Skip to the text

Caput IV. Purgatorium esse probatur ex Testamento novo

Primus locus est Matth. XII. ubi dicit Dominus, esse quoddam peccatum, quod non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Hinc enim colligunt sancti Patres, quaedam peccata remitti in futuro saeculo, per orationes, et suffragia Ecclesiae: ita B. August. lib. XXI. de Civit. Dei cap. 24. et lib. VI. in Julianum cap. 5. B. Gregorius lib. IV. Dialogorum cap 39. B. Beda in cap. III. Mare. B. Bernardus hom. 66. in Cant. qui hoc solo testimonio contentus fuit contra hanc haeresim. Item Petrus Cluniacensis in epistola contra Petrobrusianos. Rabanus lib. II. de Institut. Cleric. cap. 44. et omnes Glossae, ut ordinaria, interlinearis, etc.

At contra hunc locum objicit primo, Petrus Martyr,. haec dici per exaggerationem. Respondeo, hoc modo poterimus etiam tollere infernum, et dicere esse exaggerationem, cum dicitur: Ite in ignem aeternum. Praeterea exaggeratio non debet esse inepta, qualis est, cum fit partitio, et uni membro nihil respondet.

Secundo, dicunt aliqui esse comminationem. Respondeo eodem modo.

Tertio, objiciunt alii, Christus comparat peccatum in Spiritum Sanctum cum gravissimis peccatis mortalibus, cum blasphemia in Patrem, et in Filium; ergo si vellet dicere, aliqua peccata posse remitti in alio saeculo, intelligeret maxime de iis, quibuscum comparabat tunc peccatum in Spiritum sanctum; at hoc est falsum, quia sola venialia dimittuntur, per nos, in alio saeculo etc. Respondeo, Christus loquitur de perfecta remissione, quae complectitur remissionem culpae et poenae, quomodo peccata gravissima remittuntur etiam in alio saeculo, quia ibi completur eorum remissio.

Quarto, inquiunt, Christus videretur significare, graviora peccata remitti in futuro saeculo, in hoc autem solum leviora, si aliqua ibi remitti vellet, alioqui non diceret: Neque in hoc saeculo, neque in futuro, sed e contrario dixisset: Non dimittetur, neque

in futuro, neque in hoc, ut oratio crescat. Respondeo, orationem crescere, quia in futuro majus spatium est diluendi peccata, quam hic; et praeterea praeponitur hoc saeculum, qui hic inchoatur, ibi perficitur remissio delictorum.

Quinto, objicit Calvinus, Dominus loquitur de remissione culpae, ergo male allegatis hunc locum pro remissione poenae Purgatorii. Respondeo, in Purgatorio remitti etiam culpas saltem veniales; praeterea falsum est, loqui Christum de sola culpa. Hic enim est sensus: Peccatum in Spiritum sanctum non remittitur in hoc saeculo, nec in futuro, neque quantum ad culpam, neque quantum ad poenam, cum alia peccata vel remittantur in hoc saeculo, quoad culpam, et in alio interdum quoad poenam, ut mortalia; vel et hic et ibi quoad culpam, et quoad poenam, ut venialia.

Sexto, inquit Calvinus, in hoc saeculo et in futuro, vult dicere: In hoc judicio et in novissimo non remittetur, et sic nulla fit mentio Purgatorii. At contra; nam qui erunt illi, quibus hic non est remissumx et in judicio remittetur; nonne illi, qui autvenialium purgatione indigebunt, aut solius poenae debitores erunt? Qui enim hinc cum injustitia decedunt, certe in judicio non absolventur.

Septimo, objicit Petrus Martyr, quia ex negatione non sequitur affirmatio in bona Dialectica: non licet inferre, peccatum in Spiritum sanctum non remittitur in futuro saeculo, ergo quaedam alia peccata in eo remitti possunt, sicut non bene sequitur, Rex Philippus non est Rex Venetorum, ergo aliquis alius est Rex Venetorum. Et confirmat Ochinus; Nam potuit Christus dicere: Hoc peccatum non remittetur, in hoc saeculo, neque in inferno: et tamen non colligeremus inde, quaedam peccata remitti in inferno.

Respondeo, non sequi secundum regulas Dialecticorum, Nid quod inferimus ex verbis Domini, sed tamen sequi secundum regulam prudentiae, quia alioqui faceremus Dominum ineptissime locutum. Inepte enim diceret: Hoc peccatum non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, si in futuro nullum remittitur; sicut inepte loqueretur qui /liceret: Rex Philippus non absolvet te neque in aula Hispaniae, neque in aula Franciae. Non autem loqueretur inepte, si diceret, neque in aula Hispaniae, neque in aula Brabantiae. Unde Joan.XIX. cum dixisset Christus: Regnum meum non est de hoc mundo. In-

tulit Pilatus: Ergo Rex es tu; nec respondit Christus, non bene sequi ex negativo affirmativum, sed approbavit. Neque valet similitudo allata ab Ochino; nam Christus non potuit dicere: Neque in hoc soeftulo, neque in inferno, nisi inepte loqui voluisset, tum quia saeculum tempus est, infernus vero locus; proinde, non opponuntur, sicut saeculum praesens, et futurum: tum etiam, quia in inferno constat nullam fieri remissionem.

Octavo, objiciunt illud: Neque in hoc sceculo, neque in futuro, idem significare, quod numquam, sive in aeternum, ut exposuit Marcus, qui cap. III. ita ait: Non habet remissionem in ceternum. Et sicut Petrus ait Joan. XIII: Non lavabis mihi pedes in ceternum.

Respondeo, non debere exponi Matthaeum per Marcum, sed potius Marcum per Matthaeum, cum Matthaeus pluribus verbis utatur, et constet Matthaeum copiosius scripsisse, et Marcum fecisse quasi compendium ex Evangelio Matthaei. Neque ita accepit Marcus vocem, In aeternum, sicut Petrus apud Joannem. Nam inepte dixisset Petrus: non lavabis mihi pedes, neque in hoc saeculo, neque in futuro, cum in luturo non laventur pedes. Non autem inepte dixit Dominus apud Matthaeum: Non remittetur neque in hoc sceculo, neque in futuro. Itaque Petrus apud Joannem accepit vocem: In aeternum, improprie pro solo tempore hujus vitae, Marcus autem proprie pro toto spatio hujus saeculi et futuri. Praeterea aut Christus dixit, ut habet Matthaeus, vel ut habet Marcus, vel utroque modo, si primum vel tertium, habeo intentum; si secundum, quamquam hoc non est probabile, tunc Matthaeus, duce Spiritu sancto, exposuit verba Christi, et nisi inepte exposuerit, indicavit, in alio saeculo dimitti aliqua peccata.

Nono, dicunt esse phrasim Hebraicam. Respondeo, falsum esse, phrasis quidem Hebraica est illa Petri: In ceternum; dicunt enim passim Haebraei etiam de rebus temporalibus: A t neque in hoc sceculo, neque in futuro, non est propria phrasis Hebraeorum. Neque Marcus phrasi Hebraica utitur, sed proprie loquitur.

Chapter 5 of 34