Skip to the text

Caput XII. Solvuntur argumenta ex Scripturis

Superest argumenta adversariorum solvere, quae partim ex Scriptura, partim ex Patribus, partim ex naturali ratione sumuntur.

Prima objectio, Psalm. CXXVI: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hcereditas Domini; non igitur Purgatorium intercedit inter mortem fidelium, et coelestis haereditatis consecutionem.

Respondeo, tractat Psalmus de generali resurrectione, ut S. Augustinus recte exponit: et_ hic est sensus eorum verborum; Cum dederit dilectis suis somnum, id est, cum dormierint per corporalem mortem omnes electi, ecce haereditas Domini, id est, continuo tunc apparebit hcereditas Christi, resurgentibus in gloriaomnibus ejus electis: quse hcereditas est etiam merces ejusdem Christi, qui passione et morte sua nos acquisivit. Itaque idem est hsereditas, et merces; idem filii, et fructus ventris; filii enim Dei per adoptionem sunt hcereditas Domini; et iidem filii, qui et fructus ventris appellantur, sunt ejusdem Domini merces. Adde quod in textu Hebraico, quem adversarii Latino praeferunt, non habetur, cum dederit, sed sic dabit ^mVa. Proinde ruit vis tota argumenti, non enim exprimitur quando adveniet haereditas Domini.

Secunda objectio, Ecclesiastae IX: Quodcumque facere potest manus tua instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Videtur enim sapiens his verbis significare voluisse, nullum esse remedium in alio saeculo.

Respondent aliqui, haec dici a Salomone in persona impiorum, qui non modo Purgatorium, sed etiam Gehennam tollunt, et nihil omnino esse credunt praeter hanc vitam. Alii docent Salomonem ad eos loqui, qui otiose et flagitiose vivunt, et ad Gehennam rectaproficiscuntur: quo in loco verissimum est nullum esse remedium vel solatium. Utramque expositionem attingit S. Hieronymus in commentario. At sanctus Gregorius lib. IV. Dialog. cap. 39. accommodat lioec omnia satis apte ad eos etiam, qui ad Purgatorium deducuntur; nam soli illi purgari possunt, et precibus viventium juvari, qui dum hic viverent, id meruerunt bonis suis operibus, ut in alia vita juvari possent; quare omnes debent in hac vita quidquid possunt boni peragere, quia in alia vita non juvabuntur, nisi per ea, quae hic gesserunt, meruerint, ut juvari possent.

Tertia objectio, Ecclesiastae XI: Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit ibi erit (i). Non igitur, inquiunt, datur tertius locus, id est, Purgatorium, unde aliquando exeundum sit.

Respondeo, ad litteram Sapientem loqui de morte corporali, ac velle dicere, ita homines necessario morituros, et cum mortui fuerint, per se numquam surrecturo#, quemadmodum lignum tandem aliquando cadit, et ibi manet, ac putrescit, ubi cecidit. Si tamen velimus haec ad statum animae accommodare, tum dicendumerit, eos qui ad Purgatorium pertinent, ad austrum cecidisse, id est, ad statum salutis aeternae, et in eo statu salutis perpetuo permansuros: vel certe dici poterit per austrum gloriam coelestem, per aquilonem Gehennam intelligi, sed non omnes cadere ad austrum, aut ad aquilonem. Porro hunc locum nihil officere assertioni Purgatorii, ex eo etiam intelligi potest, quod si Purgatorii assertioni officeret, officeret etiam assertioni ejus loci, ad quem sancti Patres ante Christi adventum descendebant, sive is locus sinus Abrahse, sive limbus Patrum, sive infernus nominetur; constat enim Patres in eo loco non mansisse perpetuo. Vide Hieronymum in commentario, et Bernardum serm. 49. ex parvis.

Quarta, objectio, Ezechielis XVIII: Cum aversus fuerit impius ab impietate sua, omnium iniquitatum ejus non recordabor. At quomodo, inquit Petrus Martyr, non recordatur Deus iniquitatum amicorum suorum, si eas tam severe in purgatorio punit?

Respondeo dupliciter. Primo, non recordari iniquitatum, nihil aliud esse, quam non servare inimicitiam cum eo qui peccavit; nam si recordari iniquitatum, esset punire mala merita, recordari justitiarum esset re¬

munerare bona merita. At non concedunt adversarii, recordari justitiarum, esse remunerare bona merita, ne videlicet merita justorum admittere cogantur, igitur neque debent concedere, recordari iniquitatum esse punire iniquitates; nam Ezechiel eodem modo de justitia et de iniquitate loquitur.

Secundo responderi potest, recordari iniquitatum esse quidem punire, sed punire in reternum; nam cum ibidem legimus, si justus averterit se a justitia, omnes justitia; ejus non recordabuntur: cogimur ita exponere, ut dicantur justitia; tradi oblivioni, non quod non remunerentur temporali aliquo preemio, sed quod non liberent hominem a Gehenna, nec remunerentur preemio sempiterno; nam alioqui opera bona impiorum non fraudari temporali mercede, docent Patres, Chrysostomus homilia 67. ad populum Antiochenum, Hieronymus in cap. 29. Ezechielis, Augustinus lib. V. de civitate Dei cap. 13. et Gregorius hom. 40. in Evangelia, et colligitur ex illis verbis Lucae XVI: Recepisti bona in vita tua.

Quinta objectio, Matthaei XXV. Duo solum ordines hominum inveniuntur; aliis enim dicitur: Venite benedicti. Aliis: Ite maledicti. Item Marci ultimo: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; quivero non crediderit, condemnabitur. Denique Joannis III: Qui credit, non judicatur; equi non credit, jam judicatus est; non igitur, inquit Brentius, locus ullus remanet Purgatorio, cum duo solum sint loca post hanc vitam. »

Respondeo, in extremo judicio, de quo agitur Matth. XXV. recte duos tantum fieri ordines, quia tunc Purgatorium finem accipiet ac deinceps duo tantum loca remanebunt, Paradisus, et Gehenna. Porro, qui credit, salvus erit, et non judicatur, id est, non condemnatur, modo etiam addat esetera quse requiruntur; fides enim ex se justificat, et salvat, si aliunde non sit impedimentum. Quemadmodum dicere solemus, ex hoc semine nascetur arbor, si videlicet non desint calor solis, humor aquarum, et si qua alia requiruntur; neque continuo qui salvus erit per fidem, sine Purgatorio salvus erit, multi enim salvantur, sic tamen quasi per ignem, ut supra ex Apostolo demonstravimus.

Sexta objectio, Lucae XXIII. Latroni in extrema hora converso dicitur a Christo: Hodie mecum eris in Paradiso. Non ergo, inquiunt Petrus Martyr, et Bernardinus Ochinus, remanet Purgatorium pro iis, qui in hac vita non egerunt poenitentiam. Respondeo, mortem -illam durissimam patientissimo animo toleratam, et confessionem tam admirandam eo tempore, quo Christum Apostoli ipsi negabant, potuisse juste in plenam satisfactionem reputari. Adde, quod privilegia paucorum legem non faciunt.

Septima objectio, Rom. VIII. Nihil damnationis est iis, qui in Christo Jesu.

Respondeo, Paulum eo loco disputare de concupiscentia, ac velle dicere, iis qui sunt in Christo Jesu, et ejus gratia muniti, non consentiunt motibus carnis suae, nihil peccati contrahere ex ejusmodi motibus. Itaque hic locus non Purgatorium oppugnat, sed hseresim adversariorum, qui vera peccata esse volunt eos etiam motus, quos interdum justus sentit, licet eis non consentiat.

Octava objectio II. Corinth. V: Si domus terrenae nostrae habitationis dissolvitur, habemus domum non manu factam, aeternam in caelis, rectaigilur post mortem sine ullo Purgatorio pii homines transferuntur in coelum.

Respondeo, B. Paulum id solum asserere, patex-e domum coelestem post mortem, non patere ante mortem. Quod autem continuo omnes pii transferantur ad coelum post mortem, i] sum non dicere, sed contrarium potius indicare, cum ait: Si tamen vestiti et non nudi inveniamur. Significat enim his verbis eos, qui meritis et virtutibus vestiti sunt, ac proinde perfectam poenitentiam in hac vita egerunt, mox in domum coelestem deduci; alios autem salvari quidem, sed sic tamen, quasi per ignem, ut ipse idem ait, I. ad Corinth. V.

Nona objectio, II. Corinth. V: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit in corpore sive bonum, sive malum (3. Atrsi post hanc vitam peccata remitterentur, et locus esset purgationi, certe non reciperet unusquisque prout gessit in corppre.

Respondeo, verissimam esse B. Pauli sententiam; Nam etiam illi, qui remissionis et purgationis locum inveniunt in futuro s.eculo, nihil recipiunt, nisi quod gesserunt in

corpore; id enim meruerunt perseverando in fide et charitate usque ad mortem, ut etiam post mortem purgari et juvari possent. Qua ratione etiam sancti viri post mortem, etsi nihil proprie mereantur, tamen impetrant a Domino quidquid postulant, quoniam id meruerunt in hac vita recte vivendo, ut etiam post hanc vitam a Domino exaudirentur. Vide hoc ipsum quod nos docemus, apud Dionysium lib. de Eccles. hierarch. cap. ultim. part. 3. apud Augustinum lib. Enchiridii cap. 110. et lib. de cura pro mortuis c. I. et apud Gregorium lib. IV. Dialogorum cap. 39. Atque ad eumdem modum intelligenda sunt illa: Reddet unicuique secundum opera sua, Roman. II. Et illa: Unusquisque onus suum portabit. Et: Quae seminaverit homo, haec et metet, Galat. VI.

Decima objectio, Apocalypsis XI Y: Reati mortui) qui in Domino moriuntur, amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos. 'At pii omnes in Domino moriuntur, omnes igitur pii post mortem requiescunt, neque ullus est qui in Purgatorio torqueatur.

Respondeo cum S. Anselmo, in commentario, hujus loci, illud, amodo, non significare a morte uniuscujusque, sed ab extremo in judicio, de quo in toto eo capite S. Joannes loquitur. Itaque hic erit sensus: Beati mortui, qui in Domino moriuntur; amodo enim, id est, a fine hujus judicii, de quo nunc loquor, in aeternum requiescent a laboribus suis; vel si id minus alicui probetur, respondere possumus cum Richardo de S. Victore, et Ilaymone in hunc locum, loqui B. Joannem de viris pei’fectis, ac praesertim de sanctis Martyribus, (eos enim eo loco consolari volebat) qui simpliciter moriuntur in Domino, neque aliquid purgandum secum ferunt; nam qui decedunt cum peccatis venialibus, aut cum debito poenae alicujus temporalis, ii non simpliciter moriuntur in Domino, sed partim in Domino ratione charitatis, quam secum ferunt, partim non in Domino ratione peccatorum, quae nihilominus secum ferunt. Neque mirum videbitur, quorl aliquos dicamus mori parfim in Domino, partim non in Domino, si legatur S. Augustinus lib. III. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 3. ubi eosdem homines in hac vita partim esse dicit filios

Dei, partira filios hujus saeculi. Atque hac de Scripturis.

Chapter 13 of 34