Skip to the text

Caput V. Probatur iterum ex novo Testamento

Secundus locus I. Corin. III. ubi Apostolus dicit: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Nota in primis, locum istum Apostoli I. Cor. III. esse unum ex difficillimis, et utilissimis totius Scripturae: Nam ex eo statuunt Catholici duo Ecclesiastica dogmata, Purgatorium, et venialia peccata contra haereticos et haereticorum fautores, qualis in primis fuit Erasmus, qui annotatione in hunc locum conatur ostendere, nec Purgatorium, nec peccata venialia ex hoc loco statui posse.

Quod sit difficillimus, testatur Augustinus lib. de fide et operibus cap.lo: «Diligenter, inquit, oportet attendere, quomodo accipienda sit Apostoli Pauli illa sententia plane ad intelligendum difficilis, ubi ait: Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum etc. » Et infra: « In his deputanda est quae Petrus dicit, esse in Scripturis ejus quaedam difficilia intellectu, quae -non debent homines pervertere ad proprium suum interitum. » Et cap. 16: « Fateor, inquit, me malle audire intelligentiores atque doctiores. » Idem repetit q. I. adDulcitium.

Nos igitur, ut locum istum diligenter explicemus, exponemus primum Metaphoram, qua Apostolus usus est: deinde proponemus, et solvemus difficultates, quae circa hunc locum occurrunt. Quantum ad primum, haec sunt Apostoli verba: « Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens Architectus fundamentum posui. Alius autem superaedificat, unusquisque autem videat quomodo superaedificet; fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, foenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. »

Utitur autem Apostolus in hac sententia similitudine duorum Architectorum, quorum unus super fundamentum lapideum et solidum erigit domum ex pretiosa materia et quae ignem non timet, qualia sunt aurum, et argentum, lapides pretiosi, ut Jaspis, Porphireticus, Parius lapis. Nam ex auro et argento fiunt laminae, et columnae, ut de templo Salomonis legimus; ex lapide pario, et porphiretico etiam integri parietes erigi possunt. Alter vero super simile fundamen tum, id est, lapideum et solidum, erigit domum more pauperum rusticorum ex asseribus et stipitibus, eamque tegit focno et sti-puris.

Hac posita similitudine, fingamus utrique domui adhiberi ignem, videbimus priorem nihil penitus laedi, et si Architectus intus fortasse sit, similiter nihil pati. At posteriorem domum videbimus continuo ignem concipere, et brevi tempore totam consumi, et si Architectus intus sit, et velit salvus egredi, videbimus eum exire non posse, nisi per ignem. In quo transitu non quidem morietur, sed tamen barba et capilli non egredientur incolumes, nisi fortasse fiat miraculum trium puerorum, qui in fornace Babylonica non comburebantur. Ilaec est similitudo, qua B. Paulus utitur, cum ait: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

Quantum ad secundum; quinque sunt difficultates hujus loci. Prima, quid intelligatur per aedificantes. Secunda, quid intelligatur per aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, et stipulas. Tertia, quid intelligatur per diem Domini. Quarta, quid intelligatur per ignem, qui in die Domini uniuscujusque opus probabit. Quinta, quid intelligatur per ignem, de quo dicitur: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. His explicatis, sententia erit perspicua.

Prima igitur difficultas est. Qui sint Architecti, qui superaedificant. B. Augustinus lib. de fide et operibus cap. 16, et in Encliir. cap. 68, et alibi, censet omnes Christianos dici hic ab Apostolo Architectos, et superaedificare super fidei fundamentum, vel opera bona, vel mala. Idem mihi docere videntur, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, etQEcumenius in hunc locum.

Alii permulti docent, Architectos hic ab

Apostolo non vocari, nisi Doctores et Praedicatores Evangelii; ita Ambrosius et Sedulius in hunc locum. Idem insinuat Hieronymus lib. II. in Jovinian. Idem recipiunt. B. AnsSlmus et B. Thomas in hunc locum, etiamsi priorem sententiam non rejiciant. Idem multi recentiores, ut Dionysius Carthusianus, Lyranus, Cajetanus, et alii in hunc locum.

Utraque expositio est bona, et ex utraque deducitur assertio Purgatorii et peccatorum venialium, tamen magis litteralis est posterior, id quod patet manifeste ex verbis praecedentibus et sequentibus ejus capitis; dixerat enim antea: Ego plantavi, Apollo rigavit. Deinde in eodem sensu statim subjungit: Ego ut sapiens Architectus fundamentum posui, alius autem supercedi ficat. Et ibidem: Qui plantat et qui rigat unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem; Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei cedificatio estis. Ubi apertissime comparat se et alios praedicatores Evangelii agricolis, et architectis; populos autem qui docentur comparat agris et aedificiis. Item in verbis sequentibus iterum loquitur de Doctoribus, cum ait; Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens. Et rursum: Nemo itaque glorietur in hominibus; omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, id est, nolite gloriari in Doctoribus et Praedicatoribus vestris, et dicere: Ego sum Pardi, ego vero Apollo. Nam omnes sunt unum, et pro vobis omnes laborant. Itaque sicut dixerat, se plantasse, et Apollinem rigasse, ita nunc dixit: Ego fundamentum posui praedicans Christi fidem; alii autem superaedificant docentes ea, quae ad vitam et mores pertinent, et etiam explicantes latius fidei nostrae mysteria. Et in hac prima questione conveniunt nobiscum Calvinus, et Petrus Martyr, atque Ochinus.

Altera difficultas est paulo gravior; sunt' enim sex sententiae. Quidam nomine fundamenti intelligunt fidem veram, sed informem. Nomine auri, argenti, lapidum pretiosorum, opera bona. Nomine ligni, foeni, stipulae, peccata mortalia; ita Chrysostomus in hunc locum, quem sequitur Theophylactus.

At hoc defendi non potest. Primo, quia,- ut Gregorius dicit lib. IY. Dialog. cap. 39. peccata mortalia potius compararentur ferro et plumbo. Secundo, quia sequeretur, veram esse haeresim Origenis, quod omnes salvarentur, quia Apostolus dicit: Salvus erit quasi per ignem.

Respondent Graeci: Salvus erit, id est, nunquam penitus consummetur, sed quasi per ignem, quia semper ardebit. Haec solutio in primis est dura et coacta; deinde est contra omnem usum loquendi Scripturarum. Nunquam enim in Scripturis accipitur nomen Salutis in malam partem, sed semper in bonam, ut in Concilio Florentino ante sessionem primam Latini ostenderunt. Praeterea illud (Per) significat transitum, non mansionem. Non dicit Apostolus: Salvus erit, sic tamen quasi in igne; sed Salvus erit quasi per ignem) id est, ad similitudinem ejus, qui evadit mortem, transiens per ignem. Denique ex communi consensu Doctorum. Nam summa consensione volunt alii omnes tam Graeci, quam Latini hunc locum intelligi de venialibus peccatis, quorum sententias in quinta difficultate proferemus. Neque vero hinc putet aliquis. Chrysostomum negasse Purgatorium, vel peccata venialia. Nam Purgatorium esse saepissime docet, sed praecipue hom. 3. inepist. ad Philip, et hom. 69. ad populum Antiochenum. Item peccata venialia concedit hom. 24. in Matth. in hoc vero loco aliter exposuit, ut haeresim Origenis refelleret, quae docet, poenas Gehennae non esse aeternas, ut patet ex ipsa homilia.

Secunda, sententia est, nomine fundamenti intelligi Christum, sive fidei praedicationem; nomine auri, argenti, et lapidum pretiosorum intelligi Catholicas expositiones; nomine ligni, foeni, et stipulae intelligi haeretica dogmata. Ita videtur docere commentarius Ambrosii, ita etiam Hieronymus exponens illud Isaiae V: Vce qui conjungitis domum ad domum. Atque huc propendet Calvinus, Martyr, et Ochinus, qui docent, per ligna, foenum, stipulas intelligi humanas traditiones et commenta, quae pugnant cum verbo Dei.

Haec sententia minus defendi potest, quam praecedens. Primo, quia haeretici non salvantur per ignem purgatorium, sed damnantur ad ignem aeternum. Secundo, quia haeretici non aedificant super fundamentum, quod est Christus, nisi nomine tenus. Omnis enim haeresis quantumcumque de Christo magnifice loquatur, tamen non verum Chris¬

tum praedicat, sed alium, quem sibi finxit. Neque ista sententia, quam refellimus, est Ambrosii vel Hieronymi. Nam commentarius Ambrosii intelligit nomine ligni, foeni, et stipulae, haereses quidem, et falsa dogmata, sed per imprudentiam prolata, et sine pertinacia: dicit enim, ejusmodi Doctores salvos futuros per ignem purgatorium. Hieronymus vero aperte de haereticis loquitur, sed ex mente aliorum, non sua; cum enim posuisset suam expositionem, subdit: « Quidam autem, inquit, haec de haereticis intelligunt etc. »

Tertia sententia, nomine fundamenti intelligit fidem vivam: nomine auri, argenti, et lapidum pretiosorum intelligit opera supererogationis: nomine ligni, foeni, et stipulae intelligit omissionem consiliorum, et affectum quemdam carnalem ad bona hujus mundi; licitum quidem, sed qui dolorem adfert, cum illa bona amittuntur. Ita B. Augustinus lib. de fide et operibus cap. 16. quae sententia vera quidem est, sed non conveniens huic loco, nisi cum illo carnali affectu intelligamus peccata saltem venialia; nam non dantur opara media in particulari. Aut ergo ille amor carnalis est bonus, aut malus; si bonus, quare ardebit more stipulae, si malus, ergo saltem admixtum habuit peccatum veniale.

Quarta sententia est eorum, qui exponunt per aurum, argentum etc. opera bona; per stipulam, foenum etc. peccata venialia: ita B. Gregorius lib. IV. Dialogorum cap. 39. et alii, quae bona est, sed alia est melior.

Quinta est eorum, qui intelligunt per aurum, argentum etc. bonos auditores; per stipulas, malos auditores. Sunt enim auditores opificium Doctoris, et quidem Doctor salvus erit; sed ex auditoribus alii sic, alii non etc. Ita Theodoretus, et Oecumenius; at refellitur recte a Chrysostomo; nam detrimentum tribuitur etiam Architecto, et ipse dicitur aedificare stipulam, ergo non est sola culpa et poena auditorum.

Sexta sententia, quam omnibus anteponimus, est, ut nomine fundamenti intelligatur Christus, a primis praedicatoribus annuntiatus, quales erant Apostoli, qui fidem Christi et Evangelium detulerunt ad eos populos, qui nihil unquam de Christo audierant. Hinc enim B. Paulus ait: Ego plantavi, et ego ut sapiens Architectus fundamentum posui. Hinc etiam qui primi in aliqua regione fidem praedicant, dicuntur Apostoli ejus regionis. Nomine vero auri, argenti, et lapidum pretiosorum intelligatur doctrina utilis et salutaris aliorum praedicatorum, qui eos docent, qui jam fidem receperunt, et docent non solum verbo, sed etiam exemplo, ita ut vere auditores suos aedificent, et promoveant in religione et pietate. Nomine autem ligni, fceni, et stipulae intelligatur doctrina, non quidem haeretica, vel mala, sed tamen curiosa, inutilis, supervacanea eorum praedicatorum, qui ad Catholicum populum Catholice concionantur, sed absque eo fructu et utilitate, quam Deus requirit, ita ut sicut priores cum magno merito concionantur, ita isti non solum sine magno merito, sed etiam non sine peccatis venialibus concionentur.

Haec expositio maxime probatur propter tria. Primo, quia (ut ostendimus) nomine aedificantium intelliguntur soli Doctores,ergo nomine operis ipsorum intelligi debet doctrina.

Secundo, quia valde convenit haec similitudo sic explicata Doctoribus Corinthiorum. Erant enim plus aequo dediti eloquentiae et Philosophiae, quae licet ex se juvent, tamen interdum impediunt fructum concionum; quocirca B. Paulus de utroque Corinthios in hac epistola reprehendit.

Tertio, quia hoc totum caput optime explanatur, siquidem B. Paulus in hoc capite tres similitudines posuit. Primam, de agricolis plantantibus et rigantibus, qua solum bonos Doctores complexus est. Secundam, de aedificantibus super bonum fundamentum, qua non solum bonos, sed etiam malos Doctores comprehendit. Tertiam, de corruptoribus templi, qua solos malos contineri voluit, et malos non quomodocumque, sed perfecte malos, ut haereticos, errores pro veritate, et vitia prO virtutibus docentes, de quibus non dicit, quod salvi erunt, quasi per ignem, sed quod disperdet illos Deus.

Tertia difficultas est de die Domini.Aliqui intelligunt nomine diei praesentem vitam, sive tempus tribulationis, iu quo discernuntur saepe boni a malis, ita B. Augustinus lib. de fide et operibus cap. 16. et Gregorius lib. IV. Dialog. cap. 39.

Haec sententia non videtur ad mentem B.

Pauli. Primo, quia Graece est dies cum articulo, -h yip r,[iipa, ex quo apparet certum quemdam et definitum diem significari, sicut, I. Timor. IV: Quam reddet mihi Dominus in illa die. Et II. Tim. I. Certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Et paulo infra: Del ei Dominus invenire misericordiam in illa dic.

Secundo, quia praesens tempus non dicitur in Scripturis dies Domini, sed dies nostra, sicut contra, tempus alterius vitae dicitur dies Domini, non nostra, ut Luc. XIX: Et quidem in hac die tua, quce ad pacem tibi. Luc. XXII: Haec est hoi'a vestra. Galat. VI: Dum tempus habemus, operemur bonum. Psal. LXXIV: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Sophoniae I: Juxta est dies Domini magnus. Joel II: Veniet dies Domini, dies tenebrarum, et caliginis.

Tertio, tempore vitae praesentis non declaratur opus uniuscujusque quale sit. Tribulationes enim communes sunt bonis et malis, justis et injustis.

Quarto, quia omnes Doctores intelligunt hanc diem esse diem judicii; licet enim Augustinus et Gregorius docuerint posse diem illam referri ad hanc vitam, tamen in eisdem locis docent, etiam posse intelligi de tempore futuro post hanc vitam. Verum cum dies judicii sit duplex, una dies judicii particularis, altera dies judicii universalis, quidam, ut Cajetanus, et alii, volunt, Apostolum loqui de die judicii particularis. Primo, quoniam post hanc diem, de quo Apostolus loquitur, aliqui purgandi sunt per ignem; id vero fieri non potest post diem ultimi judicii.

Secundo, quia si haec dies, de qua Apostolus loquitur, esset dies ultimi judicii, sequeretur nullum Sanctorum ingredi posse in coelum ante diem judicii, qui est error damnatus in Concilio Florent, sess. ult. Consequentia probatur; Nam in hac die sunt examinanda omnia aedificia, et post examen aliqui statim coronandi, aliqui puniendi. Praeterea cum nihil inquinatum intret in regnum coelorum, si purgatio a venialibus non fieret, nisi in die ultimi judicii, omnes qui cum venialibus hinc migrant, expectare deberent eam diem, antequam in coelum intrare possent.

Tertio, quia Graecus textus non habet,

revelabitur, sed revelatur: ori ev n vpl xmy.x- Xu7rrsrat, quoniam in igne revelatur. Dies autem ultimi judicii non revelatur, ergo de die judicii particularis loquitur, qui singulis diebus modo uni, modo alteri revelatur. Omnes tamen veteres videntur accepisse per illam diem, diem ultimi judicii, ut Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, et alii, quorum mihi videtur verissima sententia, quamvis neutra repugnet Purgatorio.

Primo, quia ubique inScripturis dies Domini, significat diem ultimi judicii.

Secundo, quia dicitur in illa die, quo designatur una quaedam certa dies, quo omnium hominum opera simul probantur; At dies judicii particularis non est una, sed multiplex, neque in ea probantur omnium hominum opera.

Tertio, quia dicit Apostolus: Dies Domini declarabit, quasi dicat, tunc erunt omnia omnibus manifesta, ut capite sequenti dicit: Donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; id autem non fiet, nisi in novissimo judicio.

Quarto, quia sequitur, Quia in igne revelatur. Dicitur enim diesjudicii revelari in igne, quia ultimum signum, et omnium notissimum erit conflagratio totius mundi, et propterea semper fere dies judicii describitur per ignem; litPsal. XCVI: Ignis ante ipsum praecedet. Joel. 11: Ante faciem ejus ignis vorax. II. Thessal. I: In revelatione Domini nostri Jesu Christi de coelo, cum Angelis virtutis ejus in flamma ignis. II. Pet. III: Elementa ignis ardore tabescent. Quod si non placeat hic per ignem accipere ignem materialem, sed ipsum judicium Dei, ut alii exponunt, adhuc non potest intelligi per hanc diem, nisi dies ultimi judicii; Nam tunc sensus est, quia in igne revelatur, id est, quia illa dies erit notissima propter judicium acerrimum, et maximum, quod in illa exercebitur; At dies judicii particularis non estnotissima propter judicium, sed magis propter mortem; Nam ipsum judicium particulare paucis est notum. Nec me movent argumenta in contrarium.

Ad primum dico, post judicium novissimum non fore purgatorium, et ideo illa verba: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non significant: salvus erit, dummodo prius transeat per ignem, sed: salvus erit, dum¬

modo prius transierit per ignem; sive: salvus erit, ut illi qui per ignem transierunt.

Ad secundum dico, si hoc concluderet, sequeretur, etiamsi Purgatorium non esset, neminem beatificari, vel damnari, ante diem judicii; nam Scriptura passim tribuit distributionem praemiorum et poenarum ultimo judicio; imo et examen operum, ac sententiam judicis, ut patet Matth. XXY. et alibi. Sicut ergo sententia fertur in morte, uniuscujusque, et tunc incipiunt aliqui puniri, aliqui praemiari; et tamen dicuntur haec eadem fieri in novissimo judicio, quia tunc fient coram toto mundo manifestissime, et cum summo honore justorum, et ignominia impiorum, ita et examen fieri potest in morte uniuscujusque privatim, et iterum postea in ultimo judicio publice.

Ad tertium dico, pro uno verbo quod hic habetur in praesenti in Graeco, haberi tria in futuro, nimirum <payspbs ysrnasrxi, r,p.ipx Zn\£>au, et Trvp Soy.ip.xas i; et valde credibile est etiam illud unum xroy.vlbraixxi in textibus correctioribus fuisse in futuro cwroxaM^srai, quandoquidem noster interpres vertit revelabitur. Adde, quod frequentissime tempus praesens non ponitur ad significandam actionem certi temporis, sed consuetudinem, opinionem, professionem, aut aliquid simile, ut: Virum non cognosco. Luc. I. ut ait B. Virgo, et Sadducaei dicebant: Mortui non surgunt. Et Carthusiani dicunt: « Non vescimur carnibus. » In hac difficultate dissentimus a Calvino et Martyre; nam illi intelligunt Paulum de judicio particulari; sed nihil hoc facit ad quaestionem de Purgatorio.

Quarta difficultas est, quis sit ignis, qui in Die Domini uniuscujusque opus probabit. Aliqui intelligunt tribulationes hujus vitae, ut Augustinus et Gregorius locis notatis, sed hoc jam rejecimus. Alii intelligunt ignem aeternum, verum id esse non potest, nam ille ignis non examinabit aedificium ex auro et argento, imo nec aedificium ex ligno et feeno, ut patet. Alii videntur intelligere ignem conflagrationis mundi, qui judicium universale praecedet. Id quoque esse non potest, quia ille ignis non comburet nisi inimicos Dei, Psal. XCVI: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Iste autem, de quo Apostolus loquitur, omnes tanget, etiam eos, qui aurum et argcn-

tum superaedificaverunt. Praeterea iste ignis non potest probare opera, cum sit ignis materialis, et opera non sint nisi in mente, quia transierunt.

Alii intelligunt de poenis Purgatorii, sed neque id recte dici potest. Primo, quia ignis Purgatorii non probat opera eorum, qui aedificant aurum et argentum. At iste ignis de quo loquimur: Uniuscujusque opus quale sit probabit. Secundo, Apostolus aperte distinguit inter opera et operantes; et de isto igne dicit, quod comburet opera, non operantes; ait enim: Si cujus opus manserit, et: Si cujus opus arserit. At ignis Purgatorii, qui verus et realis est ignis, non potest opera comburere, quae sunt actiones transeuntes, et jam transierunt.

Denique sequeretur, omnes homines etiam sanctissimos transire per ignem Purgatorii, et salvari per ignem; nam per hunc ignem, de quo loquimur, omnes transeunt. At omnes transire per ignem Purgatorii, et salvari per ignem, est aperte falsum; nam Apostolus hic aperte dicit solum eos, qui aedificant ligna et fcenum salvandos quasi per ignem. Ecclesia quoque perpetuo sensit sanctos Martyres et Infantes, post Baptismum morientes, mox in coelum recipi sine ullo transitu per ignem, ut Concilium Florentinum docet, sess. ult. Idem etiam Sancti Patres docent. B. Hieronymus lib. II. in Jovin. et B. Augustinus in Psal. XXXVII: « Si aedificarent, inquit, aurum, argentum, lapides pretiosos, de utroque igne securi essent, non solum de illo aeterno, qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo, qui emendabit eos, qui per ignem salvi erunt. »

Superest, igitur, ut dicamus hic Apostolum loqui de igne severi et justi judicii Dei, qui non est ignis purgans vel affligens, sed probans et examinans. Ita exponit Ambrosius in. Psalm CXVIII. concione 20. super illud: Vide humilitatem meam: « Omnes nos, inquit, fornax probabit, ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus, ut judicio probari mereamur divino, teneamus hic positi humilitatem, ut cum unusquisque nostrum venerit ad judicium Dei, ad illos ignes, quos transituri sumus, dicat, vide humilitatem meam etc. » Item Sedulius in hunc locum: (i Examinationem judicii, inquit, igni volui comparare secundum consuetudinem Scripturarum; » eodem modo exponunt

Dionysius Carthusianus, Lyranus, Cajetanus, et alii in hunc locum.

Quod haec sententia verissima sit, probatur primo, quia non aliter potest intelligi, quomodo ignis probet eos, qui aurum et argentum aedificarunt.

Secundo, quia haec expositio optime convenit verbis Apostoli, cura ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; si cujus opus manserit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Licet enim opera transierint ab oculis hominum, et igne materiali examinari non possint, tamen non transierunt ab oculis Dei, sed, ut dicitur Eccles. ult. cuncta qiue fiunt adducet Deus in judicium, et ea examinabit, et si cujus opus manserit, id est, si cujus opus judicium Dei sustinere potuerit, sicut aurum sustinet ignem, mercedem accipiet, probabitur, et coronabitur a Deo; si cujus opus arserit, id est, si cujus opus judicium Dei non sustinuerit, sicut fcenum et stipula non sustinent ignem, detrimentum patietur, reprobabitur et rejicietur.

Tertio, quia judicium Dei rectissime vocatur ignis, cum sit purissimum, celerrimum, efficacissimum, et maxime penetrativum; unde Dan. VII: Fluvius igneus egredietur de ore ejus. Et quoniam Deus totus est justitia, totus judicium, inde etiam in Scripturis vocatur ignis, Malach. III: Ipse quasi ignis conflans. Et Hebr. XII: Etenim Deus noster ignis consumens est. Et in lioc non dissentimus a Calvino et Martyre;

Quinta et ultima difficultas est, quid per ignem intelligatur, cum ait: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Aliqui intelligunt tribulationes hujus vitae. At hoc non potest convenienter dici, quia tunc etiam qui aedificant aurum et argentum, salvarentur quasi per ignem. Quocirca B. Augustinus et Gregorius, qui sunt auctores hujus sententiae, cum in ea non acquiescerent, etiam aliam posuerunt, de qua infra dicemus. Alii intelligunt ignem aeternum, ut Chrysostomus et Theophylactus,sed liocjam refutavimus. Alii ignem conflagrationis mundi. Id quoque dici non potest, propter rationes antea positas; et praeterea, quia sequeretur cos qui habent peccata venialia, non posse ad beatitudinem pervenire ante diem judicii; nec enim intrabit in ccelum aliquid coinquinatum.

Calvinus et Martyr, Ochinus et Lutherus art. 37. intelligunt per hunc ignem judicium Dei, quod doctrinam veram approbat, falsam confutat, sicut ignis perficit aurum, consumit foenum. Dicunt autem hoc judicium fieri, dum quis convertitur, et praecipue in hora mortis, tunc enim illustrantur multi, et sic intelligunt se deceptos, et jacturam fecisse doctrinae suae, et confunduntur etiam, et erubescunt, et sic per ignem salvi fiunt. Addit Martyr se non dubitare, quin B. Bernardus, B. Franciscus, B. Dominicus, et alii Patres huc modo salvi facti sint, quia nimirum in morte a Deo illustrati intellexerunt, et damnaverunt errores suos de Monachatu, de Missa etc.

At contra; Primo, quia istud judicium fit solum in morte, adhuc vivente homine, vel potest fieri etiam post mortem: si potest fieri etiam post mortem, ergo post mortem fiet aliqua remissio et purgatio peccati, saltem per illam confusionem, et poenitentiam, quod ipsi nullo modo admittunt; hoc enim esset genus quoddam Purgatorii: si autem solum in ipsa morte fit hoc judicium, peto, quomodo agetur cum illis, qui superaedificarunt lignum, foenum, stipulas, et moriuntur repente, ita ut non habuerint tempus poenitentiae? Isti enim non salvantur quasi per ignem, qui non habuerunt ignem istum judicii, et refutationis suorum errorum, nec tamen possunt damnari ad Gehennam, quia habuerunt Christum in fundamento, et Paulus de omnibus talibus pronuntiat, quod salventur. Nec possunt etiam salvari, nisi admittatur purgatorium, quia cum decesserint in peccato cum suis stipulis et foeno, non possunt salvari nisi per ignem.

Secundo, ignis iste, de quo Paulus loquitur, afficiet poena proprie et vere, praeter jacturam ipsorum operum, et confusionem, quae inde oritur, ergo illud judicium confutans errores, non est ignis de quo hic agitur. Probatur antecedens primo ex illo verbo, ipsum detrimentum patietur. Graece £« gi&>- Gwstou mulctabitur, dabit poenas. Nihil enim est apud Graecos frequentius quam &;m vo-Qcu ©avaTM morte mulctari; Item ex illo, salvus erit quasi per ignem, similitudo transeuntis per ignem significat poenam, ac dolorem; qui enim transiret per ignem sine ulla laesione, non diceretur transire per ignem, quasi per ignem, sed quasi per flores, ut de sancto Tiburtio legimus.

Tertio, quia Apostolus opponit hunc tran¬

situm per ignem mercedi, sicut enim dixerat: Si cujus opus manserit, mercedem accipiet, ita nunc dicit, si cujus opus arserit, detrimentum patietur, et: salvus erit quasi per ignem. At illa merces significat aliquid praeter ipsum bonum opus, et praeter laetitiam, quam ex se affert bonum opus. Non enim diceret, mercedem accipiet, si nihil aliud esset merces, quam id quod ex se habebat, qui aedificavit aurum etc. ergo etiam detrimentum, et transitus per ignem ejus, qui superaedificavit stipulam, est aliqua poena praeter jacturam operum, et praeter confusionem, quam ex se affert.

Quarto, quia illud judicium confutans errores, non adfert detrimentum, sed lucrum; nam est illustratio quaedam mentis, ut ipsi dicunt, et veritatis cognitio; et sicut qui habet aurichalcum putans esse aurum, non existimat detrimentum, si quis ei aurichalcum illud auferat, et aurum verum donet; ita qui habebat errores in mente et per divinam illustrationem discit veritatem, non detrimentum patitur, sed lucrum acquirit. At Paulus dicit: Detrimentum patietur, ergo etc.

Quinto, quia sequeretur, omnes qui salvantur, salvari quasi per ignem, contra Apostoli distinctionem; nam etsi Paulus hic solum agat de peccatis, quae committuntur in docendo, tamen eadem est ratio omnium aliorum peccatorum. Sicut enim Deus judicabit doctrinam, ita etiam opera omnia. At secundum Calvinum, et Lutheranos omnes, omnia opera nostra, quamvis justissima videantur in oculis hominum, tamen peccata sunt in oculis Dei, nec ferre possunt judicium divinum, sed arguentur eo modo plane, quo falsa doctrina, quare si ignis, de quo Paulus loquitur, est judicium Dei, omnes salvabuntur quasi per ignem. Nec valet responsio, quod justorum opera non sint arguenda, quia sunt tecta per non imputationem, impiorum autem qui non sunt per fidem justificati, arguenda sint; nam Paulus cum dicit; Salvus erit quasi per ignem, loquitur de justis, qui aedificarunt stipulas, retento vero fundamento, id est, vera fide in Christum.

Quod autem Martyr ait de Beatis, Bernardo, Dominico et Francisco, impudentissimum est mendacium. Illi enim usque ad ultimum spiritum commendaverunt suis perseverantiam in Monasterio, et obedientiam Romanae Ecclesiae. De S. Francisco scribit B. Bonaventura, cap. f4. vitae ejus: <c Hora, inquit, transitus sui propinquante, fecit fratres omnes existentes in loco ad se vocari, et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem, de patientia, et paupertate, etsanctae Romanae Ecclesiae fide servandis sermonem protraxit; et insuper adjecit: valere filii omnes in timore Domini, et permanere in eo semper; et quoniam futura tentatio et tribulatio appropinquat, felices qui perseverabunt in his, quae coeperunt, ego vero ad Deum propero, cujus gratiae vos onmescommendo. » Ilaec est Palinodia scilicet, quam somniat Pseudomartyr Petrus.

Est igitur communis Theologorum sententia, nomine ignis hoc loco intelligi poenam aliquam pprgatoriam, et tempoi'alem, ad quam post mortem adjudicantur, qui in judicio particulari inveniuntur aedificasse lignum, foenum, aut stipulam. Haec expositio praeterquam quod optime convenit textui, satis probatur ex communi consensu Patrum. Latini omnes hoc docent. Cyprianus lib. IY. epist. 2. ad Antonianum: « Aliud est, inquit, ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire; aliud missum in carcerem non exire, donec solvat novissimum quadrantem; aliud statim fidei, et virtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emendari, ct purgari diu igne; aliud peccata omnia passione purgasse. » Hic B. Cyprianus, non meminit aperte hujus loci B. Pauli, sed tamen cum nusquam in Scriptura fiat mentio gnis, ubi aperte de Purgatorio agitur, nihili dubium est, quin B. Cyprianus ad hunc locum respexerit.

Ambrosius in hunc locum: « Sed cum, inquit, Paulus dicit (sic tamen quasi per ignem) ostendit quidem illum salvum futurum, sed poenas ignis passurum, ut per ignem purgatus fiat salvus, et non sicut perfidi aeterno igne in perpetuum torqueatur.» Idem habet serm. 20. in Psalm. CXVIII.

Hieronymus in 1Y. caput Amos, exponens illud: « Facti estis sicut torris raptus de incendio: Juxta illud, inquit, quod in Apostolo legimus, Ipse autem salvus erit quasi per ignem; qui ergo salvatur per ignem, quasi torris de incendio rapiatur. » Idem docuit in ultimis verbis ultimi libri super Isaiam, et lib. II. in Jovinianum ultra medium.

Augustinus in Psalm. XXXVII: « In hac vita, inquit, purges me, et talem me reddas, cui jam emendatorio igne opus non est. » Et infra explicans locum Apostoli:

« Dicitur, inquit, salvus erit quasi per ignem, et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis, ita plane quamvis salvi per ignem, gravior tamen est ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. »

Gregorius lib IY. Dialogorum, cap. 39: « Quamvis hoc (inquit, explicans hunc locum I. Cor. 3.) de igne tribulationis in hac vita nobis adhibite possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia illum per ignem dixit salvari, non qui super hoc, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est, peccata majora et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia, sed lignum, foenum, stipulam, id est, peccata minuta, atque levissima, quae ignis facile consumit. » Alcuinus lib. III. de Trinitate. llupertus in III. cap. Genes, exponens illud, quod ibi dicitur de gladio flammeo, et versatili, Magister in IV. dist. 21. et cum eo B. Bonaventura, et alii Scholastici. Item B. Anselmus, Haymo, et Beatus Thomas in hunc locum. Denique Innocentius III. in Psalmum XXXVII. et omnes Latini recentiores sic exponunt.

Ex Graecis habemus in primis Origenem apertissime hoc docentem, hom. 6. in Exod. et homil. 14. in Levit, et hom. 12. in Hieremiam. Homil. 6. in Exod. sic ait: « Sed illuc cum convenitur, si quis multa opera bona et parum aliquid iniquitatis attulerit, illud parum tamquam plumbum igne resolvitur et purgatur etc. » Prmterea Oecumenium in hunc locum, qui etiam testatur Basilium hunc locum intellexisse de igne purgatorio; Adducit etiam B. Thomas in opusculo primo contra Graecos, Theodoretum explicantem hunc locum his verbis: « Hunc credimus ignem purgatorium, quo purgantur animae, ut aurum in conflatorio. » Gagneius vero eamdem Theodoreti sententiam ex Graecorum scholiis Graecis verbis ita citat: rovro to

Ttvp Tnoreuoftev -/.ciOapryptov iv C> y.xOapirrtrjroti it ■tyjyjj.l^ yrj.hy.vip ypuaiov iv "w yjjivvj—opiu.

At contra objiciunt, primo, absurdum esse, quod Apostolus in eadem sententia varie accipiat nomen ignis semel pro judicio, et semel pro vero igne purgatorio.

Respondeo primo, nos cogi ab ipso textu ad aequivocationcm non unam; sed duas ad-; mittendas; nam cum dicit diem judicii manifestari per ignem, videtur omnino loqui de igne conflagrationis; cum addit, cujusque opus ignis probabit, non potest loqui de igne materiali, qui non potest probare

Chapter 6 of 34