum ». Idem in libro de perfectione justitiae, post medium: « Quantalibet, inquit, justitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum ».
Theodoretus in comment. ad cap. 4. prioris ad Corinth. enarrans illud: « Nihil mihi conscius sum: Non me, inquit, a peccato immunem pronunciabo, sed Dei sententiam expectabo. Saepe enim evenit, ut etiam ignorantes peccent, aequum et justum esse existiment, sed hoc aliter videt universorum Deus ».
Sanctus Gregorius lib. vi. epist. 22. ad Gregoriam, Augustae cubiculariam: « Quod vero, inquit, dulcedo tua in suis epistolis subjunxit, importunam se mihiexistere, quo ad usque scribam, mihi revelatum esse, quia peccata tua dimissa sunt: rem et difficilem etiam et inutilem postulasti, difficilem quidem, quia ego indignus sum cui revelatio fieri debeat. Inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum jam in die vitae tuae ultimo, plangere eadem peccata minime valebis. Quae dies, quousque veniat, semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare.
Sanctus Beda in comment. ad cap. 20 Pro ver. « Potest, inquit, hic versus, et de electis accipi, qui habent aliquando latentia in mente mala, quee ab aliis videri non possunt hominibus, quae tamen ipse. Dominus cernit ». Et infra: « Sunt, inquit, multi mundo corde, et juxta humanae possibilitatis modum, puri a peccato, nec tamen se ipse quisquam mundicordem et immunem a peccato absque temeritate pronunciaverit ».
Sanctus Bernardus serm. 3. de adventu:
« Accedit, inquit, ad sollicitudinis cumulum et pondus timoris, quod cum et meam, et proximi conscientiam servare necesse sit, neutra mihi satis est nota, utraque abyssus est imperscrutabilis, utraque mihi nox est, et nihilominus exigitur a me utriusque custodia )>. Item jn epist. 107. «De qua tamen, inquit, percepta suimet ex parte notitia, interim quidem gloriatur in spe, nondum tamen in securitate ». Idem serm. 2. in octava Paschae: « Novit Dominus, qui sunt ejus, quis vero scit hominum si est dignus amore, an odio? » Idem serm. 1. de Septuagesima: « Quis potest dicere, ego de electis sum, ego de praedestinatis ad vitam, ego de numero filiorum? quis haec inquam dicere potest reclamante Scriptura, nescit homo, si dignus sit amore, an odio? certitudinem utique non habemus, sed spei fiducia consolatur nos, ne dubitationis hujus anxietate penitus cruciemur ».
His accedat Innocentius III. Papa doctissimus, qui cap. ult. de purgatione canonica, scribit, juramentum cujusdam hominis, qui jurare paratus erat, se a certis criminibus immunem esse, quae per poenitentiam sibi dimissa fuisse credebat, esse juramentum temerarium et indiscretum, eo quod nemo scire possit, an, ut oportet, egerit poenitentiam; ac per hoc an ad veram pervenerit indulgentiam.
Chapter 49 of 78