Caput II. De erroribus circa Purgatorium
Multi, et inter se contrarii errores fuerunt de Purgatorio. Primus omnium, qui aliquid sensit contra Purgatorium, videtur fuisse Aerius, qui teste Epiphanio haeres. 75. ct Augustino haeres. 53. docuit, non esse pro defunctis orandum. Hinc enimsequitur, aut non egere precibus, aut non posse juvari, quorum utrumque Purgatorio repugnat, saltem eo modo existenti, quo ab Ecclesia ponitur.
Diserte autem Purgatorium negaverunt Waldenses, ut Guido Carmelita in Summa de haereticis etB. Antoninus IV. part. tit. 11. cap. 7. §. 2. Summae Theologiae referunt.
Idem docuerunt Apostolici apud B. Bernardum serm. 66. in Cantic. et forte Waldenses proles sunt Apostolicorum; nam in erroribus, qui eis tribuuntur, conveniunt, et tempore sunt vicini. Ncim Waldensium secta exorta est circa annum Domini 1160. juxta Trithemii Chronicum, vel 1170. juxta Guidonem in sua Summa cap. I. et Reynerium, qui floruit ante annos 300. cujus testimonium vide in fine libri Claudii Caussordii contra Waldenses. Apostolicis autem sunt paulo antiquiores, nam exorti sunt tempore B. Bernardi, qui obiit anno 1153. vocari autem voluisse Apostolicos, etiam ipsos Waldenses, quod Apostolorum paupertatem sectarentur, manifestum est ex historia ipsorum apud yEmilium lib. VI. de gestis Francorum, et Abbatem Urspergensem in Chronico anni 1212.
Idem cum Waldensibus docuerunt eodem tempore Ilenricus et Petrus Bruis, contra quos scribit B. Bernardus epist. 240. et Petrus Cluniacensis in epistola ad omnes Episcopos.
Idem postea docuerunt Albigenses, qui tamen non solum Purgatorium, sed etiam infernum tollebant, testis B. Antonin. IV. par. tit. XI. cap. 7. § 5.
Idem tribuit Wiclefistis, et II ussitis Bernardus Lutzenburgensis in praefatione libri sui de Purgatorio, sed fortasse falso, cum nihil tale eis tribuat Concilium Constantiense, nec Thomas Waldensis; yEneas autem Sylvius, qui inter errores Hussitarum hunc etiam numerat libro de origine Bohemorum cap. 35. videtur confundere HussitaS cum Waldensibus.
Idem tribuitur Armenis et Graecis a Guidone Carmelita in summa;de haereticis, et quamquam Graeci ipsi in Concilio Ferrariensi, sess. I. affirmabant se non negare Purgatorium, sed ignem tantum, et existimaro Purgatorium esse locum tenebricosum, et laborum plenum, tamen credibile est Graecos de hac haeresi saltem suspectos fuisse; nam B. Thomas in opusculo contra Graecos refellit etiam hunc errorem, et probat, Purgatorium esse, et in Concilio Florentino sess. ult. damnatus est idem error, cum tamen in eo Concilio solum damnati sint errores Graecorum, aut certe de quibus Graeci suspecti erant.
Denique Lutherus, et omnes posteri ejus, licet in varias sectas dissecti, in hoc tamen conveniunt, ut Purgatorium tollant, quamquam Lutherus ipse valde varius fuit. Nam primo, Purgatorium plane Catholice admittebat; nam in disputatione Lipsiaca, quae adhuc exstat: « Ego, inquit, qui credo
fortiter, imo ausim dicere, scio Purgatorium esse, facile persuadeor in Scripturis de eo fieri mentionem. »
Deinde Purgatorium admisit quidem, sed multis admixtis erroribus. Primus error fuit, Purgatorium non posse probari ex Scripturis. Secundus, animas in Purgatorio non esse certas de salute consequenda. Tertius, animas in Purgatorio posse mereri, et demereri. Quartus, animas in Purgatorio sine intermissione peccare, dum horrent poenas, et requiem quaerunt. Quintus, animas, quae liberantur per suffragia Ecclesiae, minus beati, quam si per se satisfecissent. Isti quinque habentur inter articulos a Leone damnatos in fine.
Ultimo, simpliciter sustulit Purgatorium, suffragia pro defunctis, et asseruit nullum esse Purgatorium post hanc vitam, sgd solum in vita, et in morte; horror enim et poena mortis purgat, si quid purgandum superest, Ita docuit in lib. de abroganda Missa privata, ubi dicit melius esse in totum negare Purgatorium, quam credere B. Gregario referenti animarum apparitiones, suffragia petentium, et in lib. ad Waldenses de Eucharistia: « Cum, inquit, negatis Purgatorium, damnatis Missas, vigilias, caenobia, monasteria, et quidquid per hanc imposturam erectum est, per omnia etiam probo. »
Hoc ultimum secuti sunt omnes haeretici hujus temporis. Lutherani rigidi, ut Ceoturiatores, Centur. I. lib. II. cap. 4. coi. 470. et Cent. IV. cap. 4. colum. 304. Lutherani molles, ut Philippus in Locis cap. de satisfactione, et Brentius in Confess. Wirtembergensi, cap. de Purgatorio. Item Zwingliani apud Cochlseum in actis Lutheri anni 1526. Item Bernardinus Ochinus in Dialogo de Purgatorio. Calvinus lib. III. Instit. cap. 5. §. 6. ubi dicit, Purgatorium esse exitiale Satanse commentum, quod Christi crucem evacuat, quod contumeliam non ferendam Dei misericordiaj irrogat, quod fidem nostram labefacit, et evertit. Petrus Martyr in c. III. I. ad Corinth. duo dicit. Primo, sive sit, sive non sit Purgatorium certe non esse dogma fidei. Secundo, dicit nec esse probabile Purgatorium existere. Denique Anabaptistae Trinitarii lib. II. cap. I. ex iis, quos nuper ediderunt anno 1567. dicunt Lutherum jecisse fundamentum reformationis Ecclesise, cum Purgatorium, Missas, et similia sustulit;
Fundamentum omnium Lutheranorum est, quia tollunt satisfactionem, et discrimen peccati mortalis a veniali; isto enim fundamento posito, necessario sequitur nullum esse Purgatorium.
Porro non defuerunt, qui adeo Purgatorium probarint, ut nullas poenas nisi purgat orias post hanc vitam agnoverint. Ita Origenes sensit, qui omnibus impiis hominibus, et daemonibus tandem salutem pollicetur, ut refert Epiphanius in epistol. ad Joan. Hierosolymitanum, et Augustinus lib. XXI. de Civit. Dei cap. 17. ubi addit aliorum opinionem, qui nou quidem da;monum, sed hominum tamen omnium poenas solum purgatorias agnoscebant, et eodem lib. XXI. cap. 13. dicit eamdem sententiam Platonicorum fuisse, nullam videlicet esse poenam post hanc vitam, nisi purgatoriam, et probat ex illis Yirgilii verbis in YI./Eneidos,
Quin et supremo cum lumine vita reliquit.
Non tamen omne malum miseris, nec funditus
Corporem excedunt pestes, penitusque necesse
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum,
Supplicia expendunt etc.
Quamquam in ipsius Platonis ojieribu6 aliud legimus; nam in Phaedone, et in Gorgia, tria facit hominum genera eorum, qui ad judioium evocantur post mortem. Unum eorum, qui pie justequc vixerunt, et, hos statim ad insulas beatorum transmitti dicit. Alterum eorum, qui peccata curabilia perpetrarunt, et hos asserit ad tempus exerceri poenis, donec scelus eluatur. Tertium eorum, qui peccata incurabilia commiserunt et hos dicit in tartarum dejici in aiternum puniendos, quorum supplicia ipsis quidem nihil prosunt, sed aliis tamen prosint ad exemplum, et Yirgilius quoque id non tacuit, ubi ait./Eneid. YI.
— Sedet, {etemumque sedebit Infelix Theseus, Phlegiasque miserrimus omnes Admonet, et magna testatur voce per umbras: Discite justitiam moniti, et non temnere divos.
Sed de his satis.
Disputatio tota decem capitibus contine-
tur. Primo, ostendemus esse Purgatorium Secundo, id fide tenendum. Tertio, quibus personis conveniat, an justis, an peccatoribus omnibus, an quibusdam tantum. Quarto, de statu eorum qui sunt in Purgatorio, an videlicet certi sint, de salute. Quinto, possint ne mereri ac demereri. Sexto, de loco Purgatorii. Septimo, de tempore quo durat, Octavo, de ipsa poena, qualis sit, et a quibus infligatur. Nono, de remedio poena. Decimo, de sepultura corporum.
Chapter 3 of 34